[II] Incipit liber (a) secundus de insulis marium (b) et Occeani et aliarum descriptionum.

[I, 1] De mari Magno et insulis eius (a).
[1] Acto de divisionibus orbis, restat absolvere de insulis eius maris et de situ illius.
[2] Mare hoc ex Occeano prodiens apud Gades procedit a leva usque in Siciliam, a dextra preterit omnes provintias Affrice iuxta littora usque in Egiptum et Siriam, tendens in ortum. A dextra inde preteriens Siriam versus boream tendit in Ciliciam (b), mox tendens in occasum Panfiliam et Liciam tangit, inde dextrorsum tendens in boream spectat Achaiam ubi est terminus Ionii maris et Egei, tendens in aquilonem pervenit ad (c) angustias Abidi et Sexton, ibi terminat mare Egeum non longe a Troia. Inde ab angustiis (d) eis facit Ellespontum usque Bizantium et Propontidem. Propontidis angustie durant miliaria XVIII (e), inde exitur in Pontum Euxinum forma pene rotundum, habens diametro circiter milia passuum mille, cuius ab ortu sunt Co[l]chi, a septentrione paludes Meotice (f) cum hostio fluminis Tanais. In occasu Ponti sunt hostia fluminis Danubii. Inde rediens versus meridiem littora Trachie tangit usque in Propontidem Bizantium (g). A Bizantio per Ellespontum dextra relinquit Trachiam usque dum redit in angustias Abidi, mox littora Macedonie dextra relinquit, rediens in meridiem, cum in Achaiam pervenit.
[3] Transmissa a dextra Achaia tangit littora Etholorum, Acharnanium et Epirotarum.
[4] Inter Italie caput ubi est Tarentum et inter Epirum est principium sinus Adriatici, qui pertingit a dextra Illirios, Liburnos et Histriam, usque Venetiam (h) et Ravennam.
[5] A Ravenna dextrorsum tangit flaminea littora, Piceni, Samnii, Pelignorum, Apulorum, Pediculorum, Salentinorum usque Tarentum.
[6] Tangit inde Calabriam et Bructiam usque ad Regium, flectens inde versus (i) occasum littora Italie linquit a dextra, mox gallica (j), demum hispana (k) usque in fretum Gaditanum et Occeanum (l).

[I, 2] De dimensionibus (a) littorum eius maris.
[1] Littorum eius maris dimensiones (b) ponantur ex utraque parte a freto Gaditano usque in Colchos extremos. Et quia auctor huius positionis urbe Ravenna ortus est a littoribus eius urbis exorsus est, qui sic cepit:
[2] a Ravenna ad Regium Calabrie sunt civitates LXIX, miliaria passuum MXII.
[3] A Regio Iulii oppido ad fines provintie Septimane per littora Italie sunt civitates CXI, miliaria vero MXX.
[4] A civitate que dicitur Alpe Maritima (c) per litus usque ad civitatem Cesaream Mauritanie sunt urbes LXX, miliaria vero MX.
[5] In parte Affrice a Bovalica (d) que est contra Hispaniam usque ad civitatem Quintilianam sunt civitates LII (e), miliaria vero MXXXVIII.
[6] A Quintiliana ad civitatem Agabis sunt civitates XLV, miliaria vero MXXIIII.
[7] A civitate Agabis per litus Libie, Egipti, Palestine et Sirie usque Laodiciam civitatem sunt urbes LV, miliaria vero MCCC.
[8] A Laodicia per litus usque ad Ephesum sunt urbes LIII, miliaria mille XV.
[9] Ab Epheso per litus usque ad civitatem Amastram sunt urbes L, miliaria MXXX.
[10] A civitate Amastra per litus Ponti ad civitatem Cimerium sunt civitates LXV, miliaria vero MXII.
[11] A Cimerio urbe per litus Ponti ad urbem Messambriam sunt civitates XXXIIII, miliaria MXXIII.
[12] A Messambria (f) per litus Trachie et Grecie usque Dirachium urbem sunt civitates LXI, miliaria vero MXII.
[13] A Dirachio per litus Dalmatie, Liburnie, Histrie, Venetie usque 950 Ravennam sunt urbes LXXII, miliaria MXVI, in quo spatio sunt Iadara, Parentium, Aquilegia, Mons (g) Silicis, Prosilia (h), Adestum, Adrianopolis.
[14] Summa civitatum totius maris Magni littorum sunt DCCCLII (i).
[15] Summa miliariorum littorum XIII CCLXXXXVIII.

[II, 1] De insulis Magni maris, et primo de insulis Ponti.
[1] In Ponto Euxino seu Cimerio, cuius circuitus dicitur totus vicies semel quinquaginta milibus passuum, ad Danubii hostia est insula Achillis.
[2] Apollitanorum insula est inter hostium Danubii et Bosphorum, distans a Bosphoro miliaria LXXX.
[3] In eo Ponto ad meridiem est insula Cafnusia (a); est et in eo insula Cerasus, ex qua Romani cerasorum plantas in Italiam attulerunt.
[4] Sunt et insule Ciane, Tuninias (b) et Cholcheridis.
[5] Inter hostium Meotis seu Cimerium et hostium Trachium est distantia miliariorum quingentorum.

[II, 2] De insulis Ellesponti duabus.
Ellespontus duas insulas habere traditur famosas, quarum una Parion* (a) dicitur, a qua nobiles lapides sic vocantur, altera Abidos (b).

[II, 3] De insulis Cicladibus (a) Egei maris et Ionii.
Ciclades (b) insule numero LIII sunt in mari Egeo et Ionio, quarum prima ab ortu est Rhodos in Ionio, a septentrione Tenedos in Egeo, ab occasu Cithara, a meridie Carpathos (c), ab oriente finiuntur littoribus Asie, ab occasu mari Ichario, a septentrione mari Egeo, a meridie mari Carpathio (d). He tenent a borea in austrum milia passuum quingenta, ab ortu in occasum ducenta.

[II, 4] De nominibus Cicladum insularum (a).
[1] Euboea (b), ut primo libro dictum est, continenti Boethie ponte coniungitur freto exiguo quod Euripus dicitur. In ea Chalchis, que nunc Nigropons dicitur, et Aulis et Caristos urbes fuere. Eius circuitus est passuum CCCLXV. De hac ait Lucius Florus: Euboeam a continenti modico freto separatam reciprocantibus undis Euripus abscidit.
[2] Eorum hec sunt nomina: Tenedos, Migonos, Lestos, Andros, Mitilene, Zacintus, Cephalonia, Egion, Astim, Passon, Cassi[o]pe, Saxona, Icharus, Pathmos, Melos Mirthoum, Naxos vitibus fertilis, Parhos inclita marmore, Dionisia, Clemedia, Schiros, Naxos* (c), in qua Theseus Adrianam relinquit, Cinthos, Foce, Leuca, Olearnos, Ascaphos, Sciphonos, Cimelos, Ciaros, Dulichia (d), in qua mons Ulixis Ithacus, Carpadusia, ubi sol numquam nubilus apparet, Lesnos, in qua mons Athos ita excelsus est quod nubes transcendit, hunc Xerses a continenti abscidit, in cuius cacumine pulvis vento non movetur et umbram in Macedoniam transmittit cum distet inde per miliaria LXXXVI, in vertice eius est oppidum Achroton, ubi homines previvunt, Carpathos (e), Rhodos, in hac fuit colosus forma solis erea.
[3] Delos in medio est Cicladum, Chius est versus Atticam, patriam Ipocratis, Samus versus Asiam, ex qua (f) Iuno nata, in qua (g) primo vasa fictilia facta dicuntur, que samia vocantur.

[II, 5] De insulis maris Adriatici (a).
[1] In Adriatico sinu sunt insule mille (b). Inter Liburniam et Epirum sunt plurime, ut Corcora, Pullaria, Ursaria, Gervaria, Apsoros, Brattia (c), Solenitia, Issa, Lissa, Corchira, Melta. In Apulie parte est insula ubi aves Diomede[a]s conveniunt ad ipsius sepulcrum.
[2] Sinus Adriaticus a circio tendit in eurum.
[3] Ultra Aquilegiam facit sinum ubi sunt Trigestum et Parent[i]um, magis ad ortum tendens preterita Pola sinum (d) facit Liburnicum (e) extra Italiam; inde a sinistra tendit in Epirum, a sinistra linquens Dalmatiam, a dextra eius sunt Ariminum, Ancona, Brundusium.
[4] Ab Italia in Epirum traiectus miliaria LXXV, a Brundusio Dirachium miliaria CCXXV.
[5] Ab Ancona in Polam miliaria CXXX.

[II, 6] De insulis Ionii maris in littoribus Asie, et primo de Creta (a).
Creta insula finitur ab ortu Carpathio mari, ab occasu et septentrione mari Cretico. Habet in longo miliaria CCLXXII, in latitudine L, circuitus vero DCCXXXVIII. In hac fuit Iovis sepulcrum; centum oppidum in ea (b). Habet urbes nunc Gortinam, quam flumen Leteus (c) preterfluit, Cidoneam et Gnosos.

[II, 7] De Cipro insula (a).
Ciprus insula ab ortu mari (b) Siriaco (c), quod Misicum sinum vocant, cingitur, ab occasu mari Panfilico, a septentrione Aulone Cilic[i]o, a meridie pelago Sirie et Phenicis, cuius longitudo versus ortum habet miliaria CLXV, latitudo vero CXXV. In hac sunt urbes Salamina, Cithara, Iapethon, Paphos. In Cipro etiam reperitur cristallus.

[II, 8] De insulis duabus (a).
Insula Stira Siriam spectat.Ante Ioppem est insula Arados.

[II, 9] De Canopica insula (a).
[1] Canopica insula hostio Nili extremi apud Libiam cernitur. Sic nominata a Canopo Menelai gubernatore ibi sepulto, cum post excidium Troie ventorum vis eum cum Menelao* (b) eo transportavit.
[2] Inter duas Sirtes est insula Mene.
[3] Sunt autem Sirtes due, Maiores ad ortum, Minores ad occasum, que inter se distant miliaria CCL.

[II, 10] De Sirtibus (a).
[1] Sirtes loca mari periculosa, vadosa undis refluentibus; si undis accedentibus eo naves vehuntur ibi undis tenuibus persistunt ut inde amoveri non possint.
[2] Insula Lothophagites a dextro promuntorio Sirtis Minoris est. Ibi non longe est insula Cercinatum (b).
[3] Contra sinum Carthaginis Magne sunt insule Egenio et Ereea.

[II, 11] De Sicilia et insulis circumstantibus (a).
[1] Sicilia insula a Siculo Neptuni filio nominata, prius dicta est Sicania a Sicano, qui ante bellum troianum ibi regnavit, qui magna manu hominum ex Hiberia eo venit. Dicta est Trinacria (b) a tribus promuntoriis, nam est triangula: unum Pachinum dicitur, spectans in Greciam, inde distans miliaria CCCCXL; Pelorus (c) Italiam et occasum inspicit, que freto passibus MD separatur.
[2] Lilibeum (d) in Affricam spectat in miliaria CLXXX. Ipsa autem promuntoria itinere terrestri sic distant inter se:
[3] a Peloro in Pachinum miliaria CLXXVI, inde Lilibeum CC (e) , inde Pelorum CXLIII. Urbes in Sicilia XLIII. Montes miri flammam (f) emictentes.
[4] Circuitus eius secundum Solinum est stadiorum III. Hec ab ortu cingitur mari Adriatico, a meridie Affrico, quod est ad Subventanos et Sirtes Minores. In ea sunt lacus tres, fons Arethusa.

[II, 12] De insulis Eolidis (a).
[1] In circuitu Sicilie sunt insule multe appellate Eolie seu Vulcanie seu Effestie, prima dicta Lipara, secunda Terasia, tertia Strongile, in qua regnans Eolus ex flamma prorumpente vel eius fumo intellexisse fertur quis ventus esset flaturus, quod incole hodie servant, ideo dictus est rex ventorum, quia ventus predicebat ex longo usu et peritia.
[2] Quarta dicitur Didime, quinta Erepusa (b), sexta Feracos, septima Dominos. Superum mare ab Infero miliaria XIX disparatur.

[II, 13] De insulis ad Affricam (a).
Inter Siciliam et Affricam sunt insule note Insutia et Cossura (b), distantes a Lilibeo stadia CLXXX. Insula Malta, Ciefesta, Faacron (c), Cermenna, Girba, Trilegia, Surea (d) et alie. Emaria distat a Cumis de Campania stadiis LXV.

[II, 14] De Sardinia (a).
[1] Sardinia a Sardo (b), filio Herculis, nominata, formam habet plante pedis humani. Hec ab ortu patet per miliaria LXXXVIII, ab occiduo CLXXV, a meridie LXXVII, a septentrione CXXV; longa spatio passuum CCXXX, in lato LXXX. Hec spectat ab ortu et septentrione (c) mare quod spectat ad [portum] urbis (d) Rome, ab occasu mare Sardium, ab affrico insulas Baleares valde remotas, a meridie sinum Numidie.
[2] A promuntorio Corditano habet insulas duas que Herculis dicuntur; a Sulcensi Enuson (e), a Caralitanis Sagariam et Galatam ac (f) alias. Contra Prestanum est Leucasia (g), contra Beliam Enotrices, contra Bibonem Ithacesie, dicte ab Ulixis specula.

[II, 15] De Corsica (a).
[1] Corsica insula multis promuntoriis est angulosa. Habet ab ortu mare Tirrenum et portum Urbis, a meridie Sardiniam, ab occasu insulas Baleares amotas, a borea et circio habet sinum Ligurum. Longa miliaria CLI, lata vero miliaria XXVI, vel secundum alium L. Omnis circuitus eius secundum Martialem est miliaria CCCXXV (b).
[2] Habet civitates XXXIII. Inter Corsicam et Sardiniam est fretum VIII miliariorum, in quo sunt insule Conicularia, Pithonis et Fosse.

[II, 16] De quibusdam insulis (a).
[1] In eo pelago Tirreno usque ad hostia Tiberis sunt insule. Circa Corsicam est Stipa (b), infra est Oclifa (c), est Planasia, fallax navigantibus, Argo, Capraria (d), Egilium, Oxanum, Coluntaria (e), Venaria.
[2] Ultra hostia tiberina sunt Palmaria Sinonia, Pantatoria, Proclita (f), Pitheguas, Megaris et Capree, item Leocothea spectat ad Affricum mare.
[3] Versus Pisas est insula Helba, ferri ferax.
[4] Putheolis a Capraria* (g) distat per stadia CCC.

[II, 17] De tribus insulis in provintia Septimana (a).
In mari provintie Septimane secundum Isidorum est insula Lirinensis (b) versus Massiliam et insule Stecadis et Chrinis, que ordine posite distant a continenti per miliaria LV.

[II, 18] De Balearibus insulis, que sunt due (a).
[1] Baleares insule sunt due, maior et minor, in quibus singula oppida. Maior Columba (b) contra Tarraconem Hispanie oppidum. Minor Nura (c) habet contra se Barcilonam ad boream. Distant inter se Baleares per stadia DC. Maiori subiacet insula Hebesus, habens ab ortu Sardiniam, ab aquilone Gallicum mare.
[2] A meridie et affrico Mauritaneum pelagus, ab occasu Hibericum. Hebesus serpentibus caret.
[3] Columbaria eis abundat, eo pelago posita.
[4] Inter Hispaniam et Mauritaniam Tingitanam (d) sunt insule Diana et Lesbos (e) et Crusos (f).
[5] Inter Mauritaniam Cesaree et Carthaginem Novam, que (g) est in Hispania, est Tauria erroris insula.
[6] Vidi in designatione huius maris esse in parte Affrice designatas (h) duas insulas paris magnitudinis, quas nunc vocant marini naute Duas Sorores, que spectant ad litus.

[III] De Occeano et de (a) nominibus eius propter littora eius vicina.
[1] Occeanus a celeritate dictus est, qui totum orbem ambit, dat omnes sinus magnos et pelagos. Eius nomina a littoribus regionum dicuntur, incipiendo a freto Gaditano versus meridiem tendatur in ortum.
[2] Primus Mauritanicus, Athlanticus, Hesperidus, Ethiopicus, Indicus, Arabicus, Persicus: hii tres unum dicuntur Azanium (b); inde Eous, Sericus, Hircanus, Caspius, Scithicus, Alanicus, Sobicus et Trogoditicus (c), Germanicus, in quo sunt Sarmaticus, Dacus, Geticus (d), Cimbricus, Danius, Saxonicus, Frixus, Fland[r]icus sive Belgicus, Gallicus, Equitanicus et Hispanus.

[IV, 1] De insulis Occeani dehinc agitur.
Nunc de insulis Occeani par est describere, sed primo de eis qui sunt in ortu solis ad occeanum Indicum, ubi appellatur Azanium seu mare Rubrum. Deinde per meridiem veniatur ad Gaditanum fretum, mox ad insulas occidentis usque ad hostia Rheni; ponantur in fine insule germanice, alanice, scithice, caspie et hircane.

[IV, 2] De insulis Occeani ad ortum.
[1] In Indico occeano ad Indiam Sericam versus aquilonem sunt insule XV, ut traditum inveni.
[2] Extra hostium Indi fluminis in occeano Indico, qui dicitur Azanium seu mare Rubrum, sunt due insule fecunde metallis, Chrise et Argire. Alii ponunt eas ad occeanum Sericum vel Eoum.
[3] In hoc Azanio seu mari Rubro tanta est insularum multitudo ut audientibus incredibile videatur.
[4] Hic sinus Azanium duos facit sinus, Persicum et Arabicum; in medio horum est Arabia Eudemon descripta superius.
[5] In sinu Persico contra Persidem sunt insule Philo, Cassandra (a), Araca et Afrodisia (b).
[6] In Arabico sinu sunt Saba et Cleopatris. Thilos (c) insula margaritis est inclita. Sinus Persicus patet per circuitum milia passuum vicies LX. Mare Rubrum altius est (d) terra Egipti cubitis tribus.
[7] De Azanio sic loquitur Solinus: interrumpit littora indica Rubrum mare, idque (e) in duos sinus scinditur Occeanus, qui primo ibi influit Azanium nominatur. Carmania Persis annectitur.
[8] Insula Frondisia (f) in particum nomen translata variarum opus est dives.

[IV, 3] De insula Taprobane (a).
[1] Taprobane (b) insula X urbibus inclita et rege est inter ortum et occasum ad meridiem (c); ea habet longitudinis septem milia passuum, latitudinis V.
[2] Ab ea non videntur septentriones ab incolis neque vergilie; lunam ab octava in XVI diem vident. Ibi sidus clarissimum (d) Canopos videtur; sol ort[iv]us in levam conspicitur. Ipsa margaritis habundat; elephantos et animalia habet maiores quam Indi. Scinditur flumine et navigatur in ipsam ab India navigatione septem dierum navibus romanis. In ripis fluminis merces exponunt; die non dormiunt; annona semper in eodem est pretio; vivunt nimio evo: qui centenarius moritur parvo tempore vivisse putatur.

[IV, 4] De Occeano ad meridiem et insulis in eo (a).
[1] Pelagus Azanium usque ad Ethiopum littora promovetur, Ethiopicum ad Massilicum promuntorium, inde rursus ad Athlanticum occeanum.
[2] Ab indica prominentia ad Malicum (b) insulam affirmant esse passuum milia quindecies centena; a Malico ad Tracheoneon passuum CCXXV; inde ad insulam Adamum passuum centum quinquaginta milia. Cerne insula adversa est Ethiopie. Versus Carthaginem alia est contra Athlantem, ait Plinius.
[3] In Occeano meridiano sunt insule maxime, in quarum una est mons ardens atque draconum frequentia. In occeano Mauritanie Per[o]sis sunt tres insule magne.

[IV, 5] De Gorgodibus (a).
[1] Gorgodes insule distant a continenti bidui navigatione. Ibi fuerunt invente femine hirte pernices ultra naturam humanam.
[2] Ultra Gorgodes sunt Hesperidum insule due tortuose, que distant ab Athlante navigatione XL dierum. De hiis dicitur fabulose quod draco aurea mala custodit in eis, quia freta tortuosa ut anguis ambit eas, optimis pomis abundantes.

[IV, 6] De tribus insulis Fortunatis.
Fortunate insule tres sunt, ut ait Iuba rex: inter meridiem et occasum versus Mauritaniam. Una dicitur Membriona (a), in qua non fuerunt nec sunt edificia. Iuga montium eius madent stagnis; altera appellatur Iunonia, que distat a Gadibus miliariis DCCL. In hac paxille sunt edes. Tertia, minor secunda, eo nomine dicitur secundum quosdam; Martialis ait eam dici Theone. Hec nuda edificiis et modicum distat ab altera. Fortunata insula optima producit (b). Ibi arborum proceritas pedum CXL.

[IV, 7] De aliis insulis scilicet Capraria, Nivaria et Canaria.
Capraria in eo Occeano maximis lacertis est plena. Nivaria sequitur in illius conspectu (a), in qua sunt iugiter nives; proxima est Canaria, in qua permaximi canes albanis similes habentur. Ibi bonorum terrestrium fecunditas; in qua reperiuntur edificiorum vestigia. Distant hec a Fortunatis miliaria CCL.

[IV, 8] De Occeano meridiano utrum navigabilis sit (a).
[1] Arthemidorus scripsit, ut ait Martialis Capella, quod a Gadibus per meridianum [Occeanum] navigatur in Indiam. Nam constituto Gaio (b) Cesare, Augusti filio per adoptionem (c), nepote autem natura genito ex Iulia, filia Augusti et ex Marco Agrippa, in sinu Arabico hispanarum navium naufragium et eiecte (d) fragmentorum reliquie in eo sinu Arabico apparuere.
[2] Inveni ego lectitando historias aliqua signa romana perdita prelio navali in occeano Gaditano mox fore reperta mari Rubro, per quod constat Occeano meridiano illuc fluctibus et flatibus ventorum esse appulsa. Cornelius auctor affirmat Eudorium quendam fugientem regis insidias ex Arabia in Gaditana pervenisse refugia. Alios etiam florente punico imperio ex Mauritania per meridianum Occeanum longa navigatione in Arabiam pervenisse.

[IV, 9] De insulis Occeani inter fretum Gaditanum et hostia Rheni.
[1] In Occeano qui ad Hispaniam spectat sunt insule Cathiferides, plumbi fertiles.
[2] De insula Gadis iam dictum est supra, quamquam non longe a freto sui nominis cessit in partem Hispanie Ulterioris, distans a continenti per milia passuum septem, ideo Gades vel Gadir dicitur. In eo etiam esse columnas Herculis quidam scripsere.
[3] Versus Equitaniam est insula Occeorum.

[IV, 10] De Mevania (a) seu Scotia insula et aliis non insignibus.
[1] Mevania (b) insula habitatur a Scotis, ipsa non parva (c), commoda solo.
[2] Alie etiam insule minus insignes, ut Clota, Micierione (d), Vectanduna, Sarmia, Cesarea (e), Barsilisia.

[IV, 11] Quomodo insule IIII situate sunt in eo Occeano (a).
Quatuor insule in ea Occeani regione sic situate sunt, ut formam crucis cornibus ostentent: Britania, Hibernia, Mevania (b) et Novergia. Britania propior (c) continenti versus ortum; ei opposita est ad occasum Hibernia; ad cornu meridianum est Mevania (d) seu Scotia; ad septentrionem est Novergia.

[IV, 12] De Hibernia insula (a).
Hibernia insula inter Britaniam et Hispaniam sita, longiore spatio ab affrico in boream porrigitur. Huius partes priores, intente Cantabrico occeano, Brigantiam Galletie civitatem ab affrico sibi in circium occurrentem spatioso intervallo procul spectant, ab eo promuntorio, ubi Scenee fluminis hostium est et Belabri Lucenique consistunt. Hec (b) angustior Britania, solis temperie magis utilis, a Scotis incolitur. Hec adeo pabulosa est ut interdum pecuaria a pastibus arceantur, alioquin ad periculum agat satietas. Illic anguis nullus, si quis pulverem inde avectum inter alvearia sparserit, examina favos deserunt. Inter eam et Britaniam est fretum undosum, latitudine passuum CXX.

[IV, 13] De Britania insula (a).
[1] Britania insula Occeani per longum in boream extenditur; habet a meridie Gallias. Cuius Britanie proximum litus in continenti terra tenet, Ruthubi portus, unde non procul a Morinis Menapos Tatavosque positos in austro prospectat. Hec insula habet in longo milia passuum DCCC, in lato (b) CC. Solinus scribit eius circuitus esse quadragies octies LXXV milia passuum. Martialis ponit circuitum eius tricies octies XXII milia passuum. In eius confinio est silva Calidonia in angulo. Eo appulsum Ulixem litteris grecis ibi inscriptis apparet veterum scriptura.
[2] Scripsit unus ex auctoribus quos imitatus sum Ebudiam insulam distare a Sequanico littore in Occeano per XXX milia passuum.
[3] Atamis insula a Britania modico estu separatur, felix frumentis (c) et uberi gleba. Cum nullu angue serpatur, inde terra avecta quoquo gentium angues necat.

[IV, 14] De Orchadibus insulis (a).
Orchades insule ultra Britaniam longo spatio in Occeano sunt numero XXXIII, quarum tredecim incoluntur ab hominibus, cetere XX deserte, horride harenis et rupibus.

[IV, 15] De Ebudibus insulis (a).
Ebudes insule numero quinque a Calidonie (b) promuntorio petentibus Thilem bidui navigatione perfecta excipiuntur. Eorum incole nesciunt fruges, vivunt piscibus tantum et lacte. Rex unus est illis quem coniugem habere prohibent ne liberos videat. Is quarumvis (c) mulierum concubitu utitur arbitrio sui per populi legem.

[IV, 16] De Orchadibus quantum distent a Britania, et de nominibus earum.
Secundam stationem petentibus Thilem prebent Orchades, que distant ab (a) Ebudibus septem dierum et totidem noctium navigatione. Earum nomina hec, ut inveni, sunt: Suil (b), Athathachach, Scitia,Luidos, Ethacoloria, Sirecha, Maile, Enoeam (c), Tanathos, Duma (d), Tergo. Maxima omnium Vericos (e), ex qua navigatur in Thilem die uno. Alius tradit quod ab Orchadibus in Thilem est navigatio V dierum et totidem noctium.

[IV, 17] De Thile insula ultima omnium insularum in ea regione (a).
[1] Thile ultima omnium in eo Occeano ab Orchadibus abest quinque dierum et totidem noctium navigatione. Ultra eam est pigrum et concretum mare. In ea (b) est larga et diutina pomorum copia. Utuntur feminis vulgo; in ea solstitio estivo nox nulla, brumali perinde nullus dies.
[2] Plinius Secundus scribit in Occeano esse insulas quas appellant Glisarias, ubi nascitur electrum, et insulam Mittim, in qua plumbum calidum habetur, quam abesse Britania dicit sex navigatione dierum.
[3] Ponitur etiam nobilis insula Batavorum, sed qua plaga Occeani iaceat nescio.

[IV, 18] De insulis Occeani inter Rheni hostia ad fines Europe.
[1] In Occeano ad hostia Rheni et ultra Bellinum et Flevum insulas esse comperi, quorum nomina non ponuntur, in regione Frixonum. Hii in lacubus Occeani habitant. [2] In Occeano versus Saxones sunt insule due, Nordostraca et Eustrachia.
[3] In regione Danorum sunt insule quarum nomina tacentur.
[4] De Novergia nichil inveni scriptum per ullos.
[5] Apud Cimbros est sinus Codanus, in quo insule multe.
[6] In eo Occeano dicitur esse maxima insularum (a) Scanza vel Scandinavia (b), ex qua Longobardi prodierunt in orbem.
[7] Nominatur (c) et Glesaria, que cristallum producit, Burcana (d) et Fabaria. Aliquis scripsit Sca[n]zam in occeano Roxolanorum haberi.
[8] Gens Iperborea in occeano Europe pene Pteforon incolit, que ultra aquilonem iacere dicitur, gens brevissima, vivunt arboribus, ibi summa salubritas, voluntario interitu vitam precipitio terminant. Eorum virgines olim Apollini Delio primitias abtulerunt.
[9] Insula Albacia (e) vel Basilia maxima omnium et quasi similis continenti distat ab orbe navigatione dierum trium.
[10] In Oeonis (f) avium vivunt atque avenis. Alias circumstantes incolunt Ippopedes, qui pedes habent equinos.
[11] Quo iaceant Occeano preposite insule non traditur.
[12] In Caspio sinu insulas esse comperi.

[IV, 19] De Occeano brumali si navigatur.
[1] Occeanum brumalem navigari quidam scripserunt.
[2] Arthemidorus asseruit quod divus Augustus classe Germaniam circuivit et septentrionalem totum circuivit Occeanum. Nam primum in Cimbricum promuntorium veniens, magno dehinc permenso mari ad Scithicam plagam ac rigentes undas usque penetravit. Dicit etiam quod ab occeano Indico navigatur in Caspium sinum.
[3] Sicut habetur in historia beati Brandani, qui ex Scotia prodiit navi, per Occeanum septentrionalem in Indicum pervenit occeanum multis insulis aditis; sed ita si fuit, divina ope peractum esse credendum est.

[V, 1] De voraginibus in Occeano.
[1] In Occeano qui est inter occasum et boream vorago reperitur, que bis in die fluctus absorbet et revomit, adeo ut tota littora sentiant fluctuum (a), accessum atque recessum. Ab hac interdum tanta celeritate tracte sunt naves ut sagittarum motum imitentur, et nonnumquam baratrum immerse incesserint, deinde rursum tanta celeritate retrahuntur quanta prius attracte.
[2] Affirmant aliam talem esse voraginem inter Britaniam et Galliam; hec testantur Equitanica littora et Sequanica, que bis in die subitis inundationibus opplentur. Si quis a littore multum eminus navibus fertur vix evadit discrimen. Flumina regionum versus fontem cursu rapido refluunt et per milia multa aque fluviales amaritudinem salsedinis marine afficiuntur.
[3] Vir nobilis gallicus attestatus fuit aliquot (b) naves naufragium in eo fecisse Occeano; cunctis qui cum eo erant aquis nectis, solus ipse supernatavit in aquis et vi aquarum devectus (c) est ad ora voraginis baratri. Iamque chaos inspiciebat mortemque immergendus manebat, casu inhesit saxo. Ea oppleta voragine subito conspexit quasi montes aquarum de profundo evomi, et naves que prius absorte fuerant vidit emergere; cum ex hiis una sibi appropinquaret illi innititur nixe, nec mora vi fluctuum ad littora navis evehitur, ille incolumis sui periculi mox fuit assertor.

[V, 2] Digressio non omittenda quia mira (a).
In extremis Germanie littoribus circa Occeanum sub eminenti rupe conspicitur antrum: ibi viri septem habitu romano dormisse a seculis sunt conspecti, corporibus et vestimentis illesis, locorum gentibus venerationi sunt. Cum temerarius homo unum ex dormientibus vellet exuere, vestis cupiditate, ei manus subito aruerunt.

[VI, 1] De partibus Italie, et de laudibus eius.
[1] Restat de partibus Italie scribere; et primo secundum Solinum de ipsa loquemur (a). Laudatur Italia salubritate locorum, celi temperie, soli ubertate, ap[r]icitate collium, nemorum opacitate, innoxiis saltibus, vitium et olearum proventu, oviliis et pecuariis, amnibus, lacubus, salinis, fontibus tepentibus, oppidis florentissimis, virorum prestantia in scientiis et moribus, ad hec (b) portuosis pelagi sinibus, tot classibus mari prevalentibus, tot sanctorum corporibus et Christi vicario cum augustis.
[2] Italia quandoque Latium dicitur, verum fines antiqui Latii sunt inter Tiberim et Lirim amnes.
[3] Universa Italia surgit a iugis Alpium (c), porrecta ad Regi[n]um verticem, et littora Bructiorum, quo in mare versus meridiem protenditur; inde protenta inter Tuscum mare et Adriaticum paulatim procedens Appennini montis dorso attolitur, similis folio querno (d), scilicet proceritate maior quam latitudine. Ubi longius abit, in duo cornua scinditur. Ceterum Italie longitudo ab Augusta Pretoria, sita ad fines occiduos Italie, per Romam Capuamque porrigitur usque ad oppidum Regium, decies centena et XX milia passuum colligit. Latitudo Italie ubi plurimum est CCCCX passuum habet; ubi minimum CXXXVI passuum est. Artissima est ad portum qui dictus est Hannibalis, neque enim excedit milia passuum XL (e). Umbilicum Italie agro reatino habetur. Universi ambitus eius spatium quadragies novies centena passuum milia, in quo ambitu adversa Locrensium fronte ortus a Gadibus finitur primus Europe sinus.
[4] Insula que Apulie oram videt, tumulo et delubro Diomedis insignis est.
[5] Italicus excursus per Liburnos procedit in pedem Dalmatie. Quidam tradunt Liburniam extra (f) Italiam esse. Ex altera (g) parte per Ligurum oram in Narbonensem provintiam pergit.
[6] Ab Italia in Epirum miliaria LXXV.
[7] A Brundusio Dirachium traiectus passuum CCXXV milia.
[8] A Pola urbe in Anconam miliaria CXXX.
[9] Ab Italia in Affricam CC vel minus.
[10] In littoribus Italie secundum Plinium sunt Ligures, Ethruria, Umbria, Latium, ubi Roma, Volsci (h), Campani (i), Lucani, Bructii, Salentini, Pediculi, Apuli, Peligni, Freniani Marucini, Vestini, Sabini, Picentes, [Um]bri, Tusci, Veneti, Carni, Iapudes (j) et Histri.

[VI, 2] De partibus Italie, et primo de Venetia (a).
[1] Italia in provintias ... (b) dividitur secundum hanc descriptionem, quarum prima Venetia cum Histria ponitur. Venetia habet ab ortu sinum Liburnicum atque Pannoniam (c), ab occasu vero flumen Aduam, a borea Noricum, a meridie Padi fluenta. Hec habet ab ortu oppida Polam, Trigestum et Aquilegiam, ab occasu Pergamum et Cremonam. Habet etiam urbes medias inter prenominatas et Mantuam, que inter urbes Tuscie posita invenitur, sicut Bononia (d) et circumstantia oppida.
[2] Titus Livius Cenomanos (e) eos appellat qui habitant regionem Brixiensium et circumstantium, ubi Mincius intrat in Padum.
[3] Plinius Liburniam cum Histria in partes Italie computat, non sic alii; item ait: Togisonus amnis ex agro Patavinorum (f) qui facit portum Brundolum.

[VI, 3] De Liguria, ubi Mediolanum (a).
[1] Sequens provintia versus occasum nunc appellatur Liguria, quam Titus Livius dicit Insubrum ab oppido Subrium. Hec habet ab ortu Adua flumen, ab occasu Alpes que ad Burgundiam, a septentrione duas Rethias (b), confines Suevie, a meridie Padi fluenta. In hac sunt urbes Mediolanum metropolis, Ticinum nunc Papia dicitur, Comum, Subrium, Vercelli, Novaria, Launellum, Augusta Pretoria, Laude Pompei.
[2] Rethie due hiis adduntur, que sunt inter prescriptam provintiam et Sueviam Alamanie versus septentrionem, sed has esse in partes Italie positas ambigo.

[VI, 4] De vera Liguria, que nunc dicitur Marchia Genue.
Sequitur provintia que nunc dicitur Alpes Coctie (a), a rege Coctio (b), qui regnavit Nerone augusto, ut aiunt. Ceterum revera hec regio olim ab auctoribus Liguria appellata est; nam Titus Livius, Ab Urbe condita, dicit Liguriam, montuosam, apud mare et sinum Ligusticum, in qua nominat Genuam et Lunam (c) oppida; et dicit Ligures Apuanos eos qui sunt versus Ethruriam, Ligures Gaunos dicit qui sunt versus provintiam Septimanam. Iustinus ex Trogo Pompeio dicit sic: Pise ex Liguribus. Ligurie fines sunt ab amne Varo, qui est ab occasu usque ad Macram flumen, terminum Ethruscorum. Nunc autem hec regio dicitur Marchia Genue, et non Ianue. Quod hec quoque provintia dicta sit olim Liguria probatur nomine sinus maris adiacentis, qui Ligusticus dicitur. Suetonius (d), Duodecim Cesarum, ait libro V°: Claudium augustum petentem Britaniam pene fecisse naufragium iuxta Liguriam; inde egressus classe in provintia Septimana ac abinde iter terrestre fecisse usque ad Occeani littora. Ad hec Solinus frequenter eam dicit Liguriam. Plinius etiam ponens maris Italici littora sic nominat gentes affines littoribus: Ligures, Ethruscos,Volscos, Latinos, Campanos, Lucanos, Bructios et cetera. Quare nichil dubium est hanc esse veram Liguriam. Titus Livius aliquando nominavit Ligures Levos et Dextros, propter quod oppinor eum dicere Dextros qui sunt inter Appenninum et mare, Levos autem qui sunt inter Appenninum et Padum. Unde secundum antiquam appellationem hii qui sunt iuxta Mediolanum et id loci Ligures appellari non debent.

[VI, 5] De Ethruria (a).
[1] Ethruria seu Tuscia sequitur, que ut nunc est habet ab ortu Tiberim, ab occasu flumen Macram, a meridie mare Tirrenum, a borea Emiliam, Flamineam, Umbriam et alias fines. Huius partes quidam dicunt esse Umbriam et Aureliam.
[2] Tuscia ante quam Galli Senones occuparent Italiam erat diffusior, nam in ea Mantuam fuisse habetur. Ponit Titus Livius libro primo decade quarte (b) quod Tusci omnem regionem Italie ad occasum versus tenuerunt usque ad Alpes que sunt versus Noricum, excepto angulo qui est secus sinum Adriaticum. Ponit etiam ea decade quod Romani, quando colonias deduxerunt Bononiam, Mutinam et Parmam, agros colonis assignaverunt captos (c) a Gallis Boiis, ex quibus agris Galli Tuscos expulerant. Ponit etiam alibi idem Titus Livius quod Tusci Capuam et Adriam, oppidum situm iuxta Adriaticum, tenuerunt.
[3] Plinius hec oppida nominat inter Ethrurie oppida; sic scribit: in Ethruria Luna, Luca, Pise, Arentini Veteres, Arentini Fidentiores, Arentini, Iulienses, Amianenses, Aquenses dicti Taurini, Bretani, Cortonenses, Capenates, Clusini Novi, Clusini Veteres, Florentini (d) profluenti Arno (e) appositi, Fesule, Ferentinum (f), (g) Foro Clodii, Pistorium (h), Perusii (i), Saturnini, Cathones, Veientani, (j) Volterani.
[4] Item sic ponit idem: Tiberis (k) ex Appennino (l) oritur prope fines Arentinorum et dividit Ethruriam ab Umbria et Sabinis, et est proximus agro Veientano et Fidenati et Latino, hauritque amnes XLII, inter quos Anienem et Athenate.

[VI, 6] De Umbria (a).
Umbria, pars Tuscie (b) montuosa, habet ab ortu Aureliam, ab occasu et meridie Tusciam, a borea Flamineam et Picenum. In ea sunt Sarsina (c), teste beato Ieronimo, estque Orbinum Montesfeltri (d), Forum Sempronii. Quidam scribunt hanc nominari Umbriam quod supereminuerit cladi aquarum, quod vanum puto, nam longe editiores montes in Macedonia tunc aquis operti sunt, ut dicitur.

[VI, 7] De Aurelia (a).
Aurelia Umbria annectitur. Hec habet ab ortu Valeriam, ab occasu Tusciam et Umbriam, a meridie Tusciam, a borea Picenum, Appennino medio. In hac sunt Perusia, Spoletum et alia plurima (b) oppida.

[VI, 8] De Piceno (a).
Picenum ab ave pico nominatum, qui insignis incolarum insidit prescripte subsequitur. Hec habet ab ortu Samnium, medio Piscaria amne, ab occasu Flamineam, a borea sinum Adriaticum, a meridie Alpes confines Aurelie. In hac sunt oppida Ausculus (b), Firmus (c), Ancona et Adria, vetustate consumpta, a qua mare Adriaticum dicitur. Piceni fines dilatati videntur usque ad amnem Foliam, qui in Pensauri suburbio cernitur usque modo. Pensaurum, Fanum Fortune et Senonum Gallia adduntur eidem (d). Nunc Marchia Anconitana vocatur.

[VI, 9] De Flaminea (a).
[1] Flaminea precedenti connectitur (b), que habet ab ortu Picenum, ab occasu Emiliam, in qua nunc est Imola, a meridie Umbriam, a borea Adriaticum sinum et Padi fluenta.
[2] In hac metropolis est Ravenna, non longe a mari, ab occasu est Faventia, deinde versus ortum sequitur Forum Clodii Livii, Forum Pompilii, Co[r]va Cesena (c), Ariminum; eo limite est iuxta mare, et Cervia proxima est (d), dives salinis.

[VI, 10] De Emilia (a).
Emilia sequitur versus occasum, que hiis finibus clauditur: ab ortu Flaminea, medio amne qui preterfluit Imolam, ab occasu regio que nunc Liguria dicitur, a meridie Tuscia, a borea Padi fluenta. In hac sunt urbes uno limite site, ab occasu Placentia, deinde Parma, Regium Lepidum, Mutina, Bononia, quondam princeps Ethrurie, dicta Felsina, Plinio (b) teste, ab ortu Imola, a Longobardis condita ex Cornelie populo.

[VI, 11] De aliis Italie partibus (a).
Absolute sunt partes quas in Italia continent Venetia cum Histria, Gallia Cisalpina seu Togata et Tuscia, addito Piceno, portione Ausonie. Nunc ad reliquas Italie partes que sunt ex Ausonia stilus vertatur.

[VI, 12] De Valeria (a).
Valeria annectatur, ab Emilia semota non parum; habet ipsa conterminas Umbriam ab occasu atque Picenum, a meridie Campaniam, ab aquilone Samnium. In hac comprehenditur (b) Marsorum regio; oppida illius sunt Tibur, Carsiolis, Reate, Amiternum et lacus Fucinus.

[VI, 13] De Samnio (a).
[1] Samnium additur, cui ab ortu est Apulia, includendo Pelignos, ab occasu Picenum, ab austro Campaniam. In hoc (b) fuit civitas Samnitium a Romanis excisa post bellum diutinum annorum XLIX; nunc illius caput est Beneventum, quondam dictum Maleventum, ut testantur Titus Livius et Plinius Secundus. Est etiam Aufidena et Hirsetia.
[2] Samnites ab hastis appellati sunt greco vocabulo. Ea regio nunc Abrutium dicitur.

[VI, 14] De Campania (a).
[1] Campania quondam verum Latium sequitur. Hec habet ab ortu Luca[nia]m, amne Liri contermino, ab occasu Tusciam, Tiberi medio, a meridie medio (b) mare Tirrenum, a borea Samnium. In hac sunt urbes inclita Roma pro parte maiori, Nola, Neapolis quondam Parthenope dicta, Albalonga Aricia (c), Atelle (d), Arpinum, Pompeii.
[2] Ut Plinius scribit, in Campania sunt agri optima vina producentes, scilicet Setini agri, Cecubi, Falerni, Caleni, Massici, Gaurarii, Surentini. Colonia Minterne apud amnem Lirim modico abest a mari.

[VI, 15] De Lucania (a).
Lucania, dicta a luco regionis, sequitur versus ortum, ea parte Bructiam confines habens, a meridie est mare Tirrenum, a borea Apulia. In Lucania sunt Nuceria, Caieta et Capua.

[VI, 16] De Bructia (a).
Bructia sequitur versus ortum, Sicilie proxima. Hec est in ultimo Italie angulo. Hec undique mari cingitur, nisi in loco ubi fuerunt castra Hannibalis: ibi Italie sunt angustie XL (b) miliariorum, inter Superum mare et Inferum. In hac Regium iuxta fretum siculum, et Cosentia, ac alie urbes.

[VI, 17] De Calabria (a).
Calabria quondam dicta est regio que habet ab ortu Ionium mare, a dextra Bructiam. In ea est Crotona (b), ubi fuit templum Diane, mox sequitur regio tarentina, que est in angulo Italie versus Egiptum.

[VI, 18] De Apulia (a).
[1] Apulia nunc dicitur regio habens mare Adriaticum ad boream, que pertingit usque in Samnium. Hec regio hinc versus Tarentum Salentinos, mox Pediculos, deinde Apulos, ultimo Pelignos, omnes conterminos mari.In hac sunt Brundusium, Barleta, Barum, Molfetum, Iovisnatium, Tranum (b), Salpe, Manfredonia condita agro sipontino (c).
[2] Explicite sunt partes Italie, nam Sicilia et Sardinia cum Corsica (d) Italie partes (e) non sunt, sed connectuntur Italie.

[VI, 19] De alia divisione Italie.
[1] Alia etiam divisio Italie ponitur. Nam pars eius Ausonia dicta est ab Ausonio Ulixis filio. Alia fuit Tuscorum, versus occasum. Verum Galli occupata Italia Tuscos expulerunt trans Alpes, quas adhuc tenent. Ea regio Italie a Gallis occupata usque ad Alpes que sunt ad occasum et ad Rethias (a) dicta est Gallia Cisalpina vel Togata. Ea usque ad Anconam accingebat. Unde habetur quod Romani Pensaurum et Ariminum in Gallia condiderunt, mox Romani terminos Ausonie usque in Rubiconem posuerunt, qui alluit Cesene suburbium (b), teste Lucano loquendo de Rubicone, qui ait:

et Gallia certus

limes ab Ausoniis disterminat arva colonis.
Gaio Cesari quoque licuit cum armis ad Rubiconem venire, cum Galliam Cisalpinam imperator administrabat, transito Rubicone factus est (c) hostis publicus. Unde ipse ait, ad Rubiconem stando cum hiis quos ex Ravenna adduxerat Romam petens:«si ponticulum transierimus, omnia armis agenda erunt».
[2] Romani, expulsis ex Italia Gallis, eam Italie partem administrarunt, et (d) presides et colonias in ea deduxerunt; Bononiam coloniam trium milium virorum ex civibus latinis anno Urbis DLXV* (e).

[VI, 20] De Bononia, Mutina et Parma coloniis (a).
Sexto post anno deduxerunt Mutinam et Parmam ex civibus ro manis colonias, ut Titus Livius scripsit. Porro quedam regiones eius Gallie (b) nominate sunt, ut oppinor, a nominibus presidum eas administrantium, ut Emilia ab Emilio, Flaminea a Flamineo (c), Valeria a Valerio, Aurelia ab Aurelio nomen sumpsere (d). Nam dubium non est hec nomina fuisse romana, idem de oppidis, nam Imola dicta Cornelia appellata est quia ibi forum tenuit ius reddendo pro Romanis unus (e) ex familia Cornelia romana. Forum (f) Livium dictum est ab Clodio Livio, occiso opera Pompeii, dum Cesar socer bellaret in Gallia Togata, ut placeret Cesari, cuius uxorem Clodius Livius nocte in Fano in habitu muliebri stupravit. Forum quoque Pompilii dirutum quondam a Longobardis a Pompilio quodam nominatum putatur.

[VI, 21] Quedam que scripsit Plinius (a).
[1] Plinius Secundus de Italie partibus tractans sic scripsit: apud Picenum sexta regio Umbria complexa, agrumque gallicum circa Ariminum. Ab Ancona (b) gallica ora incipit Togate Gallie cognomine. Siculi et Liburni plurimi eius tractus tenuere, in primis Palmeni super Tacuanum Adrianum agrum. In hac sunt colonie Bononia, Felsina (c) vocitata cum princeps Ethrurie esset, Brusillum, Mutina, Parma, Placentia, oppida Cesena, Claterna (d), Foro Clodii Livii, Pompili[i] (e), Terenniorum (f), Cornelii; Faventini, Fidentini, Offesini, Padinates, Regienses, Urbenates, item Senones qui ceperunt Romam. Idem (g) Plinius scribit sic: Ravenna Sabinorum.
[2] In Piceno est Adria colonia, a qua mare nomen habet. Mantua Tuscorum trans Padum. Venetos Troia ortos dicit Cato. In Volscis Ferentini, Tridentini et Euganeorum Verona, Iulienses. Rubico (h), quondam finis Italie; ab eo Sapis et Vitis et Anamo, Ravenna Sabinorum oppidum cum amne Bedese (i).
[3] Padus egreditur e gremio Vesuli montis, condit se cuniculo, emergit in Forovibiensium [agro], XXX flumina in Adriaticum defert. Idem de eodem amne scripsit: Padus deductus in flumina et fossas inter Ravennam et Altinum Septem Maria dicitur facere.Augusta fossa Ravennam trahitur,ubi Padosa vocatur,quondam Messanicus appellatus. Proximum deinde hostium magnitudinem portus habet qui Vatreni (j) dicitur, qua Claudius Cesar veniens de Britania intravit mare Adriaticum. Hoc autem Heridanum hostium (k) dictum est, ab aliis Spinetum, ab urbe Spina, que fuit iux[t]a, prevalens, ut (l) delficis creditum est thesauris, condita a Diomede. Auget ibi Vatrenus amnis ex Foro Corneliensi agro. Proximum inde hostium Caprasie, deinde Sagis, deinde Volane. Omnia ea flumina fossa quam primi a Sagi Tusci fecere egesto amnis impetu per transversum in Atrianorum (m) paludes que Septem Maria appellantur, nobili portu oppidi Tuscorum Atrie (n), a quo Atriaticum (o) mare ante (p) appellabatur, quod nunc Adriaticum.
[4] Lucius Anneus Florus, qui romanam brevissime scripsit historiam sic ponit: ab Augusto Cesare deducta fuit fossa de Pado usque Ravennam, cuius pars eam urbem influebat, pars deducebatur ad portum classis Romanorum, qui erat ubi nunc est locus qui dicitur Classis: muri (q) vestigia eius portus apparent nunc longe a littore maris ultra passus mille. Ipsa fossa Augusti ex Pado dicitur fossa Asconis.

[VI, 22] Argumentum quod ubi nunc Ferraria locum immeabilis commode erat.
Ex libro itinerario confecto tempore Augusti et Marci Antonii trium virorum cum romanum imperium dimensum fuit hec comperi. Dicit rubrica: Ab Aquilegia Bononiam sunt milia passuum CCXV. Sic: Concordia milia passuum XXXI. Altino milia passuum XXXVI. Patavii milia passuum XXXII. Ateste milia passuum XXV (a). Ameiano milia passuum XX. Vicovariano milia passuum XVIII. Vicosermido (b) milia passuum XX. Mutina milia passuum XXIIII. Bononiam milia passum XVIII.

[VII, 1] De fluminibus Asie partis orbis.
[1] Ganges de Caucaso prodit, ex latere meridionali intrat Eoum occeanum Indie Medie; multa secum defert flumina; ubi est artior (a) octo milia extenditur, ubi vadosior est undas habet altitudinis C cubitorum.
[2] Bactros* (b) flumen Indie intrat Occeanum versus ventum subsolanum.
[3] Indus exit de Caucaso, ex latere (c) boree penetrat, fluit in meridiem, intrat Azanium, idest mare Rubrum ante quam scinditur in sinus.
[4] Tigris exit de Caucaso, ex latere boree penetrat Caucasum, tendit in meridiem, sinu Persico recipitur.
[5] Idaspes egreditur Caucaso, a Tigride recipitur.
[6] Eufrates in campis Armenie Maioris prodit, separat a dextra Capadociam, a sinistra duas Armenias, penetrat Caucasum, scinditur, leva ea tendit in Tigrim, dextra petit Persicum sinum.
[7] Araxes de Caucaso exit, ex latere boreali Caspium sinum intrat. Meles (d) circumfluit Smirnam.
[8] Orunte (e) qui dicitur Ferrum Antiochiam interluit, in occasum tendit, Siriaco mari excipitur.
[9] Iordanis de monte Libani prodit, facit lacum, iterum exit et facit Tiberiadis lacum, inde (f) exit, semper in meridiem tendens intrat mare Aspalti scilicet mare Mortuum (g).
[10] Phasis de montibus Morchorum intrat Pontum ex Asie parte tendens in meridiem.

[VII, 2] De amnibus Europe.
[1] Danubius, etiam (a) dictus Hister parte infera quia Histrum recipit, oritur in Germania, tendit in ortum dextra et sinistra,LX (b) amnes quasi omnes navigabiles recipit, scinditur in partes VII, intrat Pontum Euxinum.
[2] Bac et Reganum intrant Danubium dextrorsum illius.
[3] Bangis prodiens ex montibus Sarmatarum intrat Occeanum borealem.
[4] Duna de montibus Danie intrat Occeanum.
[5] Rhenus tendens in septemtrionem facit insulas apud Frixos, dextra tangit Germanos, sinistra Belgas sive Flandrenses; scissus tandem intrat Occeanum.
[6] Ebrus per Trachiam labitur.
[7] Strimon de monte Hemo (c) descendens a Trachia Macedoniam separat et (d) ingreditur Ellespontum.

[VII, 3] De amnibus Gallie Togate.
Rodanus de monte Gebena exit apud Elvitios in Gallia Togata, tendit in meridiem, coniungitur ei flumen Arar; relicto Arelate oppido dextrorsum, gallicum mare petit.

[VII, 4] [De amnibus Hispanie. ]
[1] Hiberus (a) toti (b) Hispanie nomen dedit.
[2] Ana fluvius utrasque Hispanias dividit.
[3] Tagus aureis arenis (c) illustris in Hispania Ulteriori (d) labitur in mare.
[4] Bethes qui Hispanie Ulteriori nomen dedit, que Bethica dicitur, ea delabitur (e).
[5] Mineus et ipse hispanus.

[VII, 5] De amnibus Affrice.
[1] Malva flumen, duarum Mauritaniarum terminus, Balearicum mare petit.
[2] Bragada per Affricam tendit in mare versus boream.
[3] Flumen Nigri (a) oritur Mauritania, versus Occeanum tendit in ortum, linquens dextra Ethiopes, mergitur, emergit, iterum mergitur, tandem emergit iuxta occeanum Indie Maioris, et facto lacu inmenso exit, in occasum (b) tendens factus Nilus, mox in boream flectitur, scinditur apud Babiloniam Egipti; septem hostiis mare petit. Hostium Canopicum est versus Affricam, Pelusiacum Siriam versus.

[VII, 6] De Pado iterum.
[1] Padus, dictus Heridanus, ex Alpibus prodit monte Vesule, fonte visendo mergitur cuniculo et emergit. Dextra tangit agrum Placentie et Trebiam recipit, inde dextrorsum agrum Cremone quem scindit, agrum Parme et Regii, mox mantuanum quem dividit, leva petit agrum Ticini, ubi recipit amnem eius[dem] nominis (a), mox Ambrum, Aduam, inde Lolium, longe a Mantua X milium passuum recipit Mincium egressum lacu qui Mantuam ambit. In agrum Ferrarie totus pago qui Ficarolum dicitur leva scinditur, et Adriaticum petit; dextra progreditur per alveum naturalem per milia passuum XV et oppidum Ferrarie (b) leva alluit; ibi in dextra finditur (c) et pergit ulterius milia passuum XX; relicta levorsum Argenta, tendit per agrum Ravenne in Adriaticum et portum facit qui Primarium dicitur.
[2] Alveus medius naturalis qui progreditur secus Ferrariam tendit ulterius per milia passuum XXVII, et scisso ibi levorsum (d) facit alveum Gaurum et mare petit, ubi dicitur portus Gauri.
[3] Maior alveus per milia passuum X progrediens Adriaticum petit, ubi dicitur portus Volane.
[4] Padus olim alveo in ortum tendit.
[5] Habet et aliud hostium in mare, quod Adriani dicitur, ex confluentibus que ex aliis alveis nominatis prodeunt et in unum conveniunt.

[VII, 7] De Athice (a) [et aliis amnibus Italie ]
[1] Athex (b) de Alpibus prodiens Tridentum alluit; per montes labitur; egrediens montibus Veronam interluit, inde tendens in ortum scinditur pago qui dicitur Abbatia (c), leva dextri alvei preterit Lendenariam et Rodigium; infra coniungitur alteri alveo facta insula; confusus aquis palustribus intrat Adriaticum sinum non longe a Clugia facitque portum Fussonis.
[2] Varus, terminus inter Ligures Gaunos et Gallos provintie Narbonensis, Italiam terminat et Ligusticum intrat sinum.
[3] Macra Tusciam a Liguria Apuanorum, que nunc Marchia Genue dicitur, separat marique Tirreno colligitur.
[4] Arnus in Tuscia interluens Florentiam, deinde Pisas, eo mari recipitur.
[5] Tiberis de Appennino Romam interluit, Tusciam a Volscis iuxta mare secludit, ingreditur mare Tirrenum.
[6] Liris, Campanie et Lucanie finis, ipsum mare accedit.
[7] Piscaria amnis terminus Samnitum et Piceni, que nunc Marchia Ancone dicitur, intrat Adriaticum sinum in boream.
[8] Folia fluvius Pensauri suburbium alluit, ipsam Marchiam Piceni a (d) Flaminea (e) seu Romaniola (f) dividit, eum sinum ingreditur.
[9] Rubico (g) quondam terminus inter Ausoniam et Galliam Togatam, qui nunc Pisciculus dicitur, tenui vado intrat Adriaticum sinum.

[VIII] De aliquibus promuntoriis insignibus.
[1] Sageum promuntorium est Asie Minoris in Frigia, a taciturnitate Herculis quando fuit insidiatus Laudemoni.
[2] Amalium promuntorium est Europe in Asiam extensum per milia L. Idem (a) Chersonesus esse videtur ex Trachia porrectus in Asiam, cuius in extremo fuit oppidum Sexton, ex adverso Abidi (b). Ibi sunt angustie VII stadiorum, ibi Xerses pontem construxit inpetens (c) Greciam; ea Alexander transivit Asiam petens; ea Cesar Pompeium insecutus est, campis Pharsalicis expugnatum.
[3] Chriseas promuntorium ubi Bizantium.
[4] Leucas in Epiro promuntorium (d) est.
[5] Alterum eius nominis promuntorium est in capite Italie versus Tarentum.
[6] Calpus promuntorium est Hispanie in capite Europe iuxta Gaditanum fretum.
[7] Borem promuntorium est (e) in Numidia, quod Ippone Regium dicitur. In Sicilia sunt promuntoria tria: Pelorus (f) Italiam versus, Lilibeum quod Affricam prospicit (g), Pachinum Greciam prospectat.
[8] Cimbri in Germania promuntorium ad Occeanum habent.

[IX] De quibusdam montibus insignibus.
[1] Caucasus in ortum usque in Occeanum, deinde versus occasum Armenie montes ubi Noe archa sistit, inde mons Taurus versus Asiam.
[2] Iperborei montes Scithie sunt. Riphei in confinio Asie et Europe versus Occeanum.
[3] Cassius mons Antiochie; alter Cassius in Arabia cernitur. Mons Sinai in ipsa Arabia. Rodopes in Trachia. In Macedonia Ossa, Othris, Fehon, Olimpus et (a) ... (b) theatrali forma visuntur (c).
[4] Parnasus in Thessalia. Alter Olimpus est in Asia (d).
[5] Athos insula ... (e) maris Egei (f).
[6] Pireneus Hispanias a Gallia separat.
[7] Appenninus Italie longitudinem ab occasu in ortum intercurrit.
[8] Alpes Italiam a Gallis, Norico, Pannoniis et Liburnis concludit.
[9] Athlas in Mauritania ad occasum videtur (g).