Note cronistiche
1. Quia hic traditum est de nativitate et educacione Romuli et Remi, ante autem quam procedatur ad Urbis condicionem et ad Romulum qui Urbem conditam proprio nomine Romam appellavit, et ad Numam Popilium secundum regem Romuli succesorem, et ad alios reges et rectores Rome secundum seriem in Pomerio traditam, pulcrum et amenum erit prius enarare et huic addere aliqua hic omissa et aliqua non tam plene scripta que in aliis cronicis reperiuntur, et maxime in Cronica fratris Martini, videlicet primo de quatuor regnis maioribus, secundo de tempore quo Roma incepit, tercio de personis a quibus Roma incepit, quarto de modo quo Roma construi et disponi cepit, quinto de turibus et circuitu Rome, sexto de portis existentibus circa Romam, septimo de palaciis et aliis meniis que fuerunt Rome, octavo de templis, nono de Romulo et Remo, et ipsius morte secundum Cronicam Martini, et ex hiis omnibus seriatim traditis redeundum erit prima ad Romulum, successive ad alios reges et rectores Rome 2 .
2. Reperiuntur autem inter alia regna quatuor fuisse maiora
secundum quatuor climata mundi, videlicet Babilonicum ab oriente,
quod incepit anno tempore Abrae; Cartaginense a meridie, quod incepit
tempore iudicum sub Tola duce, quando Cartago condicta est;
Macedonicum a septentrionali, quod incepit ab Alexandro, circa
tempora Machabeorum; Romanum ab occidente, quod incepit a Romulo.
Quorum regnorum duo media regna minora fuerunt, primum vero et
ultimum maiora, scilicet potentia et duratione fuisse leguntur; et
sic omnes ystorie Babilonice a Nino, cuius uxor Semiramis Babilonia
instauravit, sicut a Protho qui peravus Romuli fuit, Romane ystorie
initium habuerunt sicut dicit Orosius ystoricus
3.
3. Item sicut a primo anno imperii Nini, in quo usque ad Semirami Babilonia
tempore Abrahe instauravit cepit, fluxerunt anni sexaginta quatuor, sic a primo
anno Prothi quo regnare cepit usque ad condictionem et fabricationem urbis romane,
que facta est a Romulo,fluxerunt similiter anni sexaginta quatuor. Cuius Babilonie
casum et excidium rex Cyrus fecit tempore Osore et Zacharie prophete 4
.
4. Tempus quo Roma incepit fuit postquam fluxerant a creacione orbis anni quatuor
milia quadrigenti octuaginta quatuor, anno post primam everssionem Troye quadrigenteximo
quinquagesimo quarto, quando regnavit in India rex Achaz. Longe enim ante creationem
Urbis plerique in Ytalia circa locum ubi postea Urbs condicta est leguntur regnasse
5 .
5. Et primus Creteis Saturnus venit ab horis. Qui Saturnus,
e[u]nuchus factus per Jovem filium, fugit a facie sui,
de Creta veniens navigio in Ytaliam prope ubi nunc Roma est et ibi in
silvis et rubis timore filii sui Jovis latuit absconditur, et
ideo Latini postea regionem illam Ytaliam quasi absconditam
vocaverunt. Qui Saturnus tunc docuit populum terre domos
edificare, laborare terras, plantare vineas et vivere sicut
homines. Nam homines antea nesciebant laborare, sed erant sicut
bestie, manducantes glandes, et habitabant in criptis et in cassellis
de frondibus cohopertis. Et pro hiis omnibus non solum a rusticis
princeps eorum factus est, sed etiam deus est nominatus. Qui rex
factus ob timorem filii sui Jovis non longe a loco ubi nunc est
Roma civitatem construxit, quam suo nomine Saturniam vocavit, que
modo Sutrium esse dicitur, ubi primum granum seminatum asseritur
6 .
6. Post Saturnum regnavit Pirus filius eius. Post Pirum regnavit
Fanus filius eius; fuit pater Latini. Deinde regnavit Latinus
qui latinam linguam emendavit, et Latini de suo nomine appellati
sunt 7 .
7. Hii predicti reges regnaverunt centum et quinquaginta annis ante
adventum Enee, de quo proceserunt qui postea Romam
con[s]truxerunt 8 .
8. Persone vero a quibus Roma condicta et denominata est a
Troyanis, ab Enea duce Troyanorum originem habuerunt. Nam postquam
Troya capta est tercio anno Abdom, qui iudicavit Israel. Destructa
fuit ante Urbem conditam CCCXXX anno. Nam post raptum Helene
coniuratio Grecorum et concursus mille navium et post decenem
obscidionem Troye excidium secutum est. In quo decenio, quas
cruentisimo bello et quantas nationes et populos ille turbo
involverit atque fluxerit, Omerus poeta lucidissime ostendit. Post
cuius excidium exierunt inde Eneas et Achises pater eius et Ascanius
filius Enee, et navigantes duodecim navibus devenerunt in
Syciliam. Ubi Achise patre mortuo, cum velent navigare in Ytaliam,
per tempestatem maris devenerunt in Africam. Ubi a Dydone regina, que
Cartaginem dicitur condidisse, nimium adamantur, post aliquanto more
contractum, relicta Dydone regina et Africi in Ytaliam devenerunt.
Ubi cum in portu, ubi Tyberis influit mare, aplicuissent, dictum est
Enee in sompnis: «Vade ad regem Evandrum, qui regnat in septem
montibus - scilicet in illo loco ubi postea Roma posita et condicta
fuit - qui pugnat contra Latinum regem, et tu iuvabis eum quia tibi
debetur regnum Ytalie. Et ut credas do tibi istud signum: quando
pro[c]eseris invenies sub albore ellice porcam albam cum XXX
filiis albis». Et ibi ex hoc eventu edifficata postea
est civitas que usque hodie Albanum nomen accepit. Cum autem Evander
vidisset Eneam suspicatus sibi hostem cum armis occurit. At Eneas hoc
cernens tullit ramum olive, sibi ostendens in signum pacis more
antiquorum, qui de terra ad terram transeuntes, ne crederentur
hostes, ramum olive in manu deferebant pacem portando. Confederati
itaque sunt Eneas et Evander contra Latinum regem
9 .
9. Turnus rex Tuscie, qui fuit gener Latini, ex eo quod Laviniam
filiam eius haberet in uxorem, venit in sucursum Latini. Qui
bello insimul inito, Pallas filius Evandri a Turno occiditur.
Cuius corpus [et] sepulcrum in urbe Romana postea tempore
Henrici Secundi imperatoris inventum fuit, sicut infra legitur ubi de
Henrico imperatore Secundo scribitur 10
.
10. Quo Turno postea occisso, Eneas Laviniam eius uxorem, filiam
Latini regis duxit in uxorem. Et post mortem Latini Eneas tenuit
regnum Latinorum tribus annis, anno tercio a captivitate Troye. Et
Enea mortuo, Ascanius eius filius, quem de Troya secum eduxerat,
accepit regnum, et Albanam cyvitatem in loco ubi inventa fuerat porca
alba cum XXX filiis albis construxit, tempore Samsonis quando
iudicavit Israel; a qua civitate Latini dicti et denominati sunt
Albani 11.
11. Ascanius vero cum regnasset XXVIII annis mortuus est
12 .
12. Lavinea vero ab Enea comceptum filium post mortem Enee
peperit ipsum, qui ex hoc Postumus dictus est, qui post mortem patris
natus est. Et ideo dictus est Silvius qui in silva nutritus fuit, qui
regnavit annis XXIX [et] post Ascanium. Propter quem et omnes
alii Albanorum reges, qui ab isto descenderunt Sylvii dicti sunt
13 .
13. Post hunc regnavit Eneam filium Postumi Sylvii annis XXXI
14 .
14. Post hunc regnavit Latinus Sylvius annis L, sub quo prophetavit
Gat et Natham, de quo etiam dicitur et Cartago condita
15 .
15. Post hunc regnavit Alba Sylvius annis XL tempore Salomonis
16.
16. Post hunc regnavit Egyptus sive Achis Silvius annis XXIIII
tempore Roboam in Iudea 17 .
17. Post hunc regnavit Cappis Silvius annis XXXVIII. tempore Asa in
Juda. Ipse fecit Capuam in Ca[m]panea
18 .
18. Post hunc regnavit Carpentus Sylvius annis XIII tempore Josaphat
in Juda 19 .
19. Post hunc regnavit Thyberius Sylvius annis IX sub Ocacia rege Judee. A quo
Tyberio Tyberis flumen nomen accepit. Nam Albula antea dicebatur, sed Tyberio
intus submerso nomen a viro retinuit sicut dicit Titilivius 20
.
20. Post hunc regnavit Agrippa Silvius XL annis tempre Aschab in Juda. Huius
tempore dicitur floruisse Omerus in Grecia 21 .
21. Post hunc regnavit Silvius Aremulus annis XIX tempore
Joraz in Judea. Hic prescidium Albanorum inter montes ubi nunc
Roma est possuit 22 .
22. Post hunc regnavit Aventinus annis XXIII, ex quo parti Urbis hoc
nomen assumptum est, quia ibi sepultus fuit. Et fuit tempore Amasie
in Judea 23 .
23. Post hunc successit eum in regnum Albanorum Prothas filius
Aventini et regnavit annis XXIII tempore Ozie regis Juda
24 .
24. Post hunc regnavit filius eius Amulius Silvius annis XLIII,
qui fratrem nomine Numitorem a regno egecit tempore Joathan regis in
Juda. Ex cuius Numitoris filia, Reha nomine sive Jlia, cum
adulta virgo esset in templo dee Vestalium dedicata, et sacerdos
Martis cum ipsa oculte cubuisse, nati sunt duo gemelli, videlicet
Romulus et Remus. Quorum mater propter incestum quem comiserat,
secundum leges que tunc constitute fuerant, viva sepulta fuit. Filii
vero eius Romulus et Remus, iactati fuerunt in rubis prope ripam
Tyberis, ubi a lupa lactati fuisse dicuntur. Reperiens autem eos
quidam pastor Faustilius nomine, portavit eos ad Laurenciam uxorem
suam, et nutrivit eos. Ipsa vero Laurencia, que formosa erat
meretrix, et multum de corpore suo lucrebatur, ex questu eius
meretricum vicini eius lupam vocaverunt. A qua postea cellule
meretricum questu corporis facientium lupanaria dicta sunt
Tam[en] - sive predicta Laurencia uxor pastoris, que Romulum
et Remum la[c]tavit, dicta sit lupa, dubitatur sive non - sed
quod a vera et naturali lupa lactati fuerunt antique sculpture in
marmoribus que in Urbe reperiuntur, et etiam in Titulivius ita
scribit 25 .
25. Predicti ergo Remus et Romulus cum crevissent congregaverunt
pastores, latrones, homicidas et omne genus malorum, et Amulium
Sylvium regem, qui avum Numitorem eius fratrem de regno eiecerat,
occiderunt, avum eorum Numitorem in regnum reponendo
26 .
26. Ab hiis ergo duobus, scilicet Romulo et Remo de Enea troyano
descendentibus, Roma constructa fuit [et] nomen accepit, anno
a destrucione Troye quadrin[gen]teximo quinquagesimo quarto,
sicut dicit Orosius, tempore Achaz regis Juda
27 .
27. Modum autem constructionis et disposicionis Romane urbis
demonstrat Oscidius sic dicens: Postquam filii Noe
edificaverunt turim confussionis, Noe cum aliquibus ratem,
scilicet navim parvam, ingressus venit in Ytaliam et non longe a loco
ubi nunc est Roma civitatem construxit nominis sui, in qua et laboris
et vite terminum dedit 28 .
28. Janus vero filius [Noe] una cum Jano filio
Japheth nepote suo, et Camese indigena civitatem Januculum construens
regnum accepit. Hic autem cum Camese iam dicto apud Transtyberim
palatium construxit, quod Janiculum appellavit, in eo loco ubi nunc
est ecclesia Sancti Johannis ad Janiculum sita
29 .
29. Eo tempore Nemroth qui et Saturnus, a Jove filio suo
eunuchitatus fuit, ad predicti Jani regnum pervenit eiusque iuvamine
fultus construxit civitatem ubi nunc est Capitolium
30.
30. Illisque diebus Ytalus rex ad Jani et ad Saturnum cum Seracusanis veniens,
civitatem construxit iusta Albulam flumen, quod postea Tyberis dictus 31.
31. Hercules quoque filius ipsius Ytali regis post hoc cum
Argivis veniens, ut Varo scribit, fecit civitatem Valeriam sub
Capitolio 32 .
32. Post hunc rex Tyberis ab oriente cum gente sua veniens
edificavit civitatem iusta Tyberim
33 .
33. Demum Evander rege Archadie cum suis fecit civitatem in monte
Palatino 34.
34. Similiter rex Oribam cum exercitu veniens construxit civitatem
ibi iusta in vale 35 .
35. Glaucus filius minor fili Jovis veniens etiam civitatem
et menia construxit ibidem 36 .
36. Post Eneam, veniens Romam filia Enee cum multitudine
Troyanorum civitatem etiam ibidem construxit
37 .
37. Aventinus quoque rex Albanorum in monte Aventino civitatem et
mauseolum sibi construxit 38.
38. Anno autem quadringentesimo quinquageximo quarto destrucionis
Troye Romulus, Priami Troyanorum regis sanguine natus, fratre suo
Remo iam mortuo, anno etatis sue XXII, XV kalendas maias omnes
civitates predictas muro cingere cepit et perfecit, et ex suo nomine
Romam vocavit. Et in ea Sabinenses, Albanenses, Tusculanenses,
Politanenses, Celenenses, Sitavenenses, Camarinenses, Canpanati,
Lucani et omnes pene nobiles Ytalie cum uxoribus et liberis
convenerunt ibi habitaturi 39.
39. Habet autem Roma tures trecentas sexaginta. In circuitu vero eius sunt miliaria XXII, preter Transtyberim et civitatem Leoninam, cum quibus dicitur habere XLII miliaria. Et dicit Titus Livius, in prologo de Roma, quod tempore paupertatis, nusquam alter locus ea sanc[t]ior nec bonis exemplis dictior fuit, et quanto quis rerum minus habuerat tanto minus cupiditatis habebat. Postea divicie avariciam et luxuriam induxerunt 40 .
40. Porte principales Urbis sunt hee: porta Capoana, que dicitur
porta Sancti Pauli iusta sepulcrum Remi
41 .
41. Item porta Apia , que ducit ad Domine quo vadis? ad
cetacumbas 42.
42. Item porta Latina, iusta quam sanctus Johannes in oleo coctus
fuit 43 .
43. Item porta Asinaria Lateranensis 44
.
44. Item porta Metronii, ubi rivus influit civitatem 45.
45. Item porta Lavicina, que maior dicitur, que est circa Sanctam
Crucem 46 .
46. Item porta Taurina vel Tyberina, que dicitur Sancti Laurencii
47 .
47. Item porta Iuventana, que vadit ad Sanctam Agnetem
48 .
48. Item porta Salaria, que vadit versus Sanctam Sabinam
49.
49. Item porta Pinciana, que circa ecclesiam Sancti Felicis in Pincis
50 .
50. Item porta Flammea, que est circa ecclesiam Sancte Marie de
Populo, et per eam itur ad pontem Milvium
51 .
51. Item porta Collina, que est circa templum Adriani, circa pontem
Sancti Petri 52.
52. Trans Tyberim sunt porte tres, et in civitate Leonina tres
53 .
53. Palatium maius erat in medio Urbis in signum monarchie orbis
54.
54. Item palatium Romuli, quod erat iuxta tugurium Faustili. Item
palatium Neronis Lateranense prope Sanctum Marcelinum et Petrum, et
dictum Lateranense a latere septentrionali plage, in quo situm est,
vel a rana, quam Nero latenter peperit
55.
55. Item palatium Sursurianum, ubi modo est ecclesia Sancte Crucis.
Item palatium Pacis, ubi Romulus romanus posuit statuam suam auream
dicens: «Non cades donec virgo pariet»
56 .
56. Item palatium Trayani 57 .
57. Item palatium Adriani, ubi est columpna
58.
58. Item palatium Cla[u]dii prope Panteon
59.
59. Item palatium Amtonini, ubi est alia columpna
60 .
60. Item palatium Neronis supra hospitale Sancti Spiritus usque ad
Sanctum Petrum 61 .
61. Item palatium Camilli 62 .
62. Item palatium Julii Cesaris et requiescit
63.
63. Item palatium Cromacii 64.
64. Item palatium Eufemiani in monte Aventino
65 .
65. Item palatium Titi et Vespesiani foris muros ad catecumbas
66 .
66. Item palatium Constantini, ubi est quidam equus ereus magnus cum
homine qui dicitur Constantinus, sed non est Constantinus. Tempore
enim quo consules et senatores Urbem regnabant, quidam armiger magne
forme, virtute audax, quemdam regem potentissimum qui Urbem
obscidebat, captata hora cum idem rex ad secreta nature ivisset ad
locum consuetum, ipsum raptum deportavit in Urbem, et sic soluta fuit
obscidio Urbis, Romanis deducentibus eius exercitum ad nichilum. Et
hoc memoriale factum fuit armigero ut petivit
67.
67. Item palatium Domiciani trans Tyberim ad Micam Auream
68 .
68. Item palatium Olympiadis, ubi assatus fuit sanctus Laurencius
69.
69. Item palatium Octaviani , circa locum ubi est ecclesia Sancti
Silvestri ad caput 70 .
70. Item palatium Neveis apud scolam grecam
71 .
71. Item palatium Cyceronis, ubi nunc est domus filiorum Petri
Leonis 72 .
72. Item palatium Cathekine, ubi est ecclesia Sancti Amtonii, iusta
quam est locus qui dicitur Jnfernus, ex eo quod ex antiquo tempore
erat ibi vorago, ex qua exillicio magnam perniciem Romanis inferebat,
ubi Martinus Circus, ut liberaretur civitas responso deorum armatus
proiecit se, et tunc clausa est illico terra et civitas liberata
73 .
73. Palatia vero que dicuntur terme fuerunt hee, videlicet terme
Antoniane, Tyberiane, Nepotiane, Domiciane, Maximiane, Luciniane,
Diocliciane, Olimpiadis, Agrippe, Alesandrine
74 .
74. Capitolium vero erat capud mundi, ubi consules et senatores erant
et morabantur ad gubernandum orbem; cuius facies erecta erat muris
altis et firmis, vitro et auro undique cohopertis, ut essent
speculum omnibus cernentibus 75 .
75. In sumitate arcis Capitolii fuit templum Jovis in quo erat
aurea statua Jovis sedens in aureo trono. Ubi etiam fuit templum
Asylum, in quo interfectus fuit Julius Cesar
76.
76. Item sub Capitolio, ubi iacet symulacrum Mamertini fuit templum
Jovis 77 .
77. Item ubi est Sancta Martina fuit templum Fatale
78.
78. Item ad Sanctum Adrianum fuit templum Refugii
79 .
79. Item ad Sanctum Sergium fuit templum Concordie
80 .
80. Item in Canapara fuit templum Cere[r]is et Teluris
81.
81. Item templum Veste fuit ubi dicitur Jnfernus et dicitur
Cumcumabre 82 .
82. Item in ecclesia Sacti Cosme fuit templum Axilum
83 .
83. Item retro Sanctum Cosmam fuit templum Pacis
84.
84. Item superius fuit templum Romuli 85
.
85. Item ubi est Sancta Maria Nova fuit templum Concordie et
Pietatis. Ibi etiam fuit prope cartularium, eo quod fuit ibi
bibliotheca publica, de quibus XXVIII fuerunt in Urbe
86.
86. Item ante Coliseum fuit templum Jovis Solis, ubi fiebant
querimonie symulacro quod stabat in sumitate Colisei, habenti in
capite coronam auream gemis ornata, cuius caput et manus sunt in
Laterano 87 .
87. Item Septisolium, quod fuit septem ordinibus columpnarum
subnixum, fuit templum Solis et Lune. Item ibi prope est Sancta
Albina in Abeston, ubi fuit Mutatorium Cesaris. Ibi enim fuit
cendelebrum factum de lapide albeston, qui semel accensus et sub
div[i]o positus nulla arte extinguitur. Qui locus ideo dictus
est Albeston, sed alii quia ibi fiebant albe stole imperatorum
88 .
88. Ibi post altare est ymago Salvatoris nostri divinitus pincta
89 .
89. Arcus Prisci Tarquini, qui fuit inter montem Aventinum et magius
palatium duabus portis, una ab oriente, altera ab occidente,
claudebatur, fuit mire pulcritudinis, et fuit ita dispositus quod
nemo Romanorum offendebat alterum in iussione ludi qui ibi
fiebat. Ibi enim erant duo equi erei deaurati in fastigio arcuum
sive portarum elevati, unus ab oriente et alius ab occidente, quia
naturali sua et mirabili disposicione videbantur provocare equos
transeuntes ad cursum. Quos Constantinus secum in Constantinopolim
aportavit 90 .
90. Item in Exquilino monte, qui est inter Sanctam Mariam Maiorem et
Lateranum, ubi quidam adhuc columpne et ymagines apparent, fuit
templum quod vocabatur Cymbrum, eo quod Cymbros deiecerant Romani
91. 91. Item ubi nunc est Sancta Maria
Rotunda fuit templum Cybales 92.
92. Item ad Sanctam Mariam de Fontana fuit templum Phani, cuius
simulacrum locutum est Iuliano et decepit eum
93 .
93. Item templum Veneris fuit ad Sanctum Petrum ad Vincula
94.
94. Item in monte Julio, ubi nunc dicitur mensa imperatoris, fuit
templum Jovis et Diane. Item iusta cabalos marmoreos fuit templum
Saturni et Bachi, ubi nunc iacent simulacra eorum. Caballi quoque
marmorei quare facti fuerunt breviter tangam
95.
95. Tempore Tyberii imperatoris venerunt Romam duo iuvenes
phylosophi, Praxillus et Fidasibia nomine, qui penitus nudi
incedebant. Quos cum imperator interrogasset cur nudi incederent
responderunt: «Quia omnia sunt nobis nuda et aperta, et quia
mundana omnino contempnimus et nichil possidemus, quia quidquid tu
dixeris in secreto tibi nobis apertum est et notum». Quod cum
imperator ita comperisset verum esse sicut dixerant, inplevit eis
promissum quod pecierant, tale equorum memoriale reliquendo
96 .
96. Item ubi nunc dicitur Sancta Maria Rotunda fuit templum Cybeles,
que Cybeles fuit mater deorum. De cuius templi constructione traditur
ubi dicitur de Domiciano fratre Tyti et filio Vespesiani
imperatore. Item ad Gradellas templum Solis fuit
97 .
97. Item ubi Sanctus Stephanus Rotundus fuit templum Fani
98.
98. Item in Elephanto fuit templum Sybille et templum Ciceronis, ubi
nunc est domus filiorum Petri Leonis. Ibi etiam est carcer
Tulianus, ubi est ecclesia Sancti Nicholay . Ibi etiam prope fuit
templum Jovis, ubi fuit pergula aurea. Item ad Amgelum Sanctum fuit
templum Severianum 99.
99. Item ad Vellum Aureum fuit templum Minerve
100.
100. Item in ponte Judeorum fuit templum Phani. Item ad Sanctum
Stephanum in Pescina fuit templum quod dicebatur olovitreum, totum
factum de cristalo et auro, ubi erat astronomia cum omnibus signis
celi. Quod legitur sanctum Sebastianum cum Tyburcio filio
Cromacii destruxisse 101.
101. Item ad Sanctam Mariam trans Tyberim fuit templum Ravenancium,
et fuit domus meritoria, ubi merebantur milites qui gratis serviebant
senatui 102.
102. Item sub Ianicula fuit templum Gorgonis
103.
103. Item [in] imsula fuit templum Jovis et Esculabii
104.
104. Hec et alia palatia et templa imperatorum, consulum, senactorum,
profectorum, civium nobilium in urbe Roma fuerunt mire pulcritudinis,
[ea] ex auro argentoque, ebore ac preciosis lapidibus et
marmoribus diversorum colorum 105 .
105. Romulus et Remus, sicut primi Romanam urbem condiderunt, sic
et primi in eadem dominati fuerunt. Nam cum haberent annos XVIII
ambo, quia gemelli fuerunt, agregatis pastoribus et latronibus et
omni genere malorum hominum, fecerunt parvulam civitatem in monte
Palatino, per illam autem civitadellam per vim et tyranidem omnes
alias civitates ibidem constructas subiugarunt. Sed, anno tercio ab
Urbe parva condita, Remus occisus est [in] rastro pastorali a
Fabio duce Romuli, cum contenderent fratres de augurio vulturrum quod
uterque viderat secundum Tytulivium
106.
106. Vulgarior tamen oppinio est Remum quia novos civitatis muros
contra statutum transilierat interfectum
107.
107. Premissis itaque utiliter inspectis, in Pomerio obmissis
vel in aliam formam in quibusdam traditis, redeundum est secundum
formam in Pomerio seriatim traditam ad reges et alios Rome rectores,
et primo ad Romulum et Remum, ubi obmissum fuerat, qui fuerunt urbis
Rome primi condictores, et qualiter Romulus interfecit Remum condita
Urbe, deinde ad alios reges, consules, dictatores et principes,
secundum quod successive per tempora successerunt diversa, de quibus
Romulo et Remo etiam traditur.
et dictum est Capitolium quia cum fundamenta fodirentur inventum fuit caput hominis sine corpore.
in quadam cronica inveni anno Urbis condite C et XLIIII condite sunt a Gallis in Ytalia urbes scilicet Mediolanum, Brisia, Verona, Vicencia.
alii autem eius colege fuerunt Genucius, Seccius, Veterius, Julius, Manilius, Suplicius, Curacius, Romelius, Postumius 111.
nomine Mecius tusculanus nobilis eques 113.
Tantus rumor in sumo Oriente constituti ducis populos ultimi Occidentis invaserat, ut inde peregrini toto mundo cerneres legationem, quo vix crederes pervenisse rumorem.
Ita autem quocienscumque Galli exarserunt, totis opibus suis Roma detrita est 116.
Hoc tempore a consulibus Romane urbis data est in cultura Placentinis Bellona, que est soror Martis, que vocatur dea belli, et tunc in civitate Placencie dedicatum fuit templum Bellone, eo quod Bellona ad bella animosa est, que proprietas muliebris est, et naturaliter Placentini ad bella et discordias sunt proni, et in hiis perseverantes infelicissime perficiunt. Hoc autem templum inventum fuit in fondamenti palacii novi Placencie subtus terram.
1. Hoc autem fideliter commemorare ideo par fuit, ut per omnia venturi Christi gratia paratum Octaviani Cesaris imperium comprobetur. Nam ipse Cesar Octavianus, cum primum Gaio Cesare avunculo suo interfecto, ex Apolonia rediens Urbem ingrediretur, hora circiter tercia repente liquido ac puro sereno circulus ad speciem celestis arcus orbem solis ambigit, quasi eum unum ac potissimum in hoc mondo solumque clarissimum in orbe monstraret, cuius tempore venturus esset, qui ipsum solem solus mundumque totum et fecisset et regeret. Deinde cum secundo, in Sycilia receptis a Pompeio et Leppido legionibus, XXXX milia servorum, ut supra, dominis suis restituisset, et quadraginta et quatuor legiones solus imperio suo ad tutamen orbis terrarum distribuisset ovansque Urbem ingressus omnia superiora populi Romani debita donandan, etiam literarum monumentis abolitis censuisse[t]. In diebus ipsis fons olei largissimus de taberna emeritoria per totum diem afluxit. Quo signo quid evidencius quam in diebus Octaviani Cesaris toto orbe regnantis futura Christi nativitas declarata est? Christus enim lingua gentis eius, in qua natus est, interpretatur unctus. Itaque cum eo tempore, [quo] Cesari perpetua tribunicia potestas decreta est, Rome fons olei per totum diem fluxit, sub principatu Cesaris Romanoque imperio per totum diem, hoc est per totum Romani imperii tempus, Christum et es eo quod christianis, idest unctum, atque ex eo unctos, de meritoria taberna, hoc est de hospita largaque ecclesia, affluentis atque incesabili procesuros restituendosque per Cesarem omnes servos, qui eum cognoscerent et dominum suum, ceterosque, qui sine domino invenirentur, morti suplicioque dedendos, remitendaque sub Cesare debita pecatorum in ea urbe, in qua spontaneum fluxisset olim, evidentissimam his, qui prophetarum voces non audiebant, signa in celo et in terra prodigia prodiderunt. Tertio autem, ut infra proxime in principio ystorie ipsius Octaviani Cesaris sequitur, cum Cesar Urbem triunphans quinquieo et Lucio Apulegio consulibus, victor ad oriente rediens octavum ydus ianuarias cum triplici triunpho, quo et Janum post ducentos annos primum ipse, ut infra, clausit et clarissimum illud Augusti nomen asumpsit, qui[d] fideli[u]s ac verius credi aut cognosci potest, cuncurentibus ad tantam manifestationem pace nomine die, qua hunc oculto quidem gestorum ordine[m] ad obsequium preparationis eius predestinatum fuisse, qui eo die, quo ille manifestandus mondo post paululum erat, et pacis signum pre[s]tulit, potestatis nomen asumpsit? Quod autem in quarto redditu, cum finito Cantabrico bello pacatisque omnibus gentibus, Cesar Urbem petiit, quid aliunde quam contestacionem fidei quam expromimus actum sit, ipso melius ordine proferetur 119.
2. Taberna autem emeritoria, de qua superius fit mencio, ideo dicebatur emeritoria, quia milites emeriti ea que suis stipendiis meruerant ibi solaciando exspendebant, et quia ibi fons in signum venture nativitatis domini nostri Ihesu Christi erupit olim de ipsa taberna seu ibidem ad honorem beate Marie Virginis constructa fuit ecclesia a beato Calisto I papa Sancte Marie Virginis 120.
De Herodibus et per quot tempus eorum regnum duravit
1. Sciendum est ad hoc ut istius Herodis Ascalonite et aliorum
Herodum, de quibus infra fit mencio, pleniorem noticiam
habeamus, quod Antipater qui fuit pater Herodis istius, fuit tempore
qui fuit prelium inter Pompeium Magnum et Julium Cesarem ad
Papheofarlim, et adherebat Ponpeio in ipso prelio, ex eo quod
constitutus ante fuerat per ipsum in Palestina Judee procurator, post
discordias Hyrcani et Aristoboli fratrum, de regno Judee dimicancium,
et capta Ierusalem ab ipso Amtonio
122.
2. Hic Antipater IIII habuit filios, et unam filiam. Primus
fuit Herodes Ascalonita, qui interficit pueros; secundus fuit
Phalolus; tercius Josippus; quartus Fetotas; filia autem fuit
Saloma 123.
3. Hic Antipater gentilis fuit. De IIII. eius predictis filiis
unum eorum, videlicet Herodes, fuit rex in Juda, cui data fuit in
uxorem neptis Hyrcani, nomine Mariannes, propter quam et regnum
habuit et more Judeorum se circumdidit. Qui Herodes post infantes
occissos VII annis tantum regnavit, quibus VII annis dominus noster
in Egipto postea latuit 124.
4. Hic Herodes Ascalonita, filius Antipatris, quatuor uxores
habuit: prima autem fuit Mathatha, ex qua genuit Archelaum; secunda
Mariannes, ex qua genuit Aristobolum et Alexandrum; tercia Dosis, ex
qua genuit Antipatrem; quarta Cleopatra, ex qua genuit Philipum et
Herodem Antipatrem 125.
5. Aristobolus autem secundus prenominatus filius Herodis habuit
filium Agrippam. Herodes Ascalonita premissus proselitus
constitutus est rex Judee ab Antonio et Octaviano ut supra. Hic uxore
Marianne occisa et trucidatis ex ipsa Marianna filiis suis
innocentibus Alexandro et Aristobolo ac alio filio Antipatre ex
uxore tercia Dosis nomine miserabiliter moritur, et Archelaus eius
filius ex Matheta, eius uxore prima, in regno eidem substituitur
126.
6. Archelaus predictus filius prime uxoris Herodis Ascalonita,
post longa certamina cum fratribus suis habita, factus dyarcus Ydumee
et Judee, promotione regni elatus aput Cesarem Octavianum accussatus,
Viennam per ipsum Octavianum, ut infra videbis, est exilio relegatus.
Cuius finibus in provincia redactis, missus est Judee procurator
per Octavianum Augustum Componius. Sub hoc autem Archelao rediit
Josep de Egipto cum virgine Maria et Yhesu puero, audiens Herodem
mortuum 127.
7. Herodes Antipater filius ultimus Herodis premissi Ascalonite
ex Cleopatra premissa sua quarta, uxore sub quo dominus noster Ihesus
Christus passus est, et Johannes decolatus, tetrarcha Gallilee
factus, post longam concertationem cum Archelao eius fratre predicto
de regno invidens factam, post passionem Domini persuasu Herodiatis
sue uxoris Romam tendens, accusationem Herodis Agrippe filii
predicti Aristoboli eius fratris, in exilium ut infra sequitur est
per Tiberium imperatorem cum uxore sua Herodiade relegatus apud
Viennam Burgundie ubi miserabiliter ambo moriuntur
128.
8. Herodes Agrippa filio Aristoboli varietatem fortune sepe
expertus tristem mortis nuncium bubonem vidit.
9. Post hunc Agrippa eius filius in regno successit, qui
regnavit annis XXVI, et sub quo finitum est regnum Herodum, ut
infra sequitur, anno secundo imperii Vespesiani, quod regnum
duraverat annis CIII.
10. Regnavit autem Herodes Ascalonita annis XXXVII. Archelaus eius
filius annis VIIII. Herodes Antipater tetrarcha frater predicti
Archelai et filius Herodis annis XXIIII. Herodes Agrippa
filius Aristoboli filii etiam predicti Herodis Ascalonite
annos VII. Agrippa eius filius annis XXVI
129.
Computatio aliquorum temporum
1. Anno Urbis condite DCXCIII Julius Cesar fu[n]ctus est
consulatus. Annos VIIII consumpsit bellando in Galliis.
2. Anno Urbis condite DCCIII exivit de Ravena et transivit Rubiconem
et Pompeium fugavit Ytalia et Masiliam cepit et vicit; in Yspania
preterivit.
3. Anno DCCIIII vicit Ponpeium in Pharlalia, Ptolomeum in Alexandria,
Pharmatem in Asya.
4. Anno DCCV vicit in Africa.
5. Anno DCCVI et IIII belli civilis vicit in Yspania filios
Pompeii, et factus dictator quievit dictator fere annis IIII.
6. Anno DCCX Julius Cesar occiditur.
7. Anno DCCXXII Cesar Octavianus nepos Julii Cesaris ex Julia eius
sorore fit Augustus.
8. Christus nascitur postea anno Urbis DCCLII, et anno imperii XLII
131.
et ubi superius dicitur «scripsit aliquis» dici potest quod non est incertus actorum, quia Josephus hoc scribit latissime libro XVIIII Antiquitatis Iudayce.
Invenitur etiam alibi quod iste sanctus, qui fuit discipulus sancti Johannis Evangeliste, cum Trayano de victoria redeunti et mortem christianis comminanti occurrerit, se christianum confitendo, ferro ligatus et Romam ductus, eius corpus cum communitati divissum esset, quod nomen Christi in singulis particulis aureis literis scriptum inventum fuit.
Cum non merear principatus non sanguini debetur. Sed meritis et inutiliter regit. Qui rex nascitur et non meretur at procul dubio parentis officium exivit. Qui parvulos suos importabili mole superiecta extiguit. Hoc quidem est sufferare filios, non promovere.
hic presbiter batizatus fuit a beato Poncio martyre in Nicea civitate.
Hoc tempore corpus beati Marchi Evangialiste defertur Venecias, et corpus Heliseo prophete transfertur Alexandrie. Beatus Mamertus episcopus Bussienssis ieiunium et rogaciones trium dierum ante Assensionem Domini instituit.
Iste enim Transmundus fuit filius Genserici Wandalorum regis, et pater Ylderici ex filia Valentiniani Tercii principis Romani Honoria, quam habuit in uxorem. Qui Hydericus fuit quartus Wandalorum rex a Genserico apud Affricam 138.
1. Theodorici corona ferrea est in loco Modoecie, in basilica
sancti Johannis. Fuit ferrea propter viros feroces, quia Ligures
feroces appellantur, in cuius memoriam et ad regni Ytalie coronam
suscipiendum Romani imperatores dictam coronam prius in capite
suscipiunt, quia Theodoricus fuit rex Ytalie; subsequenter coronantur
a papa.
2. Tumulus sepulture Theodorici regis fuit prope ecclesiam Beati
Ambroxii; super quem tumulum fuit ecclesia Beati Michaellis
Archangeli.
de quibus loquitur beatus Grigorius papa 141.
et eum Lamissionem vocavit 143.
Nam, post altum in mente dolorem, in mariti necem patris funus vendicatura semper exardens, conscilium cum Elmigisso, qui regis sciphor, hoc est armiger, et letus, ut ipsa regem interficeret, inivit. Qui etiam regine persuaxit, ut ipsa Peredeum, qui erat vir fortissimus, in hoc conscilium associaret. Sed Peredeus, regine suadenti, tantum facinus consensum adhibere noluit 145.
Elmigisso, qui eidem conscilium prebuerat de Peredeo, prout sibi promisserat, quando prius conscilium inivit secum.
De regibus et ducibus Longobardorum hic restat videre, postquam facta est mencio proxime superius de Alboyno, qui primus in Ytalia regnavit, et unde ipsi reges originem traxerunt
1. Quoniam sit mencione de Alboino superius proxime in Ytalia primo Longobardorum rege, sub compendio pulcrum est videre de ipsis Longobardorum regionibus, et ducibus qui fuerunt ante ipsum Alboynum; deinde de aliis qui fuerunt post eum; et successive usque ad Dexiderium ultimum Longobardorum regem. Et unde ipsi reges et duces originem traxerunt. Qui Dexiderius deiectus fuit de regno, ut infra sequitur, per Karolum, Pipini filium, regem Francorum, tempore Adriani pape, ac post longam obscidionem Papie, in qua erat reclusus. Capta civitate ad Gallias captivus transmissus, una cum eius uxore Ansa et quam pluribus eius comitive primaribus. Et tunc Karolus Ytaliam sue dictioni subiugavit. Captio autem huius Dexiderii regis fuit anno dominice incarnacionis DCCLXXIII, finitumque fuit Longobardorum regnum, quod mansit annos CCVI, postquam ipsi Ytaliam usurpare ceperant. Vinilorum gens de Scandinavia a Germanorum populis originem duxit hec gens.
2. Et primo sciendum est quod Winillorum gens, que in Ytalia, ut
infra videbis, postea feliciter regnavit, et que dicta est
Longobardorum gens. A Germanorum populis originem cepit, et ab insula
que Scandinavia dicitur adventavit...
148
...................................................................................
3. At vero Liudprand rex, postquam XXXI annis, mensibus VII regnum
tenuisset, etate maturus huius vite cursum explevit, anno Domini
DCCXLIIII, corpusque eius in baxilica Sancti Adriani Martiris, ubi et
eius genitor requiescit, sepultus est. Fuit autem Liudprand vir multe
sapientie, conscilio sagax, admodum pius et pacis amator, belli
prepotens, delinquentibus clemens, castus, pudicus, orator pervigil,
elemosinis largus, literarum quidem ignarus, sed philosophus
equandus, gentis nutritor, legum augumtator
149.
4. Sunt qui referunt hoc in ystoriis Pauli non inve[n]iatur,
qui plenius aliquo ystorico de gestis Lo[n]gobardorum
tractat, quod dum Liudprand rex premissus quadam vice per comitatum
Mediolanensem equitaret, homines illarum parcium ad eius presenciam
accedentes conquerebantur quod non habebant mensuram certam, ad quam
homines emerent et venderent, et quod unus alium in mensura
decipiebat, posuit pedem suum super quandam lapidem magnum et
spaciosum, volens in eo signum fieri ad modum pedis sui, ad quos
homines emere et vendere deberent; sed Dei potencia signum pedis eius
in ipso lapide fuit scultum, quod usque in presentem diem apparet
ibi, et dicitur pes a Liudprandus, ad cuius mensuram usque in
hodiernam diem homines emunt et vendunt.
5. Mortuo autem Liudprand rege, Ildeprand nepos eius, de quo supra fit mencio, solus remansit rex.
6. Hunc Ildeprandum illi qui sub iure iurando ei fidem
dederant, a regno eum pollentes, Ratchissum Foro Julii ducem,
filium Pemmonis in regem eligerunt
150.
7. Ratchis in processu temporis cum per plura Romanorum opida
devastando decurret ad Perusinam civitatem, circundans eam fortiter
expugnavit, atque sanctissimus «acharias papa ad eandem
civitatem perrexit, et cum ab opresione civitatis blandimento amovit.
Quem et salutifere predicans, Deo actore valuit animum eius
spirituali studio inclinare. Post aliquantos vero dies idem Ratchis
regalem dignitatem relinquens, cum uxore et filiis ad beati
Petri principis apostolorum limina visitanda venit, clericus effectus
est, et cum uxore et filiis veste monachali est indutus
151.
8. Post premissum autem Rachisum Aistulfum eius fratrem
152, Pemmonis filium, Longobardi ad
regni gubernacula levaverunt.
9. Aistulfus autem rex dum quasdam civitates ad iura beati Petri
apostoli pertinentes quas ipse invaserat reddere noluisset, ad ipsum
Stephanus Secundus papa, una cum imperialibus et Francorum misis,
Papiam personaliter veniens, nullis alio precibus, ut iuri Romane
ecclesie civitates redderentur, valuit obtinere. Sed tunc papa
Stephanus ad Gallias veniens a Pipino Francorum rege et eius
filius Karolo, et Karolo Magno honorifice susceptus est.
Qui Pypinus ad Aistulfum suos dirigens missos, qui et nichil
impetrantes ad suum dominum sunt reversi. Ac per hoc cum validissima
Francorum manu ad Ytaliam super eum veniens in Papia per aliquos dies
clausum obscedit, et tunc quod sponte reddere noluit invitus dimisit
153.
10. Pypinus vero ad Gallias est reversus, et Aistulfus post aliqua
annorum curricula, dum in quodam loco venandi operam daret, divino
ictu percusus interiit 154.
11. Mortuo autem Aystulfo, tunc Dexiderius quidam dux
Longobardorum qui ab eodem Aystulfo rege Tuscie in partes erat
directus, audiens obissum Aystulfum, illico agregans ipsius Tuscie
universam exercitus multitudinem, regni Longobardorum accipere nisus
est fastigium 155.
12. Huius Dexiderii personam despectui habebat Ratchis dudum rex
frater Aystulfi condam regis et abteque (?) plures optimates, qui
exercitus multitudinem congregantes, ad dimicandum contra Dexiderium
sunt profecti. Interea dum universorum consensu Dexiderii regnum
firmatum esset, Ratchis premissus palacium gubernabat regale.
Tunc suffragante papa Stephanus ita omnipotens Deus disposuit, ut
sine ulla animarum periclitatione Dexiderius per iam dicte quo
angelice cursum eandem qua ambiebat regalem adsumeret dignitatem
156.
13. Hic vero Dexiderius confirmato regno, cum iam per annos
plures regnasset, imitator factus Aystulfi, condam regis, abstulit
Favenciam et ducatum Ferarie seu Comaclium de exercito Ravennate. Ad
quem Adrianus papa sepius suos missos direxit et obsecratorias
literas misit, deprecans eum, ut a tantis malis resipiseret et eas
quas abtulerat ad sedem apostolicam restitueret civitates; sed
nequaquam eius cor lapideum potuit emoliri
157.
14. Et dum in magna angustia consisteret Adrianus papa, neccessitate compulsus
direxit suos missos itinere marino cum apostolicis literis ad Karolum regem
Francorum, deprecans eius excelenciam ut, sicut genitor eius Pipinus et ipse
Romane ecclesie subveniret. Qui confestim idem mictissimus Karolus direxit Dexiderio
suos missos, deprecans, ut eadem beato Petro apostolo quas abstulerat redderet
civitates, promitens insuper ei dare aurorum X milia solidorum. Sed neque deprecationibus
eius ferocissimum et lapideum cor eius flectere potuit, sed magis cum omni apparatu
Longobardorum ad resistendum ei armatus occurrit 158.
15. At vero Karolus, cum Alpes transiens Ytaliam ingredi cepisset,
Longobardi cum rege suo Dexiderio, propriis tentoriis, fugam omnes
generaliter, nemine eos persequente, arripiunt. Ipse vero Dexiderius
velociori cursu fugiens, Papiam se muniens clausit. Quem Karolus
persecutus, eandem civitatem ex omni parte circundans valavit,
positisque custodiis, ad persequendum Adialegissum ipsius Dexiderii
filium, Veronam venit. Qui tanti reges adventum metuens, post
aliquos dies clam fugiens, in portu Pysano navalle iter arripiens,
non reversurus migravit 159.
16. Karolus igitur Papiam reversus, cum iam per sex menses
spacia[m] ibi moraretur, relicta ibi exercitus multitudine,
ipse magnum habens desiderium orationis voto Romam ad limina beati
Petri apostoli devotissimus venit; reversusque Papiam, ipsamque
obsidens fortiterque expugnans, eandem civitatem, simulque et
Dexiderium regem et Ansam uxorem eius victos qui cum eo erant
comprehendit suaque dictioni subiugavit, dominans Ytaliam, anno
dominice incarnationis DCCLXXIII. Prefatum vero Dexiderium regem et
eius coniugem ad Franciam missit. Finitum quoque est regnum
Longobardorum , qui remansit per annos. CCVI postquam ipsi Longobardi
Ytaliam intraverunt 160.
17. Postquam brevissime superius traditum est de ducibus Longobardorum, et unde ipsi originem trasserunt, non solum ante quam Ytaliam intrarent, sed ab ingressu Ytalie, et quidem Longobardi Alboyn primo in Ytalia Longobardorum regem habuerunt, et duravit in Ytalia Longobardorum regnum usque ad Dexiderium Longobardorum regem ultimum, in quo finitum fuit ipsum regnum, qui expulsus fuit, ut superius traditur, per Karolum Francorum regem Pipini filium, nunc redeundum est ad imperatorum ystorias. Et quia supra post ystoriam Justini Justiniani nepotem subsecuta est ystoria Longobardorum ex eo quod Alboyn eius tempore in Ytaliam adventavit, nunc videndum est de Tyberio imperatore qui successit in imperio Justino prelibato.
Cuda (?) principium huius imperatoris Mauricii, Longobardi, cum per X annos sub potestate ducum fuissent, comuni consilio Authar filium Cliphonis post Alboynum Secundi regis Longobardorum sibi regem tercium constituerunt, quem etiam ob dignitatem Falvium appellarunt, quo prenomine omnes qui postea fuerunt Longobardorum reges usi sunt. Erat sane tunc temporis hoc mirabile in regno Longobardorum: nulla erat violencia, nulle struebantur insidie, nemo aliquem iniuste angariabat, nemo spoliabat, non erant furta, non latrocinia, unusquisque quo libebat securus sine timore peragebat 162.
Hic Doctulf ex Suavorum, hoc est ex Alamanorum genere oriundus, inter Longobardos creverat, et quia erat forma ydonea ducatus honorem exercuerat. Sed cum occaxionem ulciscende sue captivitatis tandem reperierit, contra Longobardorum illico arma surrexit adversusque eos, ut supra, gravia bella gessit. Huius sane Doctrulf adminiculo sepe Ravenancium milites adversus Longobardos dimicarunt. Ex utraque classe civitate ipsos Longobardos, qui eam urbem tenebant, isto Doctrulf adiuvante pepullerunt hinc. Aut Doctrulf cum vite terminum explesset honorabile sepulcrum ante limina beati Vitalis martyrs atributum fuit, et in eius laudes epitafico plurima carmina que hodie extant sculpta fuerunt. Rursum Mauricius imperator legatos ad Gildebertum mittens cum ut Longobardos exercitum in Ytaliam mitteret exortatione persuasit 164.
1. eorum que predicatione in Britania Anglos ad Christi fidem
convertit.
2. Inter hoc adhuc legationem ad Gildebertum, Francorum regem, Mauricius imperator
direxit, mandans ei ut quam prius non fecerat nunc contra Longobardorum gentem
bella susiperet, eosque ab Ytalia removeret. Qui nichil moratur, exercitum suum
ad Longobardorum debellationem direxit. Cui Authari rex Longobardorum suorum
acies non segniter oviam pergunt, et pro eorum libertatis statu fortiter confligunt.
In ea pugna Longobardi victoria capiunt, et Franci vehementer cesi sunt. Iam
si nonulli capti, plurimum etiam per fugam elapsi, vix ad patriam revertuntur,
tantaque ibi strages facta est de Francorum exercitu quanta nusquam alibi memoratur.
Mirandum sane est cur Secundus ystoricus qui aliqua de Longobardorum gestis
[scripsit], hanc tantam victoriam eorum preteriit, cum he que scripsimus
de Francorum interitu in eorum ystoria hisdem ipsis pene verbis exarata legantur
166.
3. Post hec Flavius rex Authari, quia legatos miserat ad Gildebertum
Francorum regem, petens eius sororem sibi matrimonio collocari, et
eam sibi promisisset. Sed sibi advenientibus legatis Gothorum de
Yspanis eam eorum regi petentibus, quia gens illa ad Christi
fidem conversa erat, dare antea quam regi Authari voluit et
promixit. Missit suos legatos Baioariam, qui Garibaldi regis
filiam in matrimonium peterent, quos ille benigne suscipiens
Thedelindam filiam suam Authari se daturum promixit in uxorem
167.
4. Hac etiam tempestate Grippo legatus Gildeberti Francorum regis,
cum Constantinopolim remeasset, et eidem regi suo Francorum quo
honorifice ab imperatore Mauricio susceptus fuisset nunciasset,
et quia iniurias quas aput Cartaginem perpesus fuerat, imperator ad
voluntatem regis Gildeberti se ulturum promisisset, Gildebertus
confestim iterato in Ytaliam Francorum exercitum cum viginti ducibus
ad debellandum Longobardorum gentem direxit. De quibus ducibus
Adoloaldus et Olo et Cedim fuerunt eminenciores. Adoloald et sex alii
duces ad Mediolanensium urbem venerunt, et ibi eminus in campestris
castra possuerunt; vero cum aliis tredecim ducibus levam Ytalie
partem ingressus est. Pervenit etiam eius exercitus usque Veronam.
Interea Francorum exercitus cum esset estivum tempus propter insueti
aieris incomoditatem, desenterie morbis graviter exagitare cepit, quo
morbo plures ex eis interierunt. Quid plura? Cum per tres menses
eorum exercitus Ytaliam pervagaret, et nichil proficeret, eo
quod Longobardi se in locis fortissimis contulissent, neque regem
attingere valerent de quo ulcio fieret, qui se intra civitatem
munierat Ticinensem, ut diximus, infirmatus aieris
[in]te[m]perantia ac fame constrictus ad propria
rediere destinavit 168.
5. Interea Authari rex Longobardorum legationem verbis
pacificis, ad Gontramum olim Francorum regem, patruum
Gildeberti[s] regis, direxit. Et ad Gildebertum per nuncium
Gontrami directi sunt, ut pax cum Longobardis firmaret. Erat
autem Gontram homo pacificus et omni benignitate conspicuus.
Interim dum legati regis Authari in Francia moraretur, Authari apud
Ticinum nonas septembri veneno accepto moritur, postquam sex
regnaverat annos. Statimque a Longobardis legatio Gundebertum missa
est, denuncians mortem regis Authari ac pacem requiens. Et data pace
legatos redire permissit. Longobardi permisserunt reginam
Theudelindam in regia dignitate persistere, eo qui[a] benigna
et multum eis placebat, suadentes eidem ut quem ipsa vellet ex
omnibus Longobardis in virum eligeret, talem qui regnum viriliter
regere posset. Illa vero, cum prudentibus conscilium habens,
Agililfum ducem taurintanum et sibi virum et Longobardorum regem
elegit. Hiis diebus filia regis Agilulfi capta est cum viro suo
Godescalcho nomine de civitate Parmensi ab exercitu Galicini
Romanorum patricii, et ad urbem Ravenancium sunt deducti
169.
6. Per id tempus Thodelinda regina baxilicam Beati Johannis Batiste
in Modicia construxit, ibique et prefata regina palacium sibi
construxit, in quo aliquid de Longobardorum gestis pingi fecit
170.
7. Usque ad hec tempora Patavium civitas, que Padua dicitur, fortissime militibus
repugnantibus Longobardis rebellavit. Sed tandem iniecto igne flamis voracibus
cumcremata est, et iussu regis Agilulfi ad solum usque destructa est. Milites
tamen qui in ea erant Ravenam remeare permissi sunt 171.
8. Hoc etiam tempore Agilulfo regi nascitur filius de
Theudelinda eius coniuge in Modecie palacio, qui Adoloald appellatus
est 172.
9. Igitur Mauricius imperator, postquam unum et viginti annos
regnaverat cum filiis suis Theodoxio, Tyberio et Constantio, a
Foca qui fuit strator Prisci patricii occiditur
173.
10. Erat autem adhuc discordia Longobardis cum Romanis propter
captivitatem filie regis Agilulfi. Qua de causa rex Agilulf
egressus Mediolanum mense iulio obsedit civitatem Cremone cum Sclavis
quos eidem Agilulfo cacanus, eorum Sclavorum seu Avarum rex, in
solacium misserat, et cepit eam duodecimo kalendarum septembris, et
ad solum usque nequissime destruxit
174.
11. Pari etiam modo illico expugnavit Mantuam, et interruptis muris
eius cum arietibus, dans veniam militibus qui in ea erant revertendi
Ravenam, ingressus est quoque in ea idus septe[m]brium
175 .
12. Tunc etiam partibus Longobardorum castrum quod Vulturina vocatur
se tradidit, quod pro Romanis erat
176.
13. Hiis ita peractis reddita est filia regis Agilulfi per
Smaragdum patricium Romanorum cum viro eius Godescalco ac filiis
et rebus, factaque est pax cum Romanis mense nono usque in kalendas
aprilis, [in]dictione octava. Filia vero regis mox a Ravena
partum rediit, et ob dificultatem partus periclitata statim
defuncta est 177.
14. Premissa ante captio vel desolacio Cremone et Mantue fuit vel in
ultimis vite Mauricii imperatoris et filiorum et beati Grigorii
primi pape, qui obiit in Christo anno Domini DCIIII, indictione
octava, aut in principio imperii Foce imperatoris; sed in
continuatione ystorie Pauli ystorici narrant quod fuerit in principio
imperii Foce 178.
uxor Agilulfi Longobardorum regis. Baxilicam Beati Johannis Batiste in Modicia construxit, quo in loco etiam Theodoricus condam Gothorum rex palacium construxit; ibi etiam prefata regina Theudelinda sibi palacium condidit in quo aliquid de Longobardorum gestis pingi fecit 180. Hec dicta regina
Huius imperatoris tempore mortuo Ansprand Longobardorum rege Longobardi Liudprand eius filium sibi regem constituunt 182.
Illa Mortaria est in episcopatu Papie.
anno VIII pontificatus ipsius Leonis et a nativitate Domini DCCCII.
annos V Tauricius Yerene filius; post T[a]uricium.
Imperatores Constantinopolitani hii sunt post Tauricium Jerene filium
1. Nicephorus.
2. Michael iam dictus.
3. Michael Secundus.
4. Leo Phylameus.
5. Michael Tercius.
6. Teophilus.
7. Michael Quartus cum matre. Michael solus.
8. Baxilius eius filius.
9. Leo et Alexander.
10. Constantinus annos 4 modo.
11. Alexander.
12. Romanus.
13. Constantinus.
14. Romanus eius filius.
15. Nicephorus.
16. Johannes eius ocisor.
17. Baxilius eius frater.
18. Romanus.
19. Michael Quintus cum «oy.
20.Constantinus Marchus.
21. Theodora soror «oy.
22. Michae[l] Senes.
23. Ysay.
24. Constantinus Dux.
25. Eclodia uxor eius.
26. Romanus Dygenes.
27. Alexius, qui pugnavit cum Roberto Guiscardo.
28. Johannes Porphyrius.
29. Michael eius filius.
non augustus, sicuti fuit Gaius Julius Cesar, qui fuit cesar tantum, et non augustus, et dictature sublimitas, que erat potestatis plenissime magistratus. Et primus dictato[r] fuit Longius, et magister militum primus fuit Spurius Casius, qui dictatori serviebat, post reges exactos, ut legitur capitulo XXVI, anno Urbis condite CCLII 188.
Nam post Ottonem Tercium imperatorem, qui in imperio Ottoni Secundo eius patri more antiquo successerat, institutum fuit ut per officiales imperii in posterum eligeretur Romanorum rex. Qui officiales sunt VII, videlicet tres canzellarii - scilicet Magontinus, canzellarius Germanie; Treverensis, Galie; Colloniesis, Ytalie -, marchio Brandeburgensis camerarius, Palatinus dapifer, dux Saxonie portans ensem, pincerna rex Boemius. Unde versus:
Maguntinensis, Treverensis, Coloniensis,
quilibet imperii sit canzellarius horum,
et Palatinus dapifer, dux portator ensis,
marchio impositus camere, piscrena Boemus,
hii statuunt dominum cunctis per secula summum 190.
cum Lothario filio suo nato de prima uxore, tempore Stephani, Pascalis, Eugenii et Grigorii pape.
1. Lodovicus cum filiis suis Karulo et Lodovico Britaniam
invasit, ipsamque totam ferro et igne vastavit. Sed post contra ipsum
imperatorem Lodovicum filiorum et optimatum oritur maxima
discordia, ex qua imperator plures optimates exulavit, ex quo
filios et optimates contra se provocavit. Post hec malicia
quorumdam actum est, ut consensu Romani pontificis et etiam
ipsorum procerum iudicio pius imperator imperii deposuit dignitatem,
quia iam et filiis populus adhe[de]rendo a patre
recesserat, et sic pius imperator a suis proditus, in potestate
filiorum reddactus arma deposuit et recluditur. Sed Deo
disponente eodem anno populus penitens cum pristino honore restituit
et filii eius exposcunt veniam peccatorum
193.
2. Huius imperatoris Lodovici Primi tempore, anno Domini DCCCXXII,
domina Angilberga excellentissima imperatrix eius uxor infra muros
Placencie urbis edificavit monasterium unum ad honorem Dominice
Resurrectionis et Beatorum Systi et Fabiani et aliorum sanctorum
194 pro remedio parentum suorum, quod
monasterium tam multis quam magnis possessionibus et thexauris
doctavit et sanctorum corporibus et reliquiis gloriosissime
decoravit. Huius imperatoris tempore DCCCXXIII Pascalis pape cum
multa turma clericorum solempni canticorum leticia corpus beatissimi
Systi romani pontificis et incliti martyris de sancta sanctorum
celebriter elevavit, et preciosissimos illos artus huic Lodovico
primo imperatori largitus est, quos serenissimus imperator avide et
iocundissime suscepit. Inde sine mora, ut incluse mentis intentione
preoptaverat, ad urbem Placentinam thexaurum hoc inextimabile
deportavit, ibique ab Angilberga, illustrissima imperatrice eius
coniuge, nec non sincera fide sanctis et devotissimis operibus
polenti, donum hoc peregrinum dudum expectatum suscipitur comunique
felicissimorum iugalium gaudio admodum exultatur, et tanta lectabunda
adventus cultra exuberaverat et lecticia ut receptus pontifex
inclitus et martir vivere quasi viveretur, et in kalendis septembris
in dicta civitate Placencie cum magnis laudibus depositum est
195.
XII kalendis iulii, cuius corpus in ecclesia Campidome que est in civitate Suavie quiesit.
1. Huius Karoli Calvi II imperatoris tempore, anno Domini
DCCCLXXVII translatum est corpus beate Martine virginis a Roma in
Placencia 198.
2. Eius etiam tempore DCCCLXXX corpus sancti Archadii martyris
delatum est a Roma in Cremona, quod Cremonensis episcopus deportavit
199.
1. tempore Johannis, Mar[t]ini, Adriani et Stephani pape.
Huius tempore magna fames fuit fere per totam Ytaliam.
2. Karolus iste Tercius dictus Grossus, corpore et spiritu
deficiens, ab optimatibus regni repudiatur. Hic ante modicum
temporis zelatus uxorem suam, pro eo quod plus iusto
familiariter agerat, cum Vercelensi episcopo protestatur se eam
numquam cognovisse; illa vero se virginem gloriata accepto repudio
monasterium intravit 201.
Hic est genologia regum Normanorum
1. Robertus gener Karoli Simplicis regis Francie fuit, et ab eo
batizatus est, qui prius vocabatur Rollo, et qui de partibus
septentrionis veniens occupavit regionem que nunc dicitur Normandia,
ab eis sic denominata.
2. Guillielmus, eius filius.
3. Rizardus, filius Ricardi.
4. Robertus, frater eius.
5. Guillielmus Nothus, Roberti filius.
6. Guillielmus, eius Guillielmi filius.
7. Henricus, frater eius. Stephanus, nepos ex sorore.
8. Henricus, filius filii Henrici.
9. Ricardus, eius filius.
10. Robertus Guiscardus.
11. Boamondus, eius filius.
12. Rugerius, eius filius rex Sicilie.
13. Guillielmus, eius filius rex Sicilie.
14. Rugerius, nepos Roberti Guiscardi.
15. Guillielmus.
16. Trachodus et Rugerius eius filius, non de progenie Roberti
Guiscardi.
17. Constancia, soror regis Guillielmi, de Guiscardi progenie, nupsit
Henrico Quinto imperatori, ex qua genuit Fredericum Secundum
imperatorem.
18. Fredericus Secundus imperator.
19. Conradus eius filius. Manfredus fraude successit.
20. Karolus comes Provincie, frater Lodovici regis Francie , armis
acquisivit ocisso prius sibi regno contra Manfredum per Urbanum IIII
papam.
Genologia regum Francie ex prima familia
1. Priamus vir nobilis ex genere Francorum genuit Marchimirum, qui
constitutus fuit a Francis dux bellorum; periit bellando.
2. Eius filius Ferramundus constitutus fuit a Francis rex anno
nono imperii Honorii augusti.
3. Ferramundus rex primus.
4. Donius Crinicus filius.
5. Menon filius.
6. Childericus anno Christi CCCCLXXXIIII.
7. Clodoveus christianus filius.
8. Childebertus filius.
9. Clotharius filius.
10. Chylpericus filius.
11. Chyldebertus filius.
12. Theodobertus.
13. Theodoricus.
14. Clotarius.
15. Dagobertus filius.
16. Dodoneus filius.
17. Clotarius anno Christi DCLXXVII.
18. Theodoricus.
19. Ildericus frater.
20. Theodoricus iterum.
21. Dodoricus invasor regni.
22. Ildebertus frater.
23. Godobertus filius.
24. Lotharius.
25. Chylpericus clericus fit.
26. Theodoricus.
27. Ildericus rex ultimus.
28. Succedit alia progenies in regno Francie, cui primus rex fuit
Pypinus, pater Karoli mox imperatoris, quorum hic est genologia.
29. Arnulfus vir sanctus genuit Asigium.
30. Is genuit Pypinum parvum corpore, qui genuit Karolum Martellum ex
concubina, virum bellicosum et armis strenuissimum.
31. Is genuit Karolum et Pipinum patrem Karoli Magni mox augusti.
32. Pypinus rex primus, filius Karoli Martelli.
33. Karolus Magnus primus imperator, filius Pipini.
34. Lodovicus filius Karoli.
35. Lodovicus Secundus Balbus, filius Lotharii.
36. Karolus Calvus, filius primi Lodovici filii Karoli
Magni.
37. Karolus Grossus vel Simplex.
38. Otho, filius Roberti de Burgondia invasor[is]
regni.
39. Karolus Grossus vel Simplex iterum.
40. Rodulfus de Burgondia invasor regni.
41. Lodovicus, filius Karoli Simplicis.
42. Ugo Magnus Burgondie invasor regni.
43. Lodovicus iterum.
44. Lotharius eius filius.
45. Lodovicus filius Arnulfi. Hic fuit ultimus rex ex genere
Pypini.
46. Successit aliud gener in regno, ex quo fuit Robertus princeps
Andagavie, ex genere Saxonum. Hic genuit Robertum, cui filius
fuit Ugo Magnus, qui genuit Ugonem Capucium. Ex quo nati sunt reges
qui modo regnant in Francia; ex isto incipit tercia progenies.
47. Ugo Capucius dux, filius Ugonis Magni, constituitur rex
Francie, qui fuit vir iustus. 48. Robertus, eius filius vir
sanctus, cui coregnavit Ugo primogenitus eius filius premortuus
patri.
49. Henricus, filius Roberti non primogenitus, successit.
50. Philippus eius filius. Hic coniugem habuit Helysabeth, natam
ex Baldoyno comite Flandrie, nato ex Hermergarda, filia Karoli
filii Lodovici Balbi.
51. Lodovicus, filius Philippi. Hic ex genere descendit per
genus maternum. Philippus filius qui obiit anno christi
MCXXXI.
52. Lodovicus eius filius.
53. Philippus eius filius. Hic occasionem imperatorem prelio
vincit.
54. Lodovicus eius filius. Obiit anno Christi MCCXXVII.
55. Lodovicus filius eius sanctus. Obiit anno Christi MCCLXX
apud Kartaginem.
56. Philippus eius filius. Obiit Aragonia bellando.
57. Philippus eius filius, qui obiit propter venationem apri, et
qui guerram habuit cum comite Flandrie.
Iste Otto, pacata Ytalia, cum uxore sua Longobarda in Saxoniam reddiit. De qua filium genuit, tam regni quam sui nominis successorem. Cui etiam filiam imperatoris Constantinopolitani de romano sanguine procreatam in coniugem dedit. Deinde propter bonum statum Romane ecclesie pluries Romam veniens et iterum ad suas partes reddiens, ibidem piis operibus intendendo, in alodio suo proprio apud Mayderburch ecclesiam mire pulcritudinis ad honorem Sancti Mauricii fabricavit et eam maximis possessionibus ampliavit. Hic post depositionem Johannis XII pape, et propter eius infamiam, Leone papa a clero Urbis creato, postquam Romani ipso absente alium tercium papam videlicet Benedictum creassent, imperator cum magno exercitu Romam pergens ipsam obscedit, quousque Benedictum a Romanis electum sibi ipsi presentaverunt. Qui Leone papa reducto ad sedem suam, et pacificatis omnibus, rediit in Sansoniam ducens secum ipsum Benedictum papam, qui ibi in exilio sepultus est. Hic etiam imperator multitudinem paganorum circa eundem locum habitancium convertens ad Christi fidelitatem defunctus est. Et Mandeburch in ecclesia Sancti Mauricii quam construi fecerat sepultus est 205.
1. Iste Otho Secundus, relicto filio Othone in Sansonia, cum
regina et exercitu magno per Ytaliam transiens Romam venit et ibique
a Benedicto VII papa cum magna lecticia coronatur cum regina; erat
enim tunc summa pax inter papam et imperatorem
207.
2. Accidit quod in eodem tempore Agareni et Barbari Calabrie fuerunt
ingressi, qui omnia igne et ferro vastabant. Contra quos Otho
imperator, cum Theotonicis, Lombardis, Gallicis et Romanis procedens,
acriter dimicavit. Sed Romanis et Beneventanis, terga
verte[n]tibus, christianorum exercitus pene omnis est
extinctus. Imperator vero solus ad mare perveniens, quosdam rogavit
ut ipsum in navem reciperent, asserens unum esse ex militibus
imperatoris. Qui subito eum in navem receperunt, et
considera[n]tes dispositionem et decorem ipsius, loquebantur
grece, credentes ipsum non intelligere, quod ipse erat imperator, et
quod volebant ipsum ducere Constantinopolim ad imperatorem suum. Quod
imperator intelligens et graviter timens et dolens, circumvenit ipsos
magna astucia asserens se magnam pecunie quantitatem habere
absconditam in Ytalia, rogans ut illuc irent et accepta
peccunia[m] simul cum gaudio properarent. Ipsis autem propter
hoc ad litus accedentibus, vidit imperator episcopum in armis probum,
nomine Cesseum, et invocato suo auxilio, cum ipso episcopo imperator
omnes nautas, qui erant XL, trucidavit: nec unus evasit solus, per
virtutem sancti Petri Apostoli quem solicite invocabat. Et sic ad
imperatricem eius coniugem perveniens, cum gaudio ab ipsa et suis
baronibus susceptus, Romam reddiens, post paucos dies defunctus est,
et aput Sanctum Petrum honorifice tumulatus
208.
3. Hoc tempore Adalbertus Boemius floruit, qui primum Poloniensis episcopus
revelante Deo Pannoniam veniens primum regem Hungarorum, videlicet sanctum Stephanum,
cum multis batizavit. Deinde per Pannoniam transiens et omnes in fide
confirmans, in Prisciam veniens, ibidem fidem predicando martyrio coronatur,
anno Domini DCCCCLXXV. Sub hoc tempore Edovardus Secundus rex Anglorum a noverca
sua ut dicitur dolo ociditur miraculis corruscando 209.
Ambo in Barbanensi ecclesia quam edificaverunt requiescunt miraculis corruscando. Hic Henricus dux Boemorum ab omnibus principibus in imperatorem eligitur. Multa bella prospere gessit in Germania, Boemia et Ytalia. Postremo volens soli Deo vacare, cum esset christianissimus, episcopatum Barbagensem fundavit 211.
octavo decimo die mensis aprilis 213.
et cum iuraverat eam destruere, habito conscilio procerum et iuris peritorum, sibi consultum fuit quod salvus erat a sacramento si faceret ipsam pati aratrum et sic fecit arari plateam, et inter mileum seminari, et incidi capita leonibus marmoreis qui erant ad ornatum maioris ecclesie iuxta plateam, et postea alii leones, qui hodie extant ad portas ecclesie, marmore rubro facti fuerunt 215. Ipse
quam ipse destruxit 217.
1. Destruxit etiam imperator Castrum Manfredum, pulcherrimum et
nobile castrum Cremone; deinde iuxta illud construxit Castrum Leonem
fortissimum et pulcherrimum non minus alio destructo
219.
2. Anno Dominice incarnationis MCLIIII, mense octubris, imperator
Fredericus Primus, cui dicebatur "Barbarosa", antequam coronatus
esset, homo industrix, sagacissimus et nobilissi[mu]s,
Lombardiam intravit cum magno exercitu. Et tunc Papienses et
Mediolanenses ad invicem habebant gueram, que incepta antea erat
medio mense iunii. Et cum sibi videretur necessarium alteram partem
eligere, utilius duxit Papiensium adherere, ne si Mediolanensium
partem amplexus esset, altera parte offensa et subiugata,
Mediolanenses, qui forciores essent, rebelles existerent. Ficte
igitur, ut subsequenter apparuit, apud Ronchalias pacem fecit, et eam
teneri precepit, et captivos ab utraque parte reddi iussit sibi. Et
cum apud Landrianum esset, dimissit captivos Papie, Mediolani
retinuit, et impius Mediolani legatos ad equorum caudas per lutum
secum duxit; quorum alii fuga, alii peccunia redempti sunt et
liberati; pistores et alii negociatores qui ibi victualia
aportaverant et alia venalia expoliati sunt
220.
3. Deinde venit Roxate, et rusticorum bona abstulit, villam et
castrum succidit. Et inde recedens transivit Ticinum per pontes quos
Mediolanenses struxerant, destruxit, et circa castrum Caliate, quod
erat archiepiscopi, cum quatuor turibus, tentoria possuit; quod
destruxit et funditus extirpavit cum castris et villis Mummi et
Trecate; deinde discedens transpadavit
221.
4. Quartadecima die mensis februarii qui erat MCLV cepit obsidere
Terdonam, in qua centum milites et CC sagitarii Mediolanensium
intraverant; et [s]ex eis fuerunt mortui, Ugo Vicecomes,
Ianinus Mainerius, Albertinus de Carate, La[n]franchus de
Curte, Rogerius de Sancta Maria et multi alii. Deficiente eis
aqua et vino, dederunt ei XVIII die mensis aprilis, et promiserat
abbati Bruno de Arravalle de Bagnolo quod in suo statu civitatem
permitteret. Data fiducia existentibus ut exirent, imperator
intravit in ea, et ad solum usque delevit, et ob hoc peccuniam a
Papiensibus accipere debebat. Abbax vero nimio dolore tentus infra
triduum obiit 222. Deinde se cum
exercitu movit et castrameatus est in prato quod dicitur Ducis iuxta
Placenciam. Mediolanenses in subsidium Placentinorum miserunt milites
et pedites portarum Cumane et Nove. VI kalendis maii imperator, cum
non posset perficere quod optabat, disedens inde abiit Romam et
a papa Adriano ibi coronatus fuit imperatorem. Postea reversus est
ultra montes 223.
5. Ducenti autem milites et totidem pedites, quos Mediolanenses
miserant in Morasco et in Serazano et in Gamabaginam et in
aliis locis Terdonensium ut offenderent exercitum imperatoris quando
ibi erat, primo die iunii ascenderunt montem Terdone, cum aliquibus
Terdonenxibus minus L, et tunc Papienses dolore perteriti cum omni
eorum exercitu equitaverunt et iuxta pontem qui dicitur Petri
tentoria posuerunt. Sed persuasu Gullielmi marchionis Montis Ferati
reversi sunt Papiam, quod ipsis prelium non dederunt
224.
6. Cum milites et pedites duarum portarum qui erant Placencie hoc
audissent, timentes de confratribus et vicinis suis, equitaverunt
Terdonam, et illos miserunt domum qui montem occupaverant, et ibi per
XV dies steterunt. Deinde in locum illarum duarum portarum venerunt
porta Romana et porta Orientalis, que iverunt per
Place[n]ciam et terras de Malaspinis, contra quos Papienses,
collecta multitudine gencium, iuxta Terdone montem in pratis que
dicuntur de Fabrica sua posuerunt tentoria. In fine multis
peractis preliis inter utrasque partes, Papienses, cum
Mediolanensibus prohibere non poterant civitatis
reedificationem, reddierunt Papiam
225. Sed cum Mediolanenses audiverunt de
prelio quod erat inter predictos, in subsidium suorum miserunt alias
duas portas Tycinensem et Vercellensem; que recepto precepto a
consulibus die sabbati de sero fuerunt die lune apud Placenciam, et
die martis fuerunt in pratis de Cruce, et die mercurii, quod erat in
kalendis iulii, in pratis inter Sarzanum et Orescom. Die iovis
invenerunt destructam Terdonam, et multos ex Mediolanensibus
vulneratos propter Papiensium pugnas. Infra paucos dies Papienses cum
eorum exercitu posuerunt iterum tentoria sua ubi dicitur Oria et
populari ceperunt meses Terdonensium, predictis Mediolanenses portis
ibi in Terdona existentibus. Et reversi sunt Papienses ad patriam, et
Mediolanenses edificaverunt comunis Mediolani expensibus dictam
civitatem pulcriorem quam antea fuerat
226.
7. Anno Dominice incarnationis MCLVII Mediolanenses, eorum congregato
exercitu, cum CC militibus Brixie transierunt Ticinum destruendi
seges, castra et villas Papiensium. Marchio de Monteferrato,
Obizo Malaspina et alii comites et marchiones usque in septem
intraverunt in castrum Vigevani ut illud defenderent cum Papiensium
exercitu, et ad castrum veniente Mediolanensium exercitu[s],
Papienses exierunt castrum, ut provocarent ad bellum Mediolanenses
aliquos precedentes, sed conculcati fuerunt a Mediolanensibus usque
in castrum. Et tunc Mediolanenses castrum obsidione cinxerunt, et
deficientibus victualibus castrum rediderunt Mediolanensibus et
iuraverunt stare preceptis magistri Guitelmi, qui era[t]
Mediolani, datis prius CC obsidibus de melioribus Papie. Et eo
tempore Mediolanenses potuissent Papiam destruere; et destructo
castro Mediolanenses cum triumpho Mediolanum redierunt
227.
8. Postea, cum Papienses preceptis magistri Guitelmi parere
recusarent, Mediolanenses privatissime equitaverunt ad Lomellum
relicta pro custodia Mediolani solo modo porta Ticinensi, et
edificaverunt castrum Lomelli, ubi steterunt per mensem, et
destruxerunt Papiensum castra et loca fere usque ad Gravadonum. Eodem
autem tempore Cremonenses cum transissent Addam pro destruendo
castra, loca et villas Mediolani, in servicium Papiensium, antequam
perficerent repente redierunt, credentes quod Mediolanenses ad
se venirent, quod non erat vero 228.
9. Unum non omitto, quod Mediolanenses expendiderunt ultra L milia
marchas argenti in edificando castra, turres et alias munitiones
de Galiate, de Trezate, et Muntem Malum, et Monte Oldrati,
Maleum et Cavacurtam, Cornum ac Terdonam et Lomellum cum pontibus
quos fecerunt super Ticinum et Addam pro eorum custodia
229.
10. Post hoc, MCLVIII, V die mensis iulii, predictus Fredericus
Primus imperator secunda vice venit in Lombardiam ad partes Verone,
et inde transciens Blancanudam comitatus Mediolani. Et habebat secum
regem Boemitarum, et multos duces, comites, marchiones, episcopos et
alios barones Theotonicos. Mediolanenses putabant quod per
ponte[m] Adue deberet transire, qua spe fuerunt decepti, quia
invento vado ad Cornalianum ibi transivit, et castra posuit ad
Trizium. Et cum Mediola[nenses] misisent quosdam
milites ad supervidendum si verum erat quod transisset et ubi erat,
capti fuerunt apud Grogonzolam, per milites imperatoris qui
currebant depredando villas, Alcerius de Vicomercato, et
Robacastellum, et alii quamplures qui fuerunt illico per gullam
suspensi 230.
11. Post hoc vero V die mensis augusti imperator congregatis
exercitibus Parme, Cremone, Papie, Novarie, Vercellarum, Cumarum,
Pergami, Blandate, Bergulii, Gammondi, Marenghi, Vicencie, Padue,
Verone, Trivisii et Ferrarie, Ravene, Bono[no]nie, Regii,
Mutine, Brixie, et congregatis militibus Tuscie et quammultis aliis,
cum eius Theotonicis exercitum suum posuit in brolio Mediolani. Et
milites fuerunt extimati XV milia; pedites autem innumerabiles. Et
imperator in solario Templi de brolio morabatur; archiepiscopus
Colonensis prope Sanctum [ex]Celsum, alii principes circa
Sanctum Dyonixium; rex Boemie cum duce et episcopo Boemie in
monasterio Sancti Dyonixii 231.
12. Primo imperator preliatus fuit turrim que erat in via que vadit
Malignanum, que appellabatur Archus Romanus, mirabili modo
constructa, quam custodiebant porta Romana et porta To[n]sa.
Sed existentes in ea timore perterriti eam dederunt imperatori; super
quam imperator prederiam unam construi fecit, ex qua fugabantur illi
qui erant in castello ligneo super pontem fossati. Et cum post multa
bella videret imperator non posse habere civitatem, tractari fecit de
pace, et facta pace VII die augusti 232,
sequenti die VIII imperator intravit Mediolanum, cui extra civitatem
obviam iverunt Mediolanenses descalciati, et ipsum in civitatem
duxerunt. Et ut pax melius servaretur dederunt Mediolanenses secundum
pacta pacis imperatori CCC obscides de melioribus urbis
233.
13. Licenciato exercitu Lombardorum et Tuscie et Marchie Trivixane,
imperator profectus est Cremonam, deinde in Monteferrato, et ibi
iemavit. Et cum esset in Ocimiano, receptis a Cremonensibus. XV
milibus marcis argenti, publice precepit castrum Creme destrui; de
quo Mediolanenses valde sunt turbati
234.
14. Mense ianuarii misit imperator Raynaldum cancellarium et Ottonem
comitem palatinum Mediolanum, dicentes quod Mediolanenses acciperent
potestatem theotonicam, quod erat contra pacis pacta. Ex quo
strepitus et magnus sonitus factus fuit contra eos per Mediolanenses,
et timore dictus comes fugit. Ocasionem tumultus prestiterunt
Martinus Mala Opera, Azo Brutrascus, Castellus de
Hermenulfis. Canzellarius ante predictus in quantum
potuit dedit operam destructioni Mediolani
235.
15. Post hoc imperator ivit Bononiam, et solempnia Pasche celebravit
ibi. Die autem iovis feriarum Pasche, Mediolanenses banivit, et eos
hostes corone iudicavit sine requixitione; et cum audisset
Trizium obsedi a Mediolanensibus, tribus diebus venit ad
Montem Gezonis, qui dicitur Laude; et cum audivit captum
Trizium, eius gentem munitura, ad mortem condoluit
236.
16. Anno MCLVIIII cepit obsidere castrum Creme, in quo miserant
Mediolanenses CCCC pedites cum certis militibus, cum quibus erat
Manfredus de Dugniano. Sed imperator in obsidione no[n]
audebat morari, sed stabat in Laude; deinde multos captivos habuit de
Mediolanensibus in Laude, qui capti fuerunt apud Serezanum,
quos postea misit Papiam 237.
17. Anno MCLX datum est castrum Creme imperatori ut existentes
solomodo personas sine rebus extraherent, et ibi imperator stetit per
VIII dies, usque ad solum delevit. Sed hac obscidione durante,
Mediolanenses iuraverunt cum Brixiensibus et Placentinis, qui omnes
miserunt legatos ad Adrianum papam, qui erat in Aragino. Et
iuraverunt Adriano quod aliquam concordiam non facerent cum Frederico
sine licencia pontificis Adriani, vel eius successoris. Papa
etiam ipsis sine iuramento promisit quod imperatorem infra XL dies
e[x]comunicaret. Sed infra XL dies decesit
238.
18. Electus est concorditer a cardinalibus magister Rolandinus, et
appellatus Alexander. Qui propter religionem suam cepit se excusare.
Tunc quidam cardinalis nomine Octavianus, cum conscilio aliorum
duorum cardinalium atque conscilio et persuaxione Ottonis comitis
palatini et Guidonis comitis de Blandate, legatorum imperatoris
missorum ad Adrianum tunc in curia existencium, fecit sibi fieri
venustissimum mantum, et sibi secrete aportari per quemdam eius
clericum, et cum magister Rolandinus se excusaret, dictus Octavianus
sibi ipsi imposuit palium, non sutum nec incisum ut debebat, quia
pars illa que debebat ad umeros attingebat circa pedes. Postea
Octavianus venit ad imperatorem qui erat Papie, XI die februarii, et
ab imperatore in apostolicum receptus est. Sed postea, tercio
kalendas marcii, Johannes de Aragino cardinalis et legatus Alexandri
venit in Mediolanum, et in maiori ecclesia excomunicavit cum Oberto
archiepiscopo Fredericum imperatorem. Et postea XII die marcii
excomunicavit episcopos Mantue, Cremone, Laude, marchionem
Monteferato, comittem de Blandate rectore[s] et consules
dictarum civitatum Cremone, Papie, Novarie, Vercellarum, Sepii et
Martixane comitatus Mediolanensis
239.
19. Excomunicavit etiam Lodovicum qui erat pro imperatore in
Badavello V kalendas aprilis, et statuit omnia data et concessa per
imperatorem ac in posterum danda esse irrita, donec non esset in pace
cum ecclesia 240.
20. Postea mense medio mense madii imperator cum exercitu suo
destruxit blavas, legumina, linum Mediolanensium
241.
21. MCLX de mense iulii, cum Mediolanenses venissent in obscidionem
Carcani cum CC militibus Brixie et CC Placencie, imperator cum eius
exercitu voluit ab oscidione Mediolanenses repellere, et inter ipsos
maximum et durissimum fuit bellum. In fine Mediolanenses
obtinuerunt in bello, et magnam partem exercitus imperatoris
interfecerunt et captos habuerunt, ex quo redimerunt obscides suos et
captivos omnes, et ultra rema[n]serunt ipsis mille quingenti
captivi. Et ab obscidione Carcani recesserunt, quod enim habere non
potuerunt. Fertur etiam quod iuxta dominus Guido de Lomello fuisset,
quod imperator fugiendo fuisset tentus a quadam vinca remansisset, in
qua involutus erat destrarius eius pex conexus, qui marchio brachiis
eum substulit et posuit super alium destrarium. Cumenses vero
fugerant super quedam montem, quod Mediolanenses habuerunt cum igne
quem fecerunt monti. Decimo die mensis septembris Carcanum se dedit
sine aliqua condictione domino archiepiscopo Mediolani, cuius erat,
et comuni Mediolani 242.
22. Anno MCLXI imperator congre[ga]vit maximum exercitum
mense madio, et destruxit blavas Mediolanensium circa civitatem usque
ad fossatum civitatis, et tunc capti fuerunt Adam de Paradino et unus
de Moris, quos imperator fecit suspendi. Et in quadam batagiola ibi
facta fuerunt [capti] de Mediolanensibus ultra CCC, qui missi
fuerunt Laude. Post paucos dies iterum venit ad devastande blavas. Et
tunc maximum fuit bellum ad portam Cumanam. Postea post duos dies ad
portam Vercellinam, et tunc Ambroxius de Bollate neccatus est in
fossato. Eodem quoque tempore, cum quidam cervus acceptus esset per
quosdam Mediolanenses ad pontem Credarium venatoribus imperatoris,
quibus data erat fidancia. Imperator post blavas cunculcatas
usque in fossatum, cum fuit Laude, sex excarceratis Mediolanensibus
fecit erui unum oculum pro quolibet, et sex aliis nares detrunchari
et unum oculum erui, et VI aliis duos oculos. Interea maxima est orta
discensio inter cives, inter patrem et filium, fratrem et
fratrem, virum et uxorem: iam enim per plateas homines rixabantur,
dicebant aliqui quod volebant se dare imperatori, aliqui quod non.
Que discordia erat maxime propter carestiam et propter magnatum
discensionem, et propter hoc publice data licencia comiti de Blandate
et Ose, et filio eius Alberto, de quibus Mediolanenses multum
confidebant, ut de pace cum imperatore tractarent. Et cum quasi
pax esset completa bonis pactis et competentibus, quidam vir
nequissimus ipsius civitatis consul, qui scripserat quantitatem
bladi, qui vocabatur Jordanus de Scacabarocris clam de nocte ivit ad
imperatorem et ei dixit propter sibi promissa ab imperatore quod
Mediolanenses non habebant victualia, et quod non poterant stare
ultra X dies vel XV ad plus. Quo audito imperator sprevit pacem, et
Mediolanenses sperantes de misericordia tradiderunt ei civitatem
Mediolani, conscilio principum, clericorum et laycorum curie
243.
23. Anno domini MCLXII, primo die mensis marcii, rediderunt se et
civitatem Mediolani imperatori in civitate Laude et usque ad VIII
dies miserunt ei Vc milites et Vc pedites cum carrocio de melioribus
et maioribus Mediolanensium, cum tubis et vexillis ad imperatoris
Laudem, quos tamquam homo nequissimus carceratos misit Papiam;
carrocium et alia retinuit. Post hoc precepit quod civitas usque ad
VIII dies vacuaretur. VII igitur die mensis aprilis exiverunt
Mediolanenses de Mediolano cum rebus suis, et derelinquerunt
civitatem. Et tunc archiepiscopus cum multis clericis ivit Januam ubi
erat apostolicus Alexander. Et quis est qui posset lacrimas retinere,
videndo ploratum et merorem puerorum, mulierum et omnium civium de
civitate egrediencium, et proprios lares relinquencium. Fuit enim
dies illa calamitatis et miserie, dies tristicie et meroris
244.
24. Egressi itaque de civitate castrametati sunt illi de porta
Tycinensi circa monasterium Sancti Vicencii; illi de porta Romana
apud Sanctum Celsum; porta Orientalis et porta Nova ad Sanctum
Dionisium; porta Cumana ad Sanctum Sepulcrum; porta Vercellina ad
Sanctum Victorem ad Corpus 245.
25. Postea vero imperator cum Cremonensibus, Laudensibus,
Papiensibus, Cumanis, Crispensibus et Martixanis et multis aliis
intravit Mediolanum. Et primo igne acremavit omnes domos; postea
destrusit et domos et turres et murum civitatis. Plurima subversa
sunt altaria et violate sunt multorum sanctorum reliquie. Et
steterunt usque in Ramis Palmarum sivi Olivarum, que fuit in kalendis
aprilis, et in ecclesia Sancti Ambroxii olivam accepit imperator
246.
26. Et eo anno fere tota Lombardia venit tribus vicibus ad
destruendum civitatem et explanande fossatum
247.
27. Postea circa kalendas maias datus est Henricus Leodiensis
episcopus ut Mediolanensibus presset, et quatuor loci ad habitandum
ei[s] assignaret. Designavit porte Romane inter
casina[m] Plasmundi; porte Ticinensi ibi prope in territorio
de Vegrantino; porte Orientali et porte Nove ad Lambrate; porte
Cumanne ad Cartariam; porte Vercelline ad Sanctum Inri
248 ad Vepram. Et sic ceperunt
hedificari burgos in dictis locis
249.
28. Postea mense augusti dictus episcopus recessit, et eis dedit loco
eius Petrum de Cumino, ut Mediolanensibus preesset. Qui omnia mala
Mediolanensibus fecit, et ab eis tamquam a barbaris subtili ingenio
extorsit aurum et argentum et subtilissimos modos et novos
extorquendi pecuniam ab eis adinvenit
250.
29. Hoc acto imperator profectus est ad Doram, et ibi fuit in festo
Johannis Decollacio, ubi coloquium debebat esse cum rege Francorum et
cum Alexandro papa. Sed papa non adfuit, timens coluxionem
imperatoris quod presenserat. Sed imperator et rex discordes
deseserunt, et inde imperator abiit in Alamania
251.
30. Imperator mense octubris proximo tercio Lumbardiam intravit, et
venit Laude, deinde Papiam VIII kalendas decembris
252.
31. Anno Domini MCLXIII, congregatis omnibus Papiensibus, precepit ut
pro arbitrio suo iterum Terdonam destruerent. Quod quidem sine mora
fecerunt. Postea cum imperator transciret iuxta Modoeciam, III die
decembris mares et mulieres illius burgi pro misericordia petierunt
obscides Mediolani, quos reddire precepit in festo Sancti Ambroxii
253.
32. Eadem yeme MCLXIIII, XVII die ianuarii, cepta est edificari
civitas imperialis apud Sanctum Collumbanum. Eadem yeme Veronenses
cum omnibus de illa marchia iuraverunt cum Venetis contra
imperatorem. Imperator mense iunio proximo ad partes illas congregato
exercitu perrexit, sed cum obrobrio rediit. Eodem etiam mense, VI die
iunii luna passa est eclipsim, cum esset XII, et eo anno fuit
bixestus 254.
33. XI die eiusdem mensis iunii Raynaldus canzellarius
Coloniensis archiepiscopus tullit corpora sanctorum martirum Naboris
atque Felicis et Sancti Martini, prout dicebatur, et cetera alia
corpora que erant condita in archa que est in ecclesia Beati
Eustorgii, et que dicitur fuisse trium Magorum, et ea exportavit
Coloniam 255.
34. Mense autem augusti proximo mortuus est Henricus Leodiensis
episcopus Papie, et datus est ab imperatore ut preesse debeat
Mediolanensibus Marquardius de Curumbat, qui fecit fieri librum
qui intitulatur Tristium sive Doloris , in quo scripta erant
omnia mansa et fogolaria et iuga bobum Mediolanensium, et unusquisque
solvebat in anno pro manso quolibet III solidos imperiales, pro iugo
bobum XII imperiales, pro fogolari XII imperiales, et huic exactionis
proposuit abbatem Sancti Petri Celsi Aurei, Henricum de Erbesis,
Jordamum Sebacabarocium proditorem Mediolani patrie sue, Anselmum de
Orto et Ariprandum iudicem 256.
35. Imperator mense nevembri proximo ivit ultra montes, et omnibus
tam civibus quam rusticis venationem interdixit cum rete, laceolo vel
fosato 257.
36. Anno ab incarnatione Domini MCLXVI de mense maio obiit
Marqua[r]dus qui preerat Mediolanensibus pro imperatore, et
datus est eis comes Henricus de Disce
258.
37. Quarta vice imperator intravit Lombardiam eodem MCLXVI, et iuxta
Brixiam venit et devastavit castra et villas usque ad fossatum
civitatis, et LX obsides de maioribus et melioribus Brixiensium mixit
Papiam. Pergamensium quoque episcopatum usque ad montem devastavit
259.
38. MCLVII mense februarii ivit Bononiam imperator, et usque ad
civitatem eam destruxit, et C obscides eis abstulit, et VI milia
librarum luchensium. Eodem mense nix duobus brachiorum altitudinis
cecidit in terram 260.
39. MCLXVII Cremonenses, Pergamenses et Brixienses quinta feria,
quinto kalendas maii introduxerunt Mediolanenses in civitate
destructa, et eam secum construxerunt. Post hoc Galdinus
archiepiscopus, qui cum papa Alexandro erat, V die septembris venit
Mediolanum. Imperato[r] vero VII kalendas octubris de Roma
rediit Papiam, et combursit Roxate et alia loca usque ad Casternum et
locum Sancti Vici et Cornaleti. Postea vero MCLXVIII VIIII die marcii
suspendit per gulam Gilium de Prando et obsides de Brexienses quos
habebat iuxta Sanxim, dolore repletus quod Mediolanenses, Laudenses,
Brisienses et Novarienses obsiderant Blandrate, et inde abiit in
Alamaniam 261.
40. Eodem mense marcii, XII die mensis, Placentini, Parmenses et
Obizo Malaspina iterum introduxerunt Terdonenses in Terdona,
et XX die illius mensis illi de Seprio, comitatus Mediolani,
iuraverunt stare mandatis archiepiscopi Galdini et comunis Mediolani
262.
41. Post multas expedictiones factas ultra Padum, MCLXXIII[I]
cum civitatibus que cum Mediolanensibus iuraverant, videlicet Marchia
Trevixana, Verona, Brixia, Mantua, Pergamum, Laude, Novaria,
Vercelle, Placencia, Parma, Regium, Mutina, Bononia et Ferraria,
imperator quinta vice Lombardiam intravit
263.
42. Anno ab incarnatione Domini MCLXXIIII in isto quinto introitu
imperatoris Frederici, ipse imperator IIII kalendas octubris cum VIII
milibus pugnatorum venit Senxiam et combursit eam, deinde venit Aste,
et ibi stetit VIII diebus. Deinde venit Alexandriam quarto kalendas
novembris, et obsedit eam cum Papiensibus et marchione Montisferati
usque in undecimam diem mensis aprilis. Ea vero die cum esset festo
Pasche, non obstante fidancia et tregua non opugnandi eos in
diebus Pascatis, accensus ira Lombardorum qui erant in loco Castegio,
clam fecit suos armari, et nocte de melioribus quos habebat
introduxit circa CC in quodam foramen, quod fecerat, et quod exitum
habebat quasi in medio civitatis, et mane cepit Alexandriam pugnare.
Sed Deus pugnavit pro Alexandrinis, et omnes CC mortui fuerunt, et
turris lignea quam fecerat combusta est
264.
43. Post hoc MCLXXV Mediolanenses se moverunt cum karrocio suo XI die
marcii cum amicis Marchie Trivixane, Verone, Brixie, Mantue, Pergami,
Parme, Regii, Mutine, Placencie, Ferrarie, Novarie et Vercellarum, et
inter eos quadam pax ficte facta fuit
265.
44. Postea vero MCLXXVI IIII kalendas iunii quodam die sabati, cum
Mediolanenses essent circa Lignanum, et cum eis essent amici predicti
Marchie Trivixane et Lombardie, et imperator Fredericus esset
castrameatus iuxta Cavatecum cum Th[e]otonicis et Cumanis
omnibus, et vellet transire Papiam, magius prelius fuit inter eos. Et
cum imperator crederet quod Papienses deberent esse ei obviam,
Mediolanenses fuerunt, et in fine imperator cum suis conversus
est in fugam, et de suis multi capti et mortui et in Tycino suffocati
266.
45. Eodem anno imperator direxit nuncios clam ad papam Alexandrum, et
ordinatum fuit coloquium apud Venecias sub colore pacis faciende. Et
ibi steterunt quasi per medium annum. Ab incarnatione Domini
MCLXXVII, nono kalendas augusti, Alexander, facta pace cum Frederico
imperatore apud Venecias, recepit Fredericum imperatorem et Beatricem
augustam et coniugem eius et Henricum eius filium in
fidelissimos christianos 267.
46. Ultra predictum autem Octavianum, tres alii contra Alexandrum
papam favore Frederici imperatoris etiam per quosdam appellati
fuerunt pape, videlicet Guido Crem[on]ensis, Johannes
Strumensis et Landon. Primus Octavianus fecit se nominari Victorem;
Guido secundus Pasqualem; Johannes tercius Calixtum; quartus
Innocencium. Quorum tres fuerunt cardinales presbiteri, qui per
Alexandrum excomunicati mala morte perierunt
268.
1. Huius imperatoris tempore magister Girardus de Sancta Lucia
fixicus cremonensis, in philosophia, astrolegia,
nigromanzia subtilissimus, cum apud regem Yspanie pro eius
medico diucius prefulgisset, decem et octo annis continuis se dedit
translationi medicine, que tunc temporis erat in lingua ebrayca, et
libros Avicenam, Galienum, Armansorem, et fere omnes libros tocius
medicine, qui hodie in lingua latina per universum orbem, excepto
libro nominato Viatico , ac etiam in philosophya et aliis scienciis
quamplures alios, usque ad sexaginta volumina librorum et ultra de
lingua ebrayca transtulit, ut aperte constat egregie in latinam
linguam.
2. Infra dicta translatione ad eius perfectionem omni diligencia et
continuo studio ac sudore super sint decem et octo annis. Misit
Cremonam pro eius nepote magistro Petro de Sancta Lucia egregio
astrologo et in nigromanzia subtilissimo, et tunc temporibus
de famosioribus mundi, de quo multa mirabilia dicuntur. Cui ad ipsum
profecto dedit dictos libros, et eidem dixit: «Accipe absconsum
et latinis incognitum thexaurum, et aportat civitati et studio
Cremone, sit in honorem Dei et ad sanitatem humani generis ut feretur
(!)». Quod cum recederet de partibus illis, quod aliqui sibi
fuerunt obviam intendentes ab ipso rapere libros, ne sciencia alibi
traderetur de quibus perpendens per nigromanzie artem, subito
fecit quod lacus maximus apparuit inter se et illos. Qui Cremone
reversus prelibatos libros deposuit in ecclesia Sancte Lucie Cremone,
et ut ei patruus dixerat, qui etiam eidem comiserat ut nemini
exemplare volenti exemplum denegaret, a quibus originem habuerunt, et
exemplati sunt omnes predicti libri medicine, et quam multi alii in
philosophia et aliis scienciis per Ytaliam et ubique per linguam
latinam dispersi. Cum ant[er]ea in arte medicine non
reperiebatur nixi Viaticum , et certe alie inordinate
scripture. Qui libri ut plurimum extant hodie in segrestia dicte
ecclesie sicuti prenominatus magister Girardus propria manu ipsos
translactavit in cartis bombicinis, licet quam plurimi sint
deperditi, ex eo quod aliquibus ad exemplandum comodati eos
restituere noluerunt, et propter oblivionem non fuerunt
requixiti.
3. Huius etiam imperatoris tempore Johannes de Baxiano cremonensis
prefulgebat iuris civilis omnium qui antea fuerant, a Justiniano
citra subtilissimus et preclarissimus professor; qui quodammodo
lucernam prefulgentem ante posteros portans obscuritatis declarator
fuit, in magnis altercationibus doctor titubancium, ante quem leges
non potuerant bene intelligi. Qui in Bononiensi studio fecit
Arborem act[i]onnum stando letanter in tina; in qua
latuit sine vestibus tribus diebus, propter verecundiam
vestimentorum, que amiserat cum regaciis scolarium, deperdito prius
cum scolaribus eius salario anni ad ludum taxillorum. Et quam multa
alia et subtilia et utilissima scripta. A cuius scriptis Azo
Bononiensis, qui fuit eius scolarus, composuit Summam
Azonis , et sibi atribuit que scripta uxor ipsius domini
Johannis ipsi Azoni dedit, qui eam postea habuit in uxorem.
Eius domini Johannis contemporanei fuerunt Martinus de Goxi
cremonensis, qui fuit equitate plenus, Bulgarus, Guarnerius et quam
plures alii in gloxis ordinariis iuris civilis nominati. Prefatus
dominus Johannes licet in sciencia esset tam nobilis et preclarus,
tamen deditus erat vino, meritricibus et ludo taxillorum.
4. Hic imperator fecit legem Sacramenta puberum facta, et cum
promisisset Martino Goxe equum, ei dare noluit, quia respondit
imperatori sacramentum puberis non tenere, sed dedit Bulgaro, qui
dixit valere. Unde dictum fuit: «Martinus non habuit equum, quia
dixit equum, sed non fuit equum»
270.
qui tunc temporis erat, et pro censu dictum opidum dare debebat annuatim ecclesie Cremonensi unum barrille olerum et aliud mellis.
51 272
1. Fredericus primus imperator signum crucis Domini nostri Yehsu
Christi asumpsit MCLXXXVIIII ab incarnatione Domini, et exivit de
Alamania et venit in Ungariam, et fertur ibi habuisse nonaginta milia
militum, et rex Ungarie honorifice et pacifice recepit eum.
Transivit autem per totam Ungariam. Miserat etiam Romanus imperator
Fredericus ad Cursacum imperatorem Constantinopolitanum nuncios,
videlicet episcopum Monesterii et comitem Rebortum, ut eum in pace
recipere[t]. Ipse vero eos retinuit, et properavit tres
magnos exercitus, et missit eos contra eum ad introytum Bulgarie ut
detinerent eum et disiparent itinera ante eum. Est enim in itinere
maximum nemus bene dierum quatuor in transitu, et via altissima.
Preses vero Burgarie cum videret se non posse imperatori Frederico
resistere, cum illis III exercitibus, totam viam disipavit, et nemora
contra eum destruxit. In exitu vero nemoris maximam fecit
inundationem aquarum, et cum exercitibus ad pugnando se paravit.
Imperator vero per nemus maximo labore iter fieri fecit
273.
2. Dux vero Suavie filius imperatoris Frederici cum suo exercitu
precedebat, et cum invenisset munitionem exercitus cum eis pugnavit,
et maximam multitudinem illorum interfecit, et munitionem destruxit.
Transit autem Romanus imperator et venit ad civitatem que dicitur
Philippus, et eam expugnavit, et cum omnibus diviciis eam cepit, et
ibi per XII edomadas permansit. Postquam autem imperator
Constantinopolitanus audivit quod Philippus civitas erat capta,
nuncios imperatoris quos captos habebat dimisit, et in hunc modum per
eos Frederico mandavit: «Mandat tibi Constantinopolitanus
imperator Cursacus se esse bene sanum». Audivit etiam et
soltanus de Cunio quod imperator Romanus esset Philippis, ei missit
salutem, et quod blandaciter per totam suam transiret, et nuncios ei
missit qui dicerent et dirigerent eum per itinera. Dimissit imperator
Fredericus partem exercitus, et post X dies occupavit X civitates
Andrinopolis 274.
3. Eo ibi morante Grecorum imperator properavit magnum exercitum
Grecorum et Turchorum et missit eum de montanea contra imperatorem.
Fredericus vero imperator missit ducem Suavie filium suum cum
mille militibus et quibusdam sagitariis, et preliatus est cum eis, et
eos superavit. Et fugerunt, et se clauserunt inter menia et
fortilicias. Descendens autem de eius equo cum eius exercitu menia
cum omnibus cepit et eos detruncavit. Sed tunc XII turchi quamdam
munitionem ceperunt, et ibi mirabiliter resisterunt, ita quod capi
non potuerunt; sed igne cremati fuerunt intus
275.
4. Deinde Grecus imperator post VII dies missit nuncios suos XVI de
melioribus quos habebat, dicens se velle dare imperatori Romano
transitum, et quod iret securus per totam suam terram. Fredericus
vero imperator cum libenter vellet ad expugnationem Constantinopolis
procedere et ire, habito conscilio suorum procerum viam rectam
obtinuit, ut quam cicius posset veniret in christianorum auxilium.
Tunc imperator peciit a Greco obscides, et ille missit ei XII, qui
perduxerunt eum Galipolim, et ibi transitum habuit.
Constantinopolitanus imperator amplius ei dedit naves quas
promiserat, ita quod per unum diem Fredericus transivit
276.
5. Dux vero Frederici filius cum omni exercitu transivit.
Imperator vero in quadam galea cum sagitariis extensis et
balistrariis transivit. Post transitum vero venit Philedelphim, et
quia ducus illius contrate nolebat dare forum, Theotonici
properaverunt se ad bellum, et cum eis maximum fecerunt bellum. Ducus
vero Philedelphis properat se ad pugnandum cum imperatore, et videns
multitudinem exercitus imperatoris, et quod non posse eidem
resistere, promixit ei dare forum, si vellet civitatem
intrare[t]. Cum paucis imperator intravit cum quibusdam in
civitate, et exercitus extra remansit. Sed quia Greci plurimum
dicebant eius forum quam valeret, cresit inter eos bellum, et
inierunt bellum, et certaverunt per duos dies et noctes, absque
voluntate imperatoris. Videntes Greci se vinci, fugerunt intra
civitatem et munitiones civitatis ceperunt, et postea inierunt
pactum, et dederunt eis bonum forum. Sed porrigebant venalia eis cum
funibus in canistris, et eodem modo porrigebatur peccunia. Exivit
postea imperator de civitate Philedelphim, et ducus dedit ei unum
nuncium qui debebat cumducere, et duxit eum per montaneam et remota,
et non invenit imperator victualia per duos dies. In exitu vero
nemoris invenit imperator quosdam Grecos et Armenos qui dederunt
illud forum quod potuerunt 277.
6. Post hoc imperator invenit Turchomanos de Barrias; agrestes Turcli
sunt, qui nullo detinentur imperio, et nulla loca possident, sed
morantur in agris. Qui maximum et infinitum exercitum
congregaverunt, ita quod credebant et sperabant se posse vincere et
superare imperatorem, et habere omnia sua. Et pugnaverunt cum eo IIII
edomodas, die noctuque, itaque imperatoris exercitus semper incedebat
armatus. Et interfecit ex eis maximam multitudinem, et quemdam
amiragium militie eorum 278.
7. Restagnus vero dominus eorum in quadam strictura moncium cum
infinito exercitu fuit ante imperatorem, et non siniebat eum
transcire. Sed missit ad eum quod non transiret nisi ei daret centum
somas auri et argenti honoratas. Imperator vero respondit quid bene
volebat dare aurum et argentum, sed non nisi macinatum
279.
8. Interea nuncii soldani ducebant imperatorem ignorantem, et
dicebant ei cito esse in terra soldani, itaque gens illa non posse
amplius nocere. Tunc quidam amiragius divino numine tactus venit ad
imperatorem, et dixit ei se ostendere ei bonam viam, et quod manne
erit imperator preliatus cum eis, et si hoc non esset quod imperator
amputaret ei capud. Duxit imperatorem per montanam, cum non posset
eum ducere per planiciem quam Turcli ceperant. Precepit tunc
imperator ut omnes acciperent penitenciam quia manne erant preliaturi
280.
9. Manne vero cepit per montanam ire. Sagitarios et balistarios
premisit. Pugnavit cum eis et multos ex eis interfecit. Et cum
pervenisset imperator ad disensum montis non potui[i]t
desendere nixi relictis alimentis Saracenis. Sed cum dux imperatoris
filius descendisset, ipsi infestabant ita imperatorem quod non
poterat descendere; dux vero simul cum imperatore reversus pugnavit
cum eis et devicit eos, et dux ibi fuit percusus de quodam lapide, et
duos dentes amissit 281.
10. Postea transito monte et relictis alimentis ductores soldani
fugerunt ab eo. Imperator vero et eius filius dux per quamdam
planiciem per XV dies iverunt. Sed non inveniebant ad comedendum, sed
comedebant equos. Cum agrestes Turcli putarent eos defecisse fame,
properaverunt se ad bellum cum peditibus et militibus ut pugnarent
cum eis. Imperator vero graviter devicit eos, sed maxima multitudo
Turclorum fugiit in quadam clausura, et Theotonici acceperunt ligna
et ignem et comburserunt eos, et deinde illi Turcli fugerunt, et
amplius non fuerunt imperatorem persecuti
282.
11. Altera vero die Malecrinus filius soldani cum suo exercitu
obviavit imperatori, et misit ad eum dicens reverenter: «Quid
facere putas, cum plus habeam vexilla quam tu milites?»
283 .
12. Et cum pervenisset imperator ad quemdam pontem, Turcli fuerunt
ante imperatorem et retro. Dux vero imperatoris filius precessit
et pugnavit cum eis et devincit omnes; imperator ex alia parte alios
fugavit, et maximam partem eorum interfecit, et pontem transivit
284 .
13. Deinde maxima etiam insita 285
multitudo Turclorum circuerunt exercitum imperatoris, itaque eundo
ipsi expugnaverunt exercitum christianorum undique die noctuque per
tres edomadas, et nichil habebat exercitus imperatoris ad comedendum,
nisi quod comedebant equos. Postea dimiserunt eum per unum diem et
noctem, et non inveniebant aquam. Sed ceperunt quemdam turclum, et
minati sunt ei amputare capud nisi ostenderet eis aquam, qui ostendit
eis aquam salsam 286.
14. Altera vero die castrameati sunt in cardinis Conii. Tunc soldanus
mixit ad imperatorem quod ipse male intraverat in suam terram, et
imperator remissit ei ut diceret utrum vellet ei dare forum an non.
Rex vero soldanus respondit se velle dare, sed ita misit tale forum
quod exercitus imperatoris non poterat sufferre, et tunc properavit
se imperator ut pugnaret cum eis. Sed episcopus Inciburgi habuit
contionem magnam quadam die veneris, et ortatus est christianos ad
bellum, et precepit eis ut aciperent penitenciam, et quod comederent
carnes ad hoc ut pugnarent firmiter contra hostes. Dixerat enim
ipse episcopus et quidam alii se vidisse beatum Georgium pugnantem
pro eis contra hostes. Unde omnes voverunt ieiunare vigiliam sancti
Georgii in pane et aqua. Cum exercitus christianorum esset armatus ad
pugnandum, filius soldani ocupavit exercitum retro, sed
filius imperatoris dux pugnavit contra civitatem, et magna vi
cum Turclis; intravit civitatem, et fere omnes interfecit
287 .
15. Imperator vero retro cum filio soldani pugnavit et
innumerabile ex eis interfecit. Et reversus imperator hospitatus fuit
cum filio in civitate. Erat enim castrum fortissimum in
civitate, in quo soldanus cum quibusdam fugit
288 .
16. Mane soldanus necessitate compulsus missit ad imperatorem dicens
se velle ei dare forum et omnia que vellet in pace, et se mestum esse
de eo quod consigerat. Imperator vero propter fectorem mortuorum,
quia domus et vie plene erant cadaveribus, peciit obscides sibi dari,
et sibi datis secessit forte per tria miliaria, et
castrame[t]atus est in pomeriis. Soldanus ei dederat IIII
obsides, et ei dedit forum per totam terram suam ut promiserat. Sed
per tempus aliquod carum nimium, et quia equi defecerant imperatori,
propterea quod exercitus eos comederat et quia mortui erant in
preliis et fame, peciit imperator a soldano forum equorum et soldanus
cito fecit venire maximam multitudinem, sed nimium caros Turcli eos
dicebant de voluntate soldani, et in tantum quod dicebant unum
destrarium C marchas argenti. Et per tres dies et ita caros tenuerunt
Theotonici foronem per marcham, et ipsi bene acipiebant. Soldanus hoc
audiens misit ad imperatorem conquerens quod sui decipiebant Turclos.
Imperator remissit ei quod si darent bonum forum quod ipsi darent
bonam et iustam marcam, et sic constituerunt inter se potestates de
christianis et Turclis qui tenebant iusticiam, et deinceps non
deceperunt se 289.
17. Et Turclimani agrestes, qui non sunt de potestate soldani, semper infestaverunt
imperatorem usque in Armeniam. Postquam devenit imperator in Armeniam et asendit
montanam, Turcli non fuerunt amplius imperatorem secuti. Sed invenit imperator
Armenos agrestos, qui dederunt ei forum. Dese[n]dit imperator de montanis
et invenit flumen Calphi et ivit per duos dies per ripam illius fluminis. Tercio
vero die vidit Fredericus imperator ultra flumen quedam amena et locupleta loca,
et transivit flumen causa comedendi et spaciandi, et post prandium dixit se
velle balneare. Erat quippe illud flumen magnum. Desendit imperator in flumine
cum duobus militibus, et cepit natare, et tunc inundatio venit et emersit eum.
Et quidam milex cucurrit cum equo et trasit eum de flumine, et eo die mortuus
est. Et plantum magnum fecit universus exercitus, et postea aportatus fuit ad
civitatem Philedelphim, et eum condiderunt aromatibus 290.
Post modum gens sua et exercitus qui post eum remanserat in illis partibus,
cum metu tristicia et dolore vehementissimo ad partes transmarinas prout melius
reddire potuerunt conati sunt 291.
Anno MCXCVII mense novembris obiit in civitate Cremone sanctus Homobonus, vir eximie sanctitatis miraculis corruscando 293.
Anno MCCXIII Cremonenses soli durissimo prelio apud Castrum Leonem dyocesis Cremone superant Mediolanenses quibus auxilium prestiterant pro maiori parte alie civitates Lombardie contra Cremonam. Et fuit hoc modo: quia cum Mediolanenses castra posuissent prope dictum castrum pro ipsius obscidione et pro faciendo guastum ipsi castro et aliis episcopatus Cremone, Cremonenses hoc audientes siÒ (?) eiusque presidio cum eorum milicia et populo, denudata omnibus civitate, preter mulieres, infirmos, senissimos et infantes, profecti sunt dictum castrum; et cum eorum ambaxiatores in castris Mediolanensium missi, pro pace seu tregua humiliter supplicanda, responsum Cremonensibus retulissent, quod Deus cum sanctis suis, ut Mediolanenses aiebant, esset Cremonensibus adiutor, et enses, lancee et alia arma, ac eorum vires pro ipsis Mediolanensibus intercederent, Cremonenses hoc audientes illico - et fuit in hora prandii nutu Dei, ut creditur, propter tam tempore, responsum - exterminato furore contra Mediolanenses, viriliter iverunt, et ibi grande et crudelle prelium inter utrosque fuit. Demum Mediolanensium terga vertencium innumerabiles cesi sunt, et capti ultra decem et octo milia hominum, cum eorum carrocio 295 in Cremona sunt ducti 296 . Et in palacio Cremonensi circumquaque intus et extra in signum tanti triumphi, ex opposito deperdita fuerunt vexilla, clipei et alia alma 297 , et ad murum palacii ista carmina scripta:
Hic pendent clipei Clari monumenta trophei
Per Christi dona Capti victrici Cremona
Cum Mediolani Populus spe captus inani
Magnificis urbis Animis armisque superbis
Nos impugnavit Quos nostra modestia stravit.
in festo sancte Lucie 299
Mater eius fuit Constancia, filia Rogerii regis Scicilie et Jerusalem 301 .
Eo anno beatus Francischus dormuit in Domino 303 .
Hanc causam in litteris quas misit per Ytaliam in sui excusationem imperator asserebat; sed Gregorius in suis litteris quas etiam misit hanc causam imperatorem falso in sui excusacionem declarabat, cum de illa parentella nusquam intelleserit, nec neptem suam filio eius naturali matrimonio copulasse 305.
Millesimo CCXXV tempore Honorii III pape et Federici Secundi imperatoris, Milites templi et hospitalis et alii nobiles et potentes a perfidia paganorum et Saracenorum gravissime oprimebantur: aflictiones, angustias et tribulationes frequentisime substinebant. Videntes autem ipsis resistere minime posse, comunicato consilio sapientum virorum ad summi pontificis presenciam legatos clericos et laycos nobiles viros miserunt, qui ad Romanam curiam procedentes ad pedes domini Honorii III summi pontificis se presentaverunt instantes attentissimis precibus ut opera eficacem prestaret quod subscidium pro defensione Terre Sancte miteretur. Hec quidem sumo pontifici et eius curie placuit. Honorius summus pontifex statim nuncios ad Federicum Secundum imperatorem misit ut cum eo ad coloquium convenire deberet. Cum autem in coloquio fuissent, dedit imperatori in mandatis ut milites feroces et nobiles imperii faceret preparare secum in christianorum auxilium profecturos. Similiter tactis Sacris Scripturis sub vinculo sacramenti imperatori vinsit ut infra certum tempus cum omni genere quam habere posset transmeare debeat. Eciam summus pontifex per universas provicias suas diresit nuncios ex parte Dei et in remi (!?) 307 .
et maxime civitas Cremonensis crebrius aliis
in campo Pergamensi ibi ubi dicitur Cortenova, prope campum Mediolani et riverie Adue, et cum inter comiliciones contenderetur, qui egregius in bello dimicasent et diversi diversis rationibus moti diversa, ut accidit in similibus, nararent, imperator hoc audiens respondit: «Populus noster Cremonensis obtinuit in prelio».
Hoc tempore civitas Cremone infinitum habebat exercitum, populum egregie munitum et in armis mirabiliter expertum. Milicia erat nobilissima et potentissima, et audivi a patre meo sene, ego Gasapinus de Antegnatis cremonensis, qui iuvenis XV annorum tunc temporis, quando imperator de Alamania Cremonam proficisebaturus erat, quod eundo obviam cum aliis Cremonensibus imperatori qui aplicuerunt ad flumen Clesii, vidit quatuor milia militum in ipso equitatu, mille pro quolibet quarterio civitatis, ad equos bene munitos, et mille episcopatus Cremone cum equibus. Et tunc imperator dixit, quando ipsos vidit ordinate in quinque aciebus ad se venire: «Usque Romam cum Cremonensibus solis honorifice possemus transire».
et maxime ex clade et ex multitudine muscarum, ex qua si non mortui ut plurimum infirmi homines reperiebantur. Et aseritur quod tanta in exercitu erat muscarum multitudo, quod vix comedere aliquis poterat quin, aut in cibo mixtas aut in ore volantes, de ipsis non assumeret; assumitates papilionum aliarumque tendarum tincte colore nigro videbantur de nocte propter multitudinem muscarum appositam 312.
Imperatores in Germania hii sunt usque ad He[n]ricum de Lucimburgo
1. Octo Primus de Sanxonia, Henrici regis filius.
2. Otho Secundus, filius Othoni Primi.
3. Otho Tercius, filius Othoni Secundi.
4. Henricus Primus dux Baverie.
5. Comradus Primus dux, ex Francorum genere, maritus neptis Henrici
Primi.
6. Henricus II, Conradi Primi gener.
7. Henricus Tercius, Henrici Secundi filius.
8. Henricus IIII, Henrici III filius.
9. Lotarius IIII dux Sanxonie.
10. Comradus II.
11. Federicus Primus, nepote Conradi Secundi.
12. Henricus V, filius Federici Primi. Otho IIII dux Saxonum.
13. Fredericus II, filius Henrici Quinti imperatoris; et post
istum vacatio imperii longa[m] fuit usque ad Henricum de
Lucimburgo, sed reges fuerunt sine corona imperii.
14. Rodulfus rex.
15. Adulfus rex.
16. Adalbertus rex.
de domo comitum Lavagne de Fischo
et fertur quod in quodam conscilio tante audacie fuit quidam cremonensis, quem et plures alios consuleba[n]t, nomine dominus Cremosanus de Picenis, iuris peritus et valde in iure expertus, quod dixit: «Imperator, si maior vobis reperieretur in orbe terrarum rationabiliter faceret vobis caput amputari», reprehendendo eum de eo quod ab exercitu receserat.
secum etiam capti fuerunt de melioribus et nobilioribus Cremone III centum milites et ultra 317.
Per id tempus MCCLI 319 populus Placentinus furore ceco contra suos milites concitatus auxilium Cremonensium imploravit, et expulsis militibus Ubertum Pelavicinum in suam perniciem eligerunt in suum dominum et rectorem 320 .
De prelio inter Cremonenses et Parmenses apud portas Parme
Anno Christi MCCL ... 322 grande et crudele prelium fuit apud portas civitatis Parme inter Parmenses ex una parte et Cremonenses ex altera, existente Cremonensium duce Uberto marchione de Pellavecinis ipsius civitatis Cremone per tyranidem domino. Et ante quam hoc bellum fuisse per medium annum fertur quod dominus marchio in quodam magno Cremonensium arengo dixit: «Nostre intencionis est apud portas Parme vendicare cum Cremonensibus nostris iniuriam domino nostro Federico imperatori et Cremonensibus apud Victoriam illactam. Quapropter ex nunc Parmensibus indicimus libellum, et quod tali mense et die tali erimus apud eorum civitatis portas, et siqui eorum exsploratores intersint certissime eis referant quod relata vera apparebunt, et quod ex nunc se muniant necessariis ad pugnandum». Adveniente destinato die, cum universa milicia et populo Cremonensi fuit ut predixerat ad portas et civitatis fossas, et ante quam Parmenses civitatem deliberato conscilio exirent contra Cremonenses ad bellum, quidam nobilis et potens milex de Parma consuluit, quia Cremonenses et numero et armorum viribus ac experiencia credebat ac potiores, non pugnandum secum fore. Ex adverso quidam de populo artista consuluit pugnam illico adsumendam et tamen nobilis inquid: «Ex nunc tu de populo fugam cogitasti, ego autem pro patria totis viribus pugnaturus mortis periculum». Et acciderunt que dixit nobilis, quia popularis aripuit incontinenti fugam ante quam inceptam pugnam videret, nobilis viriliter pugnando pro patria cesus remansit in prelio. Hoc prelium aput portas civitatis Parme non minus durum quam crudele fuit. In fine Parmenses Cremonensium potenciam et virtutem substinere nequeuntes terga vertunt, circumquaque eorum civitatem occiduntur, capiuntur, innumeres mortui et capti fuerunt. Quasi quod incredibile videretur et capti cum eorum auro ad prelium de civitate per ipsos extracto et vecto, suppositis prius eorum vilis circunstantibus ruine igni et ferro, Cremonam ducti trusi et cumpediti fuerunt 323. Deonde facta inter dictas civitates pace, Parmenses Cremonensibus restituerunt eorum karocium quod vocabatur 'spacacampum' 324 , in Victoria deperditum 325 , et Cremonenses simile Parmensibus fecerunt. Multi enim Cremonenses qui iuraverant perpetuo portare barbas et capilos longos ad modum Grecorum donec per prelium vendicata esset iniuria Victorie, post prelium in triunpho super carocium Parmensium barbas abradi et capillos more solito incidi fecerunt. Cum altercatio esset qui egregie magis in prelio se exercuissent et quidam milites, quidam populum Cremonensium referebant, sed licet milites viriliter ac fortiter pugnaverint, quia populus circa carocium eorum conglobatus in unum strictissime et ordinate existentes irruit contra hostes et optentum fuit in illo inpectu quem Parmenses minime substinere valuerunt, magis populo quam milicie atributa fuit victoris gloria.
et ducitur in castrum Soncini episcopatus Cremone.
nisi in tacta, quod, ut asserunt multi sapientes, etiam Silla et Nerone crudelior et imanior fuit. Illi enim etati et sexui parcebant; iste autem non alia etiam racione moti; quia in iuvenili etate Silla consulatum, Nero principatum asumpserunt; quia Nero in quatuordecimo anno nundum conpleto imperare cepit, usque ad trigessimum secundum etatis sue annum, quo se gladio transfixit 328. Hic vero abhominandus et maledictus tyranus immatura etate et non exardesente iuvenili calore suam tyranidem laniavit.
et cum aliqui ante dedicionem feminarum inopiam asignarent, ut dicitur, uxorem illius illes policitus fuit et filias, ac volentibus mulieribus tradidit. Sed nullus fuit hoc appeteret, et illico dedicione castri facta.
Ab oriente enim cum magno fulgore surgens usque ad medium emisperii versus occeuntem comam perlucidam protrahebat, et licet in diversis partibus mundi forte multa significaverit, hec tam[en] pro certo conpertum est unum: ut cum plus quam per tres menses duraverit, ipsa primo apparente, papa Urbanus Quartus, qui Karulo comiti Provincie fratri regis Francie regnum Sicilie contulit, ut a Mamfredo detentore recuperaretur, cepit incontinenti infirmari, et eadem nocte qua papa expiravit et cometes disparuit 331.
Qualiter Ubertus Pelavicinus marchio recedit de Cremona et de ipsius et Bosii malis
1. Anno Christi MCCLXVI cum invidia cresceret inter Ubertum Pelavecinum marchionum
(!) tyranum in Cremona et Bosium de Dovaria civem cremonensem nobilem ditissimum,
sive quia perpenderat Bosius, ut aseritur, mortis insidias sibi inpositas ab
Uberto, prelibatus Ubertus Bosius iniunxit Uberto prelibato ut de Cremona recederet.
Cui contradictione ausus non fuit propter Bosii potenciam 333.
Sed ei in recessu dixit: «Recedo, sed tu post me parum remanebis».
Regnaverat autem Ubertus et crudelissime per tyranidem ante eius recessum XVIII
annis. Huius tyrania hoc modo incepit: quia cum Cremonenses divisi inter se
essent, et partim adhererent ecclesie, et partim imperio, qui adherebant Romane
ecclesie procuraverunt Ubertum marchionem elegi in potestatem Cremone. Deinde
cum ipse regeret spiritu diabolico motus, videns divisiones que inter cives
erant, exarsit in tyraniam civitatis, et primo persuasit illis qui ellegi cum
334 procuraverant ut ad tyraniam adsentirent. Et quia
responsum congruum eidem non dederant, asserentes quod incomodum patrie pati
non possunt, tunc tanquam cautus demon respondit illis: «Bene de vobis
est quod credebam et semper credam; michi assertum erat coniura[ti]tionem
in detrimentum patrie vestre et conspirationem per vos inceptam; sed hoc non
credo nec credam, imo vos perpetuo legales et bonos reputabo cives». Hoc
peracto secrete misit pro adversis, et, expositis que voluit et credidit, ad
rem de qua agebat pertinere eidem assensum prebuerunt. Tunc ipse in quodam magno
conscilio congregato, ubi multa naraverat de discordia civium sedanda, reminiscens
quod omnia mala exempla ex bonis iniciis orta sunt, sub velamine pacis et concordie
et ut cives melius ad unionem solito more artarentur, secundus quod cum asencientibus
fuerat concors, utriusque partis maiores et nobiliores convocari fecit et in
cameram palacii retrudi, quibus omnibus confines adsignavit ad tempus in diversis
locis, et ecclesie adherencium aliquos in castro Sancti Evasii captivos misit.
Quos postea Innocencius IIII summus pontifex de avere ecclesie Romane redemit
de carceribus pro XIIII milibus florenorum auri. Illico pro illis qui ei ad
tyraniam assenserant misit ut Cremonam redirent.
2. O quanta mala abhominanda et enormia per totam Lonbardiam ex
istius tyrania proceserunt! Regnavit enim non solum in Cremona, sed
in Brixia, Mediolano, Papia, Terdona, et fere per totam Lonbardiam
335. Sed maxima (!?) istarum civitatum
dominium habuit. Hic tyranus crudelissimus fuit, et maxime contra
fideles ecclesie, illos quos de parte ecclesie exterminaverat de
Cremona, et contra eorum amicos et propinquos, qui fuerunt multi, et
contra eos iniquam legem condidit, quod si qui reperiri possent pro
illa parte ecclesie expulsi quod infra terciam diem decapitaretur.
Cuius legis penam in statutis Cremone inventam contra eos. Illi de
parte ecclesie quando in Cremonam reddierunt secundum quod scripta
erant decreta confirmarunt, ex qua innumeros fuerunt in posterum
decapitati de parte marchionis catolicos sacerdotes et clericos. Sine
timore ecclesiastice legis occidebat ut laycos etiam crimine non
conperto.
3. Crudelem mortem, quam audire horendum est, multos insontes amicos
extrinsecorum, ecclesie fidelium, pati fecit, quos possuit in
vegitibus parvis circumquaque plenis rasoribus acutissimis et
subtiliter incidentibus, quorum carnes, cum per civitate[m]
veherentur seu spi[n]gerentur per foramina in ipsis facta
minutissime cadebant; quos ad palos in platea vinctos iaculari a
multis iaculatoribus faciebat. Sacerdotes in platea posuit in parolis
magnis oleo plenis, usque ad caput in oleo existentes derisorie,
asserens quod eorum clericas non ledebat, cum capitum sumitatem oleum
non attingebat. Quos in dictis parolis ignis calore coquebat et eorum
carnes consumabat. Capita multis nobilibus et maxime in Cremona et
Brixia amputari fecit insontibus. In Cremona, que tunc temporis erat
altissimis turibus plena et nobilissimis palaciis et meniis, que
quasi propter tures ventus quodam videbatur, ipsas tures, palacia,
menia que erant extrinsecorum ecclesie fidelium dirrui fecit.
Fere omnia castra Brisiensium et maxime super riveriam Olei,
Quinzanum, Iurcium, Pontevicum, Canetum corrui fecit, timore
ne contra ipsum rebellarentur. Extrinseci cum reddierunt eodem modo
turres, palacia et menia que remanserant in Cremona illorum qui erant
de parte imperii destruxerunt, que fuerunt inter turres et palacia ab
utraque parte dirupta ultra DC nobilissima et altissima, quas in
Romana urbe ex pulcritudine fuisse decuisset. Sed in Lonbardia
tyranus Ubertus primus fuit qui domos prohicere cepit.
4. Iste infidelis tyranus publice in civitate Cremone in hodium
ecclesie Romane et propter pecuniam quam a gaceris extorquebat
hereticam pravitatem, et ipsius pravitatis falsa et abhorenda ac
nefanda documenta in multis partibus et sinagogis ad hoc expense
deputatis predicari permitebat: ibi enim [in] infiniti
patarini erant, et suas continuas mansiones habebant: ibi per totum
orbem sese ad eorum enormia conveniebant concilia.
5. Post calamitates et crudelitates tyrani Uberti sedatas ex eius
expulsione, in tyranidem eodem Bosio de Dovaria prelibato regnante,
sanctissimus summus pontifex Clemens Quartus anno sequente MCCLXVII
extrinsecis Cremonensibus ecclesie devotis providere deliberavit:
misit enim ecclesia in Cremona pro legato venerabilem virum dominum
Bernardum de Castegneto, sapientissimum et expertum in moribus,
equitate et iusticia. Cuius experienciam, legalitatem ac fortitudinem
et probitatem inane multi tenptati fuerunt ut timore vel cupiditate
corunperet, qui extrinsecos Cremone contra voluntatem Bosii per pacem
reverti fecit in Cremona 336. Deinde
primo per confinia, subsequenter per banna, exterminatis de
Cremona Bosio eiusque factoribus, ac ipsi et prelibato Uberto tyrano
adherentibus, qui fuerunt ultra octo vel X milia inter
confinatos ad banitos ad mortem pro rebellibus et proditoribus
patrie, exterminatisque etiam gacaris et patarinis qui ibi erant, et
igne quam multis consumptis, quievit civitas Cremone in pace
quadraginta et quinque annis, usque ad eventum domini Henrici de
Lucinburgo imperatoris, qui intravit anno MCCCX.
6. Bosius de Dovaria predictus, post ipsius expulsionem et partis sue, intravit
rocham que sita erat apud flumen Olei 337 , quam antea
edificari fecerat, que erat forcius castrum in plano quam quasi in universo
mundo inveniri potuisse, et in ea octo centum stipendiarios milites habuit,
IIIIc ad eius stipendium, et IIIIc ad stipendium domini Alberti de la Scala
de Verona.
7. Cremonenses, Brisienses et Parmenses fuerunt in obscidione ipsius
roche 338. 8. In fine propter
obscidionem eam admisit 339, deinde
intravit castrum Soncini et maximam gueram Cremonensibus fecit.
Cremonenses ipsum castrum recuperaverunt
340 propter dominum Venturinum de
Fondulis de Soncino nobilem magnum, qui eum castrum Cremonensibus
dedit 341. In fine consumatus fuit
Bosius predictus et omnes de eius domo, que erat nobilis et
potentissima diviciis et amicis, et exules steterunt una cum ipsis
adherentibus, banitis et confinatis usque ad MCCCXI die lune XVI
aprilis, quo tempore dominus Henricus de Lucinburgo imperator venit
in Cremona 342 . Duo prelia fuerunt
inter Bosium et Cremonenses: in uno Bosius obtinuit apud ...
343 , in alio Cremonenses apud Sanctum
Johannem in Deserto districtus Cremone ubi dicitur Pons Male Mortis
ea occasione.
Eo anno Amatus de Amatis cum fidelibus ecclesie Capeletis, eius complicibus de Cremona, venerabili patre domino Bernardo de Castegneto legato domini pape Clementis IIII et ecclesie Romane hoc agente, in urbe Cremone per pacem recepti sunt. Et Bosius de Dovaria alterius partis, que erat imperii, princeps cum suis complicibus et amicis postea Trunchazufis seu Barbarasis nominatis 345 , eius legati opera expellitur de Cremona, et hoc fuit primo leviter et per confinia, secundario per banna mense februarii, ut de hac materia plenius dicitur supra proxime qualiter Ubertus Pelavecinus expellitur de Cremona et cetera 346 .
expensis autem et opera communis Pisarum. Conradus permotus transitum ullum fecit et, ut certum est, Pisani expemdiderunt ad conducendum eum usque Papiam quatuor centum milia florinorum auri de Pisis, usque Piscis centum quinquaginta milia florinorum, de Pissis usque ad diem sue mortis dederunt ei mille milites, quos acceperunt ad eorum stipendium, et ultra hoc eorum expensis dederunt ei in mari centum galeas peroptime hominibus et aliis neccessariis munitas.
Sed bene verum est Clementem papam tunc Karolo respondisse vel scripsisse: «De Conradino nequicie filio vindintam non querimus, neque iusticiam denegamus» 349 .
Anno Christi MCCLXXXI Martinus III[I] papa sedit annis IIII et ultra; hic bello aflixit in Romaniola gibellinos 351.
Proprios reditus et comunis Tervisii expendebat largiflue cum civibus et nobilibus ad ipsum quacunque parte currentibus. Cum ipso cives ditabantur. Luxurie vicium cum mulieribus habuit. Partis ecclesie sive gelfe in Marchia Tervisina princeps et caput fuit.
Et eo anno Ianuensis clasis apud portum Pisanum Pisanorum clasem disipat, in quo prelio XIII milia hominum capta, III milia necata 354.
et Petrus rex Aragonum eo anno moritur 356.
et magister generalis ordinis 358
et ipsi papatui renunciavit
huic parere contempsit Adalbertus dux Austrie, filius Rodulphi condam regis Germanorum, et cum ad pugnam campestrem rex et dux convenissent rex fortiter pugnando occiditur; dux fuit superstes 361.
Cremonensibus subsidio
sine aliqua lexione.
Stela cometes versus occidens sparsis crinibus aparuit mense septembri, que diu per cellum eravit 365 .
1. Eo anno misit in Ytaliam papa Bonefacius Karolem fratrem regis
Francie. Fama fuit quod ex iusu pape conposito[r] pacis
civitatibus habentibus extra civitatem exules cives. Venit itaque
Florenciam ut pacis conpositor, ab inprudenti vulgo statim receptus.
Protinus exules gelfi de parte que nigrorum dicitur sunt secuti,
invitis guelfis blanchis, ingressi sunt eam urbem. Karolus non
obsistit; post modicum tempus blanchi damnantur, reliqui remanserunt
367.
2. Eo anno rex Francie Philipus copiosum exercitum duxit in
Flandriam. Flandrenses cautellis et artibus magis quam viribus regi
et suis cladem maximam intulerunt: innumeri equites et proceres
Francorum perierunt, incaute precipitati in foveas instructas,
valatas cespicibus 368.
3. Anno Christi MCCCIII Tartari Syriam secundo ingressi eam ad votum
populati sunt, mox inde ingressi sunt. Eo anno terremotus in Creta
permaximus adeo percusit ut aquas maris inpulerat in civitatem
Candiam, tanto impeto quod omnia edificia stravit, omnes homines
fere occidit; mox adeo reccessit mare ex portu urbis, ut ubi aqua
profunda erat tunc nulla viderentur; arene fundi maris tunc oculis
patuerunt. Totus sinus Adriaticus concussus est eodem terremotu
369.
4. Eo anno Bonifacius papa in Agnania eius patria studio regis
Francie Philipi fuit captus; post paucos dies laxatus est, inde Romam
venit. Propter illam iniuriam tabescens animo moritur apud Sanctum
Petrum, et sepellitur in ecclesia sepulcro sumptuoso quod sibi
paraverat 370.
5. Benedictus XI papa ordinatur, qui sedit mensibus VIIII vel id
circiter. Hic legatum ex latere misit in Tuscia[m] ad eam
placandam. Cum per lega[n]tum pax facta videretur, subito est
pax resissa fraude Florentinorum quibus pax ipsa odiosa erat. Inde
papa extinguitur inposito adamanthe in ficu una ex illis que
sibi apposite fuerant, quibus avide vescebatur. Vacatio sedis
apostolice fuit in annum sequente[m]
371.
6. Eo anno bellant Paduani et Venetos propter salinas quas fieri
inpediebant Veneti territorio Paduano sitas iuxta maris lacunas
372.
7. Eo anno Clemens V papa ordinatur in Guasconia. Hic archiepiscopus
Burdulensis, natione Guasconus, assumpto papatus officio, ad se
vocat cardinales, et curiam duos cardinales de Columpna exauctoratos
olim per papam Bonifacium prestine restituit dignitati . Concilium
vocavit Vienam. Templariorum ordinem irritavit
374.
8. Eo tempore Pistorium diu obscesum a Florentinis et Lucensibus,
tandem, cum fame pene deperirent cives, per dedicionem habetur; que
obscesio incepit die VI madii, et duravit usque ad V diem aprilis.
Menia dirupta sunt tota; exules inducti; exterminati sunt alii
375.
9. Eo anno adversus Matheum Vicecomitem tyranum Mediolani
Cremonenses, Placentini, Papienses, Vercellenses, Novarienses,
Laudenses inierunt societatem belli, duce belli Alberto de Scotis
placentino; in quo exercitu contra Matheum erant belli proceres
Philiponus de Langusco comes et Antonius de Fisiraga laudensis, quia
pertensum erat eos, potencie illius Mathei sibi formidulosi - erant
itaque populi et milites ipsarum civitatum, quarum plurimum
multitudine gencium, copiosi -, et convinctis sibi illis de la Ture,
qui eo tempore exulabant in agrum Mediolanensium ibi, ubi dicitur
Melzium, prelibatum duxerunt exercitum. Sed cum Matheo erant
CCC milites Parme. Temptatum est de pace; actum est demum ut Mapheus
desineretur principari, et reciperet exules. Confestim illi de la
Ture favore predictorum Philiponi et Amtonii nec non quam plurium
nobilium exercitus et maxime domini Henrici de Modoecia et amicorum
suorum, qui etiam exul estiterat, contra nobilium Mediolani
voluntatem, qui appellantur captanei et valvaxores, Mediolani
irruunt, civitatem occupant, Matheo exule. Hoc Alberto de Scotis
displicuit, sed fraudem emendare non valuit, cum aliis sociis belli
placeret 376.
10. Eo anno existente Bernardo de Scotis placentino potestate
Mediolani 377, et ipso potestate
criminis conscio, coniuratum et conspiratum fuit per amtiquos
adversarios illorum de la Ture de occidendo et expellendo eos de
civitate. Sed factione prescita opera Alberti de Gandino de Crema
iudicis potestatis, illi de la Ture ad arma cucurerunt, et viriliter
optinuerunt bellando; ad que Jacobum de Landriano pro illis de la
Ture egregie in armis se exercuit.
11. Sequenti anno Matheus Vicecomes congregacione hominum facta,
favore Alberti Scoti, qui eidem in quantum poterat favebat, aput
Cumas in campo subcubuit, existente tunc Cumarum potestate Martino de
la Ture, et Mediolani Pino de Vernaciis de Cremona.
12. MCCCVI Mutine populus tyranidem Azonis Estensis a
cervicibus suis iugum servitutis excusit, quadam die mercurii ultimo
ianuarii. Sequenti die iovis idem fecit populus Regii, et post
triduum arces que erant in hiis urbibus ad presidium tyranidis
servande confestim dirupte sunt a populis avide (!) libertatis
378.
13. Eo anno, cum discordia esset inter Placentinos, illi qui
appellabantur Bardelorum pars, quibus adherebant gibellini,
expellerunt mense madii de Placencia illos de Fontana, et quam multos
alios nobiles qui favebant Alberto Scoto exuli
379 . Sed post modicum tempus gibellini
exterminaverunt de civitate Bardelorum partem, et quasi omnes gelfos,
et fecerunt per titulum abbates dominum Lancelotum Angulosam, et
dominum Vicecomitem de Pelavicinis marchionem, ambo gibellinos.
14. Anno MCCCX, mense aprilis hora nona diei vel decima fuit solis
eclipsis non multum magna 380 .
15. Hoc anno, ante Henrici imperatoris eventum, dominus Guido de la
Ture, tyranus in Mediolano, timens ea que inposterum contingerunt si
ipse imperator veniret 381, habuit
coloquium cum magnatibus Lombardie 382
volens si potuisset ipsius adventum turbare
383 . Et omnes invenit concordes, et
maxime dominos Philiponem de Langusco tyranum in Papia et Amtonium de
Fiseraga tyranum in Laude, quod prorsus venire aserentes comunem
oppinionem populorum civitatum Lonbardie tanquam Deum in terris eum
aspectare, preter dominos Venturinum de Benconibus de Crema, in Crema
quasi dominum, et Gullotum Brusatum de Novaria, qui predixerunt, ut
postea contingit, mortem gelforum Ytalie, opinioni et voluntati
prelibati Guidonis adherentes 384. Usque
Turinum predicti Philiponus et Amtonius oviam proceserunt
honorifice ad susipiendum imperatorem
385, qui cum minori comitiva trecentorum
militum 386 ibi usque profectus fuit
tanquam pauper. Omnes Lombardi indubitanter credebant quod esset homo
pacificus, iustus, humilis et sanctus, et quod Ytaliam in pace
gubernaret. Sed tanquam ypocrita omni die divinis misteriis
insistebat, confitebatur sepissime pecata; semel vel bis in
septimana assumebat corpus Christi, et omnia alia faciebat ad ponpam
ut homines crederent iustum et fidem adhiberent ei ut sine
cuiuscunque contradictione inicium asumeret suos contra gelfos
prosequendi illicitos motus, ad postulationem Pisanorum et aliorum
gebellinorum Ytalie qui causa eius adventus fuerunt et ad hoc ut
gelforum Ytalie esset exterminium, et eorum nomen radicitus
exturparetur ubique.
16. Emricus VI de Lucimburgo comes Romanorum rex creatus est anno
Christi MCCCX. Mense decembri 387. In
Ytaliam aplicuit, non cum multis equitibus
388 , quia forte erant numero
trecentorum. Primo venit Taurinum, mox Ast, deinde Cassalis, postea
Vercellis, deinde Novarie, deinde Mediolanum, postea Papiam, ubi
stetit per octo dies; deinde redivit Mediolanum
389. Et in omnibus civitatibus Ligurie
exules reduxit, preter in Alexandria et in civitate Albe et in
Pedemonte que erant dominio regis Roberti
390, quia Henricus VI imperator
promiserat pape Clementi non molestare terras que dominio dicti regis
Roberti erant. Et intravit Mediolanum per unam diem ante vigiliam
Natalis Domini eiusdem millesimi 391
.
17. Principio anni sequentis, scilicet MCCCXI, apud urbem Mediolani
in Modoecia corona ferea secundum morem coronatus fuit
392. Reduxit exules Ligurie sicut iam
dictum est. Paruerunt ei omnes civitates Ligurie, exceptis dictis
superius. Tebaldum Brusatum et eius partem reduxit in
Brixia[m], et promisit quod filium eius elevaret de
batismate 393 ; simile fecit de
gelfis Mantue ad ponpam, qui illico per gibellinos fuerunt
expulsi.
18. Ad memoriam pariter et noticiam Lombardorum reducere volo
miserias, angustias, calamitates, tormenta et cladem temporum que
fuerunt in Lombardia per ipsum Henricum, et de malo in peius iugiter
acreverunt, ut ex hoc maxima posteris subsequatur utilitas. Nam
consequencium rerum certitudo fit preteritarum exibicio. Si
prudentes ea que scripta invenerunt attente prospexerint et animo
reportaverint non forte in posterum sub iugo et potencia agresti
generis hominum, imo verius quodammodo inhumani, Theotonicorum,
Wandalorum et Umgarorum crudeliter iruent, sed pocius eisdem totis
viribus resistendo similem vitabunt iacturam
394 .
19. Miserere itaque Deus, miserere Lombardorum tuorum fidelium
et devotorum sacrosancte ecclesie tue, ne in Teothonicorum fulgur
ipsorumque inhumanum incidant furorem, quibus quando casus contingit
consulte istorum alterum neccessarium foret quod aut resistendo
eisdem morirentur vel optinerent aut, iuxta sentenciam proverbii
antiquissimi, velocissime fugerent dicentis:
Cum imperatore[m] venire audies
centum milia passium debes.
20. Et primo videndum est unde tanti furoris et scelera istius
domini Henrici inicium insultavit, ex quo clades, ruina et desolatio
Cremonensium emanavit. Ex hoc certe fuit quia cum Cremonenses se
subiecissent sub iugo ipsius domini quod dominum credebant iustum et
sanctum, non tyranicum, ut in brevi evidenter apparuit, exemplo
domini Guidonis de la Ture, qui eidem, cum Mediolani fuit, illico
civitatis Mediolani dominium quod obtinebat tradidit pacifice et
quiete, aliarumque civitatum Lombardie et Marchie Tervisine, exceptis
Bononia et aliis superius nominatis, que per eorum solenpnes
ambaxatores et simdicos, ut Guido prefatus, se subiecerant
dominationi eiusdem.
21. Eorum exules Cremonenses gibellinos imperatoris mandato in
civitate receperunt, cum quodam nomine domino Francischo de Clavexana
imperatoris vicario et potestate in Cremona
395 . Et cum gibellini, ipsius rectoris
conscilio et favore, qui eisdem in quantum poterat favebat,
fortilicias quasi omnium usurpasent castrorum et circa fraudes clam
de nocte et die insciis guelfis ipsum consulerent rectorem,
dubitationis fama orta fuit, ne una die proderent guelfi; deinde
quedam magna extorsio pecunie imperatoris nomine sub specie
inposicionis salis divisim per civitatem inposita fuit, ex quo non
modicum cives conquerebantur et maxime quia ipsius civitatis homines
pati gravamina non consueverant extorsionis averis.
22. Hiis ita pendentibus, quadam die aliqui pessimi homines cives
minori numero XX acriter in platea civitatis exclamare ceperunt:
«Ad arma! Ad arma!» 396,
deinde divisim per diversas civitatis partes curere eodem modo
exclamantes, hoc non sine dolo et fraude comitentes. Ex quo repente
maximus rumor et tumultus populi elevatus fuit, et quasi omnes cives
cucurerunt ad plateam armati quid hoc esset ignorantes. Ex hoc
gibellini domibus eorum se abscunderunt, non propterea ipsorum
aliquis in persona vel rebus extiti offensus. Sequenti die ille
rector precibus civium et precio non potuit retineri quin ad
imperatorem procederet conquerendo 397.
Gibellini pocius invidia moti, videntes quod amicos in civitate non
habebant et quod civitatis dominium pocius erat guelforum, se etiam
ad principem contulerunt, omnia mala et pessima de guelfis
mendaciter aserentes, pro quibus nemo loqui audebat, nemo conparere
aput imperatorem, nec ullo alio tempore aliqua venia pro insontibus
tantum non culpabilibus potuit per aliquos optineri. Alia etiam
inseritur causa, quia guelfi Cremone dominum Guidonem de la Ture
de Mediolano per imperatorem cum illis de domo sua expulsum in
Cremona receptarunt 398 . Nam Guido
prefatus, translato dominio Mediolani quod habebat in ipsum
imperatorem, magnus et potentissimus remansit in urbe. Ex quo
imperator vel timens de ipso, vel quia in animo conceperat ubique
gelfos et fideles ecclesie delere
399 et ipsorum nomen radicitus per
Ytaliam extirpare, ipsum Guidonem et alios de domo eius aliosque
conplicos et amicos suos de Mediolano fraude Mathei Vicecomitis et
Galeaz, eius filii exulum noviter reversorum, teothonico furore
400 exterminavit, MCCCXI die veneris XII
marcii 401 , ipsumque crimine lexe
mayestatis dapnavit insontem 402. Hiis
diebus guelfi exules qui intraverant Mantuam expelluntur a
Pasarino de Bonacossis, modico tempore post introytum eorum.
23. Sunt aliqui, et maxime gibelini, qui imperatorem excusant enormibus que
comisit, asserentes quod malum habebat conscilium, pocius consilium quam ipsum
inculpantes. Et quomodo tales respondent prodictioni iudayce Pergamensibus machinate,
qui eidem civitatis Pergamensis possessores victualibus per bienium munite,
dominium tradiderunt, et in ipsius honorem in exercitu Brixie commorantes victualia,
ex quibus quasi totus exercitus vexebatur, de Pergamo ad exercitum vehi procurabant,
sine quibus minime exercitus durare potuisset? Quos ut pecudes non memor tanti
comodi vendidit Pergami gibellinis pro XIIII milibus florinorum auri, quos frater
imperatoris Galeranus recepit, et quos in plaustris XVIII numero fereis vinculis
conpeditos ad ipsorum gibellinorum instanciam fecit in Verona carceribus mancipari?
24. Nonne certo certius est quod Pasarini de Bonacossis de Mantua consorte recepit
quinquaginta milia florinorum pro dominio civitatis Mantue , quod eidem vendidit
in tyranidem, et quia Pasarinus eidem optulit LX milia, resisa prima vendicione,
similem ei fecit vendicionem, prima pecunia retenta et emptori non restituta,
ex quo ille fuit omnibus suis bonis exutus et ubique per Pasarinum persecutus,
saltim priam pecuniam primo tradidisset emptori? Sed forte recordebatur quod
impari et causa turpitudinis pocior est condicio possidentis.
25. Nonne Veronam vendidit Cani de la Scala in tyranide consueta pro LXXX milibus
florinorum auri, et eodem modo Vicenciam certa magna quantitate, cuius posse
e Paduanis possidentibus idem Canis furtive vel per prodictionem invaserat noviter?
Similem etiam vendicionem fecit de civitate Tervisii Ricardo de Camino pro L
milibus florinorum auri, quos dominus Parens de Scormatis pro domino Ricardo
ipsi imperatori in Mediolano consignavit.
26. Quis ignora[t] a comuni Mediolani quando ibi erat ante exercitum
Brixie C milia florinorum auri extorsisse, non amore, non policite, sed coacte,
et XX milia pro augusta 403? Quid fecit Paduanis? Nonne
facta promissione ambaxatoribus suis, stipulatione et omni solempnitate valata,
quod eos non inquietaret si ei offerrent C milia florinorum auri, pecunia ab
ipsis extorta, illico omnes Padue nobiles et magnates guelfos exulavit ab imperio,
et capitali sentencia si quo tempore in eius potencia pervenissent ut prodictores
condempnavit, non obstante eorum absencia et etiam criminis ignorancia.
27. Nonne extortis a Cremonensibus quos carceratos habebat ultra XXV milia florinorum
auri, nichilominus eos carceratos et gravioribus penis retinuit? Quis predo
fuit unquam qui extorto auro a captivo eum carceribus non liberet? Quid iniquius?
Nonne in die sancti Francisci in ecclesia fratrum Minorum in presencia X milia
personarum Cremone et aliunde sentenciam de captivis Cremone carceribus ubique
relaxandis promulgavit, in conspectu Dei noviter celebrati quam eadem die gibellinorum
Cremone precibus et instancia, et pro duobus milibus florinorum auri cardinali
Hostiensi domino, gibellinorum patre, per gibellinos Cremone largitis revocavit?
De penis autem carceratorum ipsorum Cremonensium inferno, ut ita loquar, gravioribus,
ego ... 404 quia de primis L ambaxatoribus in Reminengo
conpeditis possum ut presens prohibere 405 testimonium
veritati et certe, sicut nil infernalibus penis potest equiperari, et earum
enormitas natura humana posse minime conprehendi, sic aliis penis et aliis in
preteritu inpositis hee insoncium Cremonensium posset gravitate dolore et fletus
nullatenus consonari. Fui namque, postquam pluribus mensibus in castro Rumenengi
permanseram, transmutatus cum XXII in fundo turis Castri Leonis veluti in tumulo,
absque lucis aliquo fulgore, et LXII ut plurimum nudi eramus, quorum quilibet
propter locum artum cum socios a lateribus oprimebant; ubi tantus fetor propter
neccessitates humane nature que ibi turpiter remanebat quod ultra turim per
multa spacia fetoris exalatio aerem corupebat. Tanta ipsis carceratis pediculorum
erat multitudo et lues, quod eos quodammodo erodebant, quod bibere et comedere
non poterat aliquis quin de ipsis assumeret. De quibus circa L ibi brevissimo
tempore turpiter obierunt. Ego autem, postquam de illo inferno omni substancia
propter extorsionem pecunie et expensas graves exutus Omnipotentis gratia evasi,
fere per annum gravitate corporis semimortuus remansi, nec longo alio temporis
spacio bene potui liberari, nec credo me ad pristinam perpetuo reformari sanitatem.
28. Nonne dominus Supramons nobilis cremonensis cum XIIII aliis
nobilibus, ut plurimum militari titulo coruscantibus, vigilia Natalis
Domini veneno sufocatus a quodam gibellino forte imperatoris
consciencia, et die Natalis ut canes omnes non in sacro sepulti ?
Quomodo ergo tam turpia et horenda imperatoris prelibati Henrici
facinora excusationis aliquo teguntur adminiculo, que ex certa
siencia et ex proprio ipsius emanarunt mandato?
29. De istius nenpe domini avaricia et crudelitate longe maiora possent enarari;
ne legentes tedeant hiis sum breviter contentus, alia innumerabilia et enormia
aliis dimitens scribenda. Et bene de plano confiteor falsissimum et crudelissimum
et avarissimum conscilium ex proceribus suis habuisse, sed comune dicebatur
ipse satis avarus quia ex se ipso pauper erat 407, et
multa de eo possent dici quia Lombardia post eius recesum fuit in maxima guerra
et discordia, sicut inferius apparebit. Stando Imperator Henricus in Mediolano
MCCCXI dominus Tebaldus Bruxatus cum parte sua expulsit gibellinos de Brixia,
et imperatori rebellavit 408. Eodem millesimo de mense
aprilis 409 imperator Henricus recessit de Mediolano,
deinde venit Laude, deinde Cremonam 410 . Sed veniente
imperatore Henrico a Mediolano Cremonam, L ambaxatores ipsius civitatis Cremone
nobiles et potentes, de quibus superius fit mencio, die sabati in quodam festo
sancti Georgii XX aprilis 411 se moverunt de civitate,
et die dominico sequenti in ipsius domini maiorem reverenciam et honorem apud
Paternum coram eius maiestate. Et procerum comitiva forte XXV baronum incederant
cum cerigiis et cingulis laqueatis ad colla eorum involutis, devotissime, in
luto propter pluvias, flexis et nudis genibus suplicantes et veniam pro patria
et insontibus tantum deprecantes, qui eidem civitatis claves cum sigillo obtulerunt
per syndicum etiam comunis, civitatem et singulares omnes personas earumque
avere et natos ad libitum tradiderunt 412. Quo peracto
et suplicatione per quemdam ex ambaxatoribus egregie facundie dominum «anebonem
de Stagis iuris peritus nobilissime enarata 413 , comes
Sabaudie 414, ex procerum unus, imperatore nil dicente
415, versus ambaxatores inquid: «Et vos sic dicitis
et vultis?». Illico omnes responderunt: «Sic, domine». Statim
omnes sub fida custodia consignati fuerunt cuidam militi Johanni de la Calcia,
avarissimo et nequissimo homini presenti, scutiferorum mareschalco 416,
ac ducti in quadam domo sita in ipso Paterni loco muris circundata 417.
30. Audi gravius, quia non contentus illis L
418 secrete, ante quam nos captionis
eorum potuisse Cremone referi, misit Cremonam nuncios ex eius
consciencia asserentes quanto maior exiberetur domino honor, tanto
misericordia motus maiorem indulgenciam exiberent. Ex quo illi
sapientes qui Cremone remanserunt circa C alios incaute nil fraudis
suspicantes, pro eadem reverencia transmixerunt exibenda ad dicti
Paterni locum qui illico cum primis in custodia fuerunt consignati.
Sequenti die lune versus civitatem equitavit Cremone cum innumerabili
eius militum et peditum exercitu. Iusit autem captivos omnes
predictos ad castrum Rumenegi conduci. Qui illa die ibi binatim
fuerunt gravissimis fereis omnes conpediti, et consignati in diversis
locis dicti castri, quia omnes invicem commorari non poterant, licet
pluribus diebus invicem permanserunt.
31. Proficiscente Cremonam sprevit paleum aureum a nobilibus
Cremone supra capud eius et alia signa in eius honorem portari
419 ; ex quo quam plurimi ex ipsis
iuvenibus nobilibus sapienter provisi illico de civitate fugerunt
420. Vehebatur etiam honorifice
carocium populi versus eum quod minime respesit; imo aliqui ex ipsius
gente eum frangere voluerunt.
32. Cum fuit Cremone, hic etiam iudaicum comiti (!?) decrevit
secretissime gibellinorum consilio, et auctoribus quibusdam, ut
fertur, fratre Lamtelmino Predicatorum ordinis, fratre Comrado de
Dovaria apostata pizocharo, et iam Apostulorum fratre, et de
heresi redarguto et corecto, et quodam domino Egidiolo de Alegris,
nequisimis gibellinis, qui peractis prosperitatis temporibus magni et
guelforum quasi extiterant conplices et domini, et de quibus ipsi
guelfi sperabant fiduciam pleniorem propter honorem quod
eis exibuerant ac honorem ostensum; sed ipsi se ad nature cursum
moverint, quia de gibellinis erant amtiquis. Quoniam sub spe et
colore pacis et concordie, melius parentelis et aliis remediis
reformande inter guelfos et gibellinos reversos, ac etiam sub specie
victualium ad civitatem vehendarum, ut earum copia haberetur, fecit
convocari per rectorem seu potestatem Cremone omnes nobiles et
magnates Cremone et magis in eorum contratis prevalentes guelfos una
cum gibellinis reversis et aliis eorum voluntatis in certis
scripturis per portas et contratas mixtim scriptos, ut suspectam
causam non perpenderent, et in dolum ipsius incaute et velocius
inciderent nec fuge iter eriperent. Quod forte fecissent, si soli
sine gibellinis ita omnes requixiti fuissent. Et mirum fuit quia in
tam magna et potenti civitate quam unus solus valoris et
preheminencie ex gelfis in calamo non remansit qui non fuerit
taliter requisitus. Sed aliqui dolum et prodictionem suspicantes, ut
domini marchiones de Cavalcabovibus cum filiis et universa
familia, Pinus de Vernaciis, Grigorius de Summo et certi alii
preheminenciores, se longius absentarunt, et aliqui latenter alienis
mansionibus comorantes caucius sibi perspicientes aliis insontibus
eorum consociis qui conparuerunt sub pacis intencione et patrie
comodo. Ecce quod citati conparuerunt in comunis palatio comiter cum
gibellinis. Paxine quibus scripte erant leguntur
421. Gibellini licenciantur per
potestatem Cremone dominum Ricardum de Tizonibus Vercellarum
civem 422 et domibus remituntur,
guelfis illatis minis et obrobriis. Sub magna custodia
Teotonicorum custodiuntur captivi. Post plures dies illi omnes
gelfi ultra C, manibus nexis illorum more qui propter scelera
furcis suspedendio traduntur, per medium luti, fustibus, lanceis et
luto furore teotonico crebrissime cessi, et maxime senex et
infirmi qui in itinere veloces non erant, in una longa fune
turpissime trahebantur cum tubarum et aliorum intrumentorum arido
clangore, quorum alii in Castro Leone ipsorum Cremonensium, alii
Castris Malei et Castioni Laudensium ducti et carcerati fuerunt.
Existente Henrico prefacto in Cremona, fere omnes Lonbardie gentes
cum armis fecit ibi undique congregari, et una die fecit suorum
stipendiariorum et universe gentis in Campo Mosie iuxta civitatem
monstram, in qua fertur fuisse ultra VIII milia equitum, inter quos
erant circa XX milia equorum, conputato omni genere iumentorum,
pedites L milia. A principio usque ad finem quo prefatus
Henricus in Cremona stetit, per eius Teotonicis tota civitas fuit
depredata de omnibus intus existentibus, exceptis muris qui aportari
non poterant 423.
33. Millesimo CCCXI die mercurii XVIIII madii Henricus imperator cum
universo eius exercitu predicto fuit in obsidione Brixie
424, in qua obscidione permansit usque
ad diem sabati XXV septembri 425, in qua
die certis pactis Brixiam intravit, et ibi remansit usque ad diem
lune VIII octobri 426. Et de dicta
civitate recedendo secum duxit nobiles et maiores gelfos Brixie qui
contra eum civitatem tenuerant in rebellione usque Ianuam, illis de
Madio et eorum amicis gibellinis in civitate reductis
427.
34. Ipso imperatore existente in exercitu, Brixienses armorum decore mirabiliter
multociens floruerunt, non quod colatis signis secum ad campum fuerint in prelium,
sed cum tempus pro ipsis congruum videbatur ad certamen contra eum velociter
irruebant et utrinque gladiis certamine inchoato, quia unus centum resistere
non posset, Brixienses in civitate semper cum inimicorum suorum iactura provide
declinabant. Hoc non semel sed milies accidisse manifestum est. In obsidione
Brixie mortuus fuit Galeranus frater imperatoris iacula percussus in colo 428
.
35. In Brixia namque obscidionis tempore erant civitati potestas
dominus Pinus de Vernaciis et dominus Passarinus de la Ture Tebaldus
Bruxatus per illos [imperatoris et] ductus imperatori, et
tunc traytur per exercitum et mox corpus eius in quatuor partes
sinditur et partitur 429. 36. Mense
setembri die sabati XXV ipsius mensis, ut supra, Brixia coacta omnium
rerum penuria dedicionem fecit imperatori, in qua propter pacta et
propter cardinales presentes, scilicet dominus Lucha de Fisco et
cardinalis Ostiensis, plures non soevit
430, cui pacta non servasset nisi
cardinales fuissent.
37. Eo anno concilium a Clemente papa in Galias convocatur Viennam
431 .
38. Eo anno MCCCXI de Brixiensi exercitu recedente imperatore
composito statu Lombardie civitatum 432,
fere omnium in parte gibellina, preter Papiam et alias superius
nominatas, que adherebant regi Roberto, recedendo de exercitu venit
Cremonam, deinde Placenciam, mox Papiam
433 , ubi reduxit gibellinos exules, qui
expulsi erant per gelfos - imperatore existente in exercitu Brixie -
in dicta civitate, et ibi moram fecit per IIII dies. Deinde profectus
est Januam mense octubri 434 , et ibi
mansit usque in ver anni sequentis 435.
Deinde ivit Pisas 436. Verum quod uxor
imperatoris moritur Janue 437 et ibi
sepelitur. Et de Pisis per Maredimam aplicuit in Roma anno MCCCXII de
mense marcii 438 . Ubi permansit usque
ad medium mense madii anni istius 439 .
Ipso existente in Janua, gibelini de Papia receserunt sine aliquo
prelio, et comes Philiponus remansit Papie
440 , et guelfi de Brixia
expelluntur, et fuit anno MCCCXII XIII ianuarii.
39. Interim Gibertus de Corigia vicarius in Parma primo oculte ipso
imperatore existente in Janua adversatus est imperatori, et
confederatus est cum Florentinis et Bononiensibus ac certis qui
adversabantur imperatori 441. Anno
MCCCXII XIII marcii die mercurii exules Cremone civitatem intraverunt
442 et expulerunt gibellinos cum domino
Galeaz Vicecomite de Cremona 443 .
40. Anno Christi predicto, instante novo vere Henricus VI imperator
de Janua profectus est Pisas, inde Romam pervenit, sicut iam dictum
est. Plurimas urbis municiones ocupaverant Ursini introducto Johanne
fratre regis Roberti. Imperator per vim Romam ingreditur, favore
etiam illorum qui ei parebant. Intra menia urbis bellatur. Omnes
tandem municiones urbis sibi ostantes armis cepit, preter Castellum
Sancti Angeli et locum Beati Petri, que tenebant Ursini
444; in subsidio Florentinorum
[et] Ursinorum Florentini habebant CCCC milites, armigeros et
pedites mille, et Bononienses totidem habebant. Utrinque sepissime
licet non celatis signis bellatum fuit. Tamen Henricus festo
Pentecostes vel Ascensionis in Lateranensi ecclesia coronatus est per
cardinales superius nominatos, quibus comisum erat negocium a summo
pontifice Clemente V. Dum incessanter bellaretur utrinque in
urbe, utrique parti pontifex misit ut urbe abirent. Paruerunt mandato
445 . Henricus in Tusciam veniens dapna
maxima intulit Perusinis; pervenit Aricium, inde magnum contra
Florenciam duxit exercitum; castra possuit aput Florenciam
446 per medium miliare ad Sanctum Salvum
447 .
41. Erant autem Henrico copie equitum mille quingentorum ex Germania,
peditum VI milia; Florentinis vero erant equites cum auxiliis tria
milia quingenti, peditum vero XL milia; non tamen ausi fuerunt
comitere prelio contra imperatorem signis collatis, aliquando agressi
imperatoris gentem. Sed clade acepta regressi sunt inde
448 . Henricus ibi stetit in obscidione
XL diebus, et se divisit cum exercitu in vigilia Omnium
Sanctorum.
42. Eo anno solvitur concilium Vienne, in quo inter cetera decreta
exauctoratus est ordo Militum Sancte Marie de Templo: eius ordinis
bona colata sunt per summum pontificem Clementem V ordini
Ospitalis Sancti Johannis Ierosoli[mi]tani que essent ubique
terrarum, preter ea que habebant in quatuor regnis, scilicet Yspanie,
regni Castele, Portegalie et Arago[nie] ac Maioricarum
449.
43. Ipso etiam anno bellum infestum agitur inter Paduanos, factos
aversarios imperatori, et inter Mantuanos, quos substinebat Canis de
la Scala Verone et Vicencie tyranus, vir iuvenis et acer, securus in
discrimine preliorum 450.
44. Hoc anno fere per totam Ytaliam maxima carestia annone, vini
etiam et escalium cunctorum 451 , et
tanta fuit Cremone, de eo quod depredata erat de mense aprilis anni
preteriti, quando ibi fuit imperator cum exercitu innumerabili, ante
quam exercitum duceret in obscidione Brixie, et maxime quia quasi
omnes blave in herbis erant per Teotonicos et alios exercitus equis
et aliis iumentis exercitus ad comedendum exibite, quod ultra terciam
partem hominum et maxime villarum fame perierunt. Homines et mulieres
et pueri adherentes se muris mortui ubique per civitates in terra
fame cadebant; subter bancha porticorum et aliorum locorum omni mane
multi ubique per civitates inveniebantur mortui; fere omnes pauperes
et ut plurimum mediocriter divites fame trasmigrarunt. De re ante
eventum Henrici valente XX denariorum unus denarius de facili non
inveniebatur; possessionibus, domibus et aliis immobilibus etiam
minimo precio emptores non inveniebantur, qua de causa possessionibus
et aliis immobilibus divites similes erant pauperibus
452 . Hominum etiam per universam
Ytaliam eximia mortalitas fuit. Carestia autem predicta et mortalitas
remansit minus anno 453.
45. Principio anni sequentis MCCCXIII cum exercitu suo mansit
Henricus inperator apud vicum qui dicitur Sanctus Casianus, distans a
Florencia circiter VIII milia pasuum. Is locus versus Senam situs,
comodus et habundans est, habitaculis est multis ac pulcris. Et ibi
yemando plurima dampna intulit in agros Florencie et Senensium
454.
46. Facto autem vere, Podium Bonici restauravit pristino loco in
monte. Hoc oppidum olim destructum fuit a Karulo Primo rege Scicilie
; deinde loci incolle habitacula possuerunt in montis radicibus; nunc
autem in cacumine montis est loco pristino reconstructum natura loci
pretutum est 455. Et multa fecit in
partibus Tuscie 456 exspensis
Pisanorum.
47. Anno Christi MCCCXIII, indictione undecima, die sabati XXV mensis
augusti 457, de quadam egritudine dictus
Hemricus imperator VI mortuus est in teritorio Sene ad Castrum Boni
Co[n]venti, anno imperii sui tercio
458 . 48. Anno Christi MCCCXIIII die XX
aprilis moritur papa Clemens V.
Anno Christi MCCCXIII die iovis VIIII augusti 460 captus fuit comes Philiponus de Langusco apud Placenciam, et ductus Mediolanum in carceribus Mafei Vicecomitis, qui tunc dominabat Mediolanum et postmodum eciam dominus; et ibi decesit post annos XIII.
in qua Magondia et Colonia civitates sunt
Alibi invenitur quod Trachea est a Danubio ultra versus septentrionem, in qua continetur Vungaria, Rusia, Cumania, Brusia, Sclavania, et omnes iste provincie generaliter appellantur "Gothi". In finibus autem Cumanie versus septentrionem protenditur, iuxta mare innavigabile coagulatum propter temporis et aeris frigiditatem. In qua parte indomite nationes hominum qui non reguntur sub aliquo rege vel domino, non habentes legem.
Padue Luchas Evangelista et Mathia Apostulus; plurimi quoque alii.
sic cognominata a flumine Ystro, qui hodie Danubium dicitur.
93 465 Est enim Padus Ytalie flumen a iugis Alpium fusus, et ex tribus funtibus oritur, ex quibus VIII vocabulum est paudus, qui difusus in modo stagni amnem suum digerit usque in mare Adriaticum, et a quo funte sic dicto Padus est nuncupatus hic a Grecis prius, Adrianus cognominatus est ab Adriano solis filio, quem Fotonca dicunt, qui a flumine percusus in eodem flumine deiectus est et extinctus.
In ystori[a] enim Pauli sic invenitur: « Venecia enim non solum in paucis insulis, quas nunc Venecias dicimus, constat, sed eius terminus a Panonie finibus usque ad Adam fluvium protellatur. Probatur hoc annalibus, in quibus Pergamus legitur esse Veneciarum. Nam et de lacu Bennato in ystoriis ita legimus:"Benna[c]us lacus Veneciarum, de quo Mincius fluvius progreditur". Eneti enim, licet apud Latinos una litera addatur, Greci laudabiles dicunt. Venecia etiam Ystria connectitur, et utreque pro una provincia habentur. Ystria autem ab Ystrio flumine cognominatur. Qui secundum Romanam Ystoria[m] amplior quam nunc fuisse prohibetur. Huius Venecie Aquilegie civitas estitit capud» 467 .
Apenine autem dicte sunt a Punicis, hoc est ab Anibale penu, et eius exercitu qui transitum fecerunt per eas Romam tendentes 469.
scilicet Recia Prima et Recia Secunda, in qua Curuales dicuntur habitare; in alia habitant homines agresti 471.
et secundum Titulivium ystoricum Insubres sunt qui morantur iuxta Ticinum 473.
Protenditur autem hec Liguria inter Padum et flumen Addue et ad Teotonicorum fines extenditur, et usque ad Suaviam Teotonicorum patriam, que est versus septentrionem posita 475.
Savona
Cothie dicuntur a Cothio rege, qui Neronis tempore fuit. Hec a Ligoria in eorum versus atque ad mare Tyrenum extenditur, ab occiduo vero Galorum finibus copulatur. In hac etiam est Aquium, ubi aque calide sunt, Terdona et monasterium Bobii 478 .
que a ture, quod populus illius supersticiose in sacrificiis deorum suorum incendere solebat, sicut appellata est 480.
et nomen accepit a quodam loco, et a fluvio Silerem inchoat, cum Bricia, que ita regione quadam suo nomine appellata est, usque ad frecum Scicilium per ora maris Tyreni 482.
prius fuscis in acie Tuscis non procul Ticino flumine, que transierant ut eis resisterent, postmodo Padum transientes eosdem Tuscios in Emilia habitantes deicerunt et nullum citra Alpes habitare permiserunt 484 .
Anthipatre tetrarcham, fratre Archelay regis et eius successore, ac filio Herodis Ascalonite primo Herodum.
regis Herodis Agrippe filii
quem Herodes Ascalonita primus Herodum eius pater occiderat
et nunc Padue quiescunt.
frater Andree 490
ex patre [E]miliano 492
ex patre Faustino 494
patre Antiocho 496
ex patre Alexandro 498
ex patre Pastore 500
exanacoritha 502
grecus, cuius genealogia non invenitur 504
ex patre Rufino 506
de Vico Miro, ex patre Johanne 508
ex patre Concordio, de civitate Fundana 510
ex patre Habundo 512
ex patre Felice 514
ex patre Habundo 516
ex patre Demetrio 518
ex patre Ponciano 520
ex patre Calpulnio 522
et Maximo Pupieno Balbino et Gordiano Juniore, Gordiani filio et Gordiani Senioris nepote, imperatorum
ex patre Fabio 525
filio Gordiani et nepote Gordiani Senioris imperatorum
ex patre Justino 528
ex patre Porchirio 530
ex patre Juliano 532
ex patre Sophor 534
cuius genus non invenitur 536
ex patre Constancio 538
de civitate Luna, ex patre Mauricio 540
ex patre Gallo 542
ex patre Proiecto 544
ex patre Benedicto 546
ex patre Rufino 548
ex patre Prisco 550
ex patre Rustico 552
ex patre Ligusto 554
ex patre Anastasio 556
ex patre Antonio 558
ex patre Tiburcio 560
ex patre Maximo 562
ex Innocencio patre 564
ex patre Iocundo presbitero 566
ex patre Prisco 568
filio Constancii Tercii
ex patre Prisco 571
et Valentiniano Tercio
ex patre Quiriniano 574
cum ipso Valentiniano
et ad uxorem eius pulc[h]erimam omnem fidem exponens, et ad Fabianum episcopum Constantinopolitanum epistulas VIII, inter quas fuit una preclara adversus Euthicem de Christi incarnatione 577.
ex patre Crispino 579
ex patre Castino 581
ex patre Felice presbitero, de regione Faxiole 583
ex patre Valerio 585
ex patre Fortunato 587
ex patre Fortunato 589
de civitate Fresolon, ex patre P[r]isco 591
ex patre Constantino 593
ex patre Constantino 595
ex patre Sigimundo 597
de Celio monte, ex patre Proiecto 599
de regione Johannis et Pauli 601
ex patre Iohanne 603
ex patre Iohanne 605
ex patre Anastaxio 607
ex patre Bonifacio 609
Hic ordinatus fuit a[b]sque iusione principis. Huius tempore Lombardi obsiderunt Romam, et multa devastatio ab eis fuit in Ytalia 611.
ex patre Gordiano 613
ex patre Johanne medico 615
ex patre Stepfano (!) subdyacono 617
ex patre Petromorcaocarsi 619
ex patre Abieno 621
ex patre Venantio scolastico 623
ex patre Anastasio 625
de patre Joviano 627
ex patre Mauricio 629
ex patre Paulo 631
ex patre Johanne 633
ex patre Habundo 635
de regione Celii montis, ex Benedicto 637
ex patre Tyberio 639
ex patre Nicolao dyacono 641
ex patre Patrone 643
ex patre Gregorio 645
ex patre Cresimundo 647
ex patre Johanne 649
ex patre Johanne 651
ex patre Marcello 653
ex patre Politrenio 655
ex patre Constantino 657
et cum filio suo Leone IIII
de regione Vie Late, ex patre Constantino 660
ex patre Olovo 662
ex patre Theodoro 664
ex patre Azulpho 666
ex patre Iulio 668
imperante Michaelle Constantinopolim
ex patre Marino 671
ex patre Bonomundo 673
ex patre Iohanne 675
ex patre Rodulfo 677
ex patre Rodualdo 679
ut nullus sibi par inveniretur, ad[eo] ut postea Rome legens, cum magnos magistros, discipulos et auditores haberet. Et cum in Urbe vita, scientia et magne opinionis esset, in papam concorditer eligitur. Set in papatu per quemdam suum familiarem impregnatur, et tempus partus ignorans, cum de Sancto Petro in Lateranum tenderet, angustiata inter Coliseum et Sancti Clementis ecclesiam peperit. Et postea mortua ibidem, ut dicitur, sepulta est. Et quia pape semper per illam viam obliquant, creditur quod propter detestationem facti hoc fiat. Et quia mulier iste fuit propter mulieris sexum et propter deformitatem et ob detestationem facti non ponitur in catalogo sanctorum patrum pontificum 681.
ex patre Patrodo 683
ex patre Theodoro 685
ex patre Talaro episcopo 687
ex patre Benedicto 689
ex patre Adriano 691
ex patre Benedicto 693
ex patre Alberico principe 695
Hic propter maliciam Romanorum, qui suum turbabant papatum, statuit ut nullus papa fieret nisi de consensu imperatorum 697.
Hic natione romanus in Castello Sancti Angeli recluxus strangulatus est a Strichio 699.
Hic in Castello Sancti Angeli per IIII menses fame afflictus mortuus est, et sepultus in Vaticano.
cum esset eius consanguineus factus est papa, sed postea per vim Cresentius consul Urbis episcopum Placentinum, de legatione Constantinopolim cum magna pecunia redeuntem, in papatum instituit. Set hoc factum mox per imperatorem est graviter vindicatum 702.
Sepultus est in basilica Sancti Petri 704.
natione romanus, ex patre Gregorio 706
ex patre Benedicto 708
et ante quam esset papa vocabatur Gidebrandus.
prefecto Urbis 711
qui veneno in calice posito dicitur extinctus 713.
natione Tuscie 715
et ipsum cum curia coniecit in vinculis, quos cum dimisit exegit a papa episcoporum investituram et abbatum per baculum 717.
Burgundie et archiepiscopus Vienensis 719
ex patre Johanne, de regione Transtiberim 721
tuscus de Castro Felicitatis 723
ex patre Alblico 725
ante coronam a papa recepto (!)
Primo ante coronam a papa receptam
Hic Fredericum Primum in Roma coronavit imperatorem. Hic papa
et in reditu defuncto Adriano eligitur papa 730.
ante nominatus magister Rolandinus, imperante Frederico Primo.
videlicet mens. VIII.